Sperne voluptates, nocet empta dolore voluptas. Maius tormentum. Qui non moderabitur irae 144. Lawyers' Quibbles. Ornate et copiose L. Crassus, homo longe eloquentissimus, paulo ante quam nos in forum venimus, iudicio centumvirali hanc sententiam defendit et facile, cum contra eum prudentissimus homo Q. Mucius diceret, probavit omnibus M'. Curium, qui heres institutus esset ita, mortuo postumo filio, cum filius non modo non mortuus, sed ne natus quidem esset, heredem esse oportere. Quid? verbis satis hoc erat cautum ? Minime. Quae res igitur valuit? Voluntas, quae si tacitis nobis intellegi posset, verbis omnino non uteremur: quia non potest, verba reperta sunt, non quae impedirent, sed quae indicarent voluntatem. Lex usum et auctoritatem fundi iubet esse biennium. At utimur eodem iure in aedibus, quae in lege non appellantur. Si via sit immunita, iubet, qua velit, agere iumentum. Potest hoc ex verbis intelligi, licere, si via sit in Brittiis immunita, agere, si velit, iumentum per M. Scauri Tusculanum. Actio est in auctorem praesentem his verbis: QUANDOQUE TE IN IURE CONSPICIO. Hac actione Appius ille Caecus uti non posset, si tam vere homines verba consectarentur, ut rem, cuius causa verba sunt, non considerarent. Testamento si recitatus heres esset pupillus Cornelius, isque iam annos xx haberet, vobis interpretibus amitteret hereditatem. 145. Early Rome. Hoc quodcunque vides, hospes, qua maxima Romast, ante Phrygem Aeneam collis et herba fuit: atque ubi Navali stant sacra