Page images
PDF
EPUB

lum inopia atque inertia tam corruptum esse statuit, ut nonnisi novis additis civibus libertatis retinendæ studium excitari possit. Novas igitur colonias esse deducendas veteresque civis cum novis permiscendos. Qua quidem re etiamsi nobilitatis indignationem moveat, tamen tanta præsidia et rei publicæ et suæ ipsius salutis causa esse paranda. Tum id ei potissimum esse agendum, ut boni mores colantur et concordia inter novos veteresque cives coalescat, quod fieri quidem non posse nisi pecuniæ studio sublato aut, quoad res ferat, imminuto. Tum multa rhetorice de divitiarum cupiditate et de auctoritate pecuniæ; quæ ut imminuatur, ex omnibus primæ classis civibus iudices creari iubet, et ut in magistratibus creandis ex confusis quinque classibus sorte centuriæ legantur. Mox iterum vehementer in avaritiam et factionem nobilium declamat et graviter in Bibulum, Domitium et Catonem invehitur, quasi etiam tum contra Cæsarem bellum parent. Sed ut res publica firma sit, necesse est ut vera consilia valeant. Multa igitur de auctoritate senatus, de vetere re publica et de nobilium superbia, quibus malis eo medendum esse censet, ut senatorum numero aucto per tabellam sententiæ ferantur. Denique iterum multa de suo libertatis et publicæ salutis studio, quantumque onus Cæsar susceperit, ut et omnium exspectationi et patriæ satisfaciat. quem ut magis etiam studio accendat, patriam loquentem inducit et ut eius consilia patriæ prospere eveniant exoptat. Hæc igitur duarum epistolarum consilia, quibus in constituenda re publica Cæsarem uti iubet Salustius! Difficillimum autem est ad intelligendum, quo tempore auctores has epistolas ad Cæsarem dedisse putandi sint. Dixerit aliquis ad extremam Cæsaris ætatem eas pertinere, ubi ille rei publicæ legibus firmandæ operam dederit. Sed insunt plura his epistolis quæ docent, ad

certum tempus hæc scripta referri non posse. Nam Ep.
adversi consulis fit mentio, quo loco Lentulum esse
bene monuerunt interpretes Cæs. b. c.

II. c. 2.

intelligendum bellum civile hæc scripta esse putaveris. Sed paulo infra c. 4. I. 1. 2. Brevi igitur post mortuum Catonem et L. Domitium dicit. Igitur Pompeium etiam iam cæsum fuisse necesse est. Sed eius quoque tamquam vivi mentionem iniecerat c. 3. Quid? quod c. Ix. iterum L. Domitium et M. Catonem commemorat, quasi etiam tum sint timendi. Ceterum temporum confusioni aliquis succurrat, capite quarto sublato; sed hoc

est causam satis lubricam parum firmis argumentis et levibus coniecturis defendere. Sed ut certo tempore scriptæ sint litteræ, earum argumentum et a Cæsaris persona et a rerum, qui tum fuit, statu est alienissimum.

Dicat aliquis id egisse epistolæ auctores, ut Cæsarem monerent, ut victoria sapienter uteretur neve aures præberet sanguinolentis hominum nequissimorum consiliis. Sed quos homines illi significent, equidem non intelligo. Cæsari enim cum multa vitio vertantur, nemo tamen dixerit, aliorum consiliis eum se regi passum esse. Idem tanta benignitate et clementia imperium temperavit, ut ipsorum inimicorum admirationem moverit. Sed ipsa consilia ita comparata sunt, ut auctores potius sui ipsius animi dolorem verbis expressisse quam utilia suasisse videantur. Præterea nonnulla in utraque epistola iisdem fere verbis expressa cfr. Ep. 1. et 1. c. 1. quod prius defessi etc. Alia contra diversissima: Sullæ crudelitas accusatur Ep. 1. c. 5. altera Epistola c. 4. eius laudatur clementia. Ridicula est imitatio eorum, quæ Salustius Catilinæ et Iugurthæ præfatus est. Ep. 1. c. 1. sed mihi studium fuit adulescentulo etc. et c. 10. postquam mihi artes; præterea cfr. c. 7. cum c. 11. 12. Catilinæ. Singula verba et figuræ tot sunt ex Salustio petita, ut ieiunum declamatorem facile agnoveris. cfr. c. 9. parantur hæc disciplina Græcorum etc. Quæ Salustius Marium facit dicentem Iug. c. 85. ea stolidus declamator tamquam ab ipso Salustio dicta repetit, quem litterarum Græcarum tantopere fuisse studiosum constat, ut Thucydidis imitator recte dicatur. cfr. præterea c. 5 in duas partes et Iug. c. 41. Sed ut hæc mittamus, quæ unus quisque facile inveniat, cuiusmodi tandem est totius epistolæ argumentum? Consilia de re publica constituenda se Cæsari dare velle profitetur modestissimus auctor. Accusat factionem optimatium, tamquam non fracta fuerit. Tanto maledicendi ardore flagrat, ut quos paulo ante laudarit, eorum laudes ipse imminuat; et quos mortuos esse dixerat, in eos tamquam vivos maledicta coniiciat. Novos cives Cæsarem addere iubet; sed iam ante multi in civitatem adscripti fuerant. Pecuniæ studium tollendum esse censet; hoc est: naturam expellas furca, tamen usque recurret. Senatum augendum esse putat, sed vilissimorum hominum greges Cæsar senatores fecerat. Iam ad senatus auctoritatem augendam plurimum facere existimat, si per tabellas sententiæ ferantur. Sed fugit sapientem homi

nem perversitati se etiam adminicula præbere. Non paucos enim imbecillioris animi homines nihil a vitiis retinet, nisi prava quædam ambitio, qua bonos se haberi quam esse malunt. Quorum prava consilia silentio si texeris, nihil non audebunt. Sed in eo maxime hominis stultitia notanda, quod Cæsarem eversam libertatem restituere iubet. Adeone et Cæsaris ingenii ignarum et rerum publicarum imperitum Salustium putaveris? Accedit tandem notissima illa e Cicerone petita dicendi figura, qua patria supplex et imis precibus Cæsaris auxilium implorans inducitur. Quæ quidem omnia mihi reputanti maxime fit probabile, has duas epistolas a declamatoribus fuisse compositas ætatis Frontonianæ, qui in imitando Salustio ingenii certamen inter se instituerant; qui cum eodem eloquentiæ doctore usi fuissent, eundemque scriptorem imitandum sibi proposuissent, easdem fere sententias eandemque orationis formam in scriptis suis exprimunt. Et ut imperiti facilius etiam in errorem inducerentur, plurimum studii in eo posuerunt, ut veterem illam orthographiam, cuius apud Salustium non pauca occurrunt vestigia, ubique fere imitarentur et horridiorem etiam facerent, ita ut orationis forma antiquissima litterarum Latinarum monumenta asperitate et scabritie pæne superaret. Id quod potissimum ex codice Vaticano primo intelligitur, qui Orationes et Epistolas ex Catilina, Iugurtha et Historiis excerptas simulque Epistolas ad Cæsarem senem de re publica continet, quem fere in hac editione exprimendum curavi. Id quod facilius etiam fieri potuit, quod et a me ipso iterumque a iuvene doctissimo Theodoro Heyse diligentius comparatus fuerat. Vaticanus secundus, cuius variantes scripturas et ipsas olim excerpsi, iam multum ab horrida illa antiquitate recedit, sæpius tamen meliores lectiones confirmat. Hos igitur libros secutus sum, neque tamen ea fuit religio, ut omnia sermonis

vitia, iam ab aliis emendata, et errores exprimerem.

non est

p. 149. fortune V. 1. fortunam V. 2. Pomp. deformentur in V. 1., a Pomponio ex V. 2. ut videtur suppletum. maius neque V. 1. neque Pomp. habet. suppletum est sed præter necessitatem; talia enim in vulgari sermone cumulari solent. cfr. Plaut. Bacch. IV. 4. 20. immo vero nimio minus multo parum; et Rud. 11. 6. 37. næ ille hercle mihi sit multo tanto carior. Stich. n. 2. 15. nimio impertior multo tanto plus quam speras. cfr. Oudend. ad Apulei. Met. 7. p. 194,

26. medicoris V. 1. prima littera sequentis vocabuli bis posita. P. 150. pauci non habet V. 1. sed est apud Pomponium; potuit illud quidem omitti, sed non minus est probabile vocabulum, cuius prima littera eadem, per incuriam a librariis fuisse omissum. Sed tamen uncinis erat includendum. reccidat V. 1. nequioris quam alii cives V. 1. Pomponius, emendavit Carrio. P. 151. interfecit V. 1. 2. intercepit Popma. sed cfr. Non. p. 330. et 449. Merc. attingerit V. 1 quod fortasse poterat retineri. qualis sit V. 1. Pomp. quale sil Or. P. 152. veteribus acc. conquirit V. 1. ne ista V. 2. P. 153. ne merito V. 1. Pomp. immerito Britannicus. sed bene lectio Cod. se habet, ipsam enim illam necessitatem, ut cives merito patria expellantur, caveri iubet auctor. eis V. 1. Pomp. et per emendationem P. 154. apsolvi V. 1. quæ medita pectore evolat V. 1. q. edita Pomp. cum edita V. 2. quæ dicta pectore evolvat Riv. meditata pectore evolvat Carrio recte.

II. p. 155. n. faciundo V. 1. unde Orellius in f. quod ferri potest, sed n etiam nil nisi repetitum u esse potest. non habet illud Pomp. ex alto reperiri V. 1. repeti Ciacconius et Bongarsius. Neque eo V. m. pr. ego m. sec. multo recentiore. cogitas V. 2. et Orellio auctore etiam V. 1. sed in meis schedulis est cœptas, idemque ex Vaticano laudat Bongarsius; sed apud Pomponium cogitas est. P. 156. adimunt, quæ luget. V. 1. quæ iubet Pomp. lubet Ed. Bas. 1529. Crat. Ald. 1527. at herculem Catonem V. 1. Pomp. hercule nunc cum Catone Aldus, hercule Catoni Or. P. 157. volunt, si liceat V. 1. nolunt V. 3. Pomp. humilimus quisque in armis V. 1. 2. Pomp. arvis Douza; agris Popma. et armis quidem nullo modo ferri potest. inter arvis et agris optio relinquitur; illud tractus litterarum, hoc usus loquendi magis commendat. qui dominus erat V. 1. sed verbum sine dubio expellendum aut et recipiendum, admodum enim displicet h. 1. asyndeton, et vim sententiæ imminuit. et plebes bonis V. 2. plebs V. 1. P. 158. auctores fuerant V. 1. fierent V. 3. ut videtur. ac se existum. V. 1. de omisso; contra eam nisi V. 1. pro mendo scripturæ habendum est; res referet V. 1. 2. P. 159. id adeo haud mir. Iuntina tertia. id eo V. 1. errore librarii; fors tulit V. 1. coæquantur V. 1. coæquatur V. 2. olim coæquati edideram; etiam coæquata coniici poterat. Sed fortasse abrupta oratio optime stilo auctoris convenit. Orellius pecuniæ; sed ille auctoris sententiam non recte intellexisse videtur. Legis enim Semproniæ ea vis erat, ut omnium ordi

num, nobilium, ignobilium, divitum, pauperum suffragia eandem vim haberent, neque ullus dignitate aut pecunia tenuiores antecederet. antire V. 1. quod idem, sed d puncto notatum. intendit supra lineam c idem P. 160. aut mediocriter pro haut V. 1. labor V. 1. Additamenta cj. Orellius; additamenti V. 1. super vacua nea V. 1. P. 161. patris V. 1. supervacuanea V. 1. iterum; quique virtute ceperant V. 1. 2. qui quæ Pomp. quia quæ Iunt. 1527. Ad hoc tempore V. 1. fert V. Bongarsii, fertur V. 1. P. 162. gratia omnium V. 1. Pomp. gratiam Iunt. p. mittenda V. 1. committenda Lipsius. discriptio V. 1. discribere V ́ 1. Or. idque fortasse erat retinendum; in multis enim eius modi compositis scriptura fluctuasse videtur. difficile factum fuit V. 1. quod ut supra vidimus a nonnullis interpretibus defenditur, et optimorum librorum auctoritate confirmatum plus fidei habet. P. 163. pro is amplissumis V. 1. quod hoc quidem loco aperte falsum, ita ut liber optimus ad hæc duo pronomina distinguenda nihil valeat. his ut scribatur sensus postulat P. 164. posteroque tempore V. 1. postero quoque ci. Orellius. demptis obtrectatoribus V. 1. Pomp. obtrectationibus Cortius, Havercampius, nescio quibus auctoribus, quorum quidem scriptura per errorem a me expressa est; obtrectatoribus enim sine dubio restituendum est. optestor V. 1.

G. SALUSTII CRISPI UT INSCRIBITUR IN M. TULLIUM CICERONEM ORATIO ET CICERONIS RESPONSIO.

Declamationes in Salustium et Ciceronem, quas a grammaticis esse conscriptas hodie fere in confesso est, ab illorum hominum ingeniis haud plane esse alienas, iam hoc est documento, quod Quintilianus alteram certe genuinam habuit. cfr. Inst. Orator. Ix. 3. 89. „Etiam in personæ fictione accidere quidam idem putaverunt, ut in verbis esset hæc figura ut apud Salustium in Ciceronem: 0 Ro

mule Arpinas!" et iv. 1. 68. „Non Salustius directo ad Ciceronem usus est principio et quidem protinus? Graviter et iniquo animo maledicta tua paterer M. Tulli." Qua quidem re efficitur, iam Augusti ætate declamationes illas esse conscriptas. Vix enim quemquam

« PreviousContinue »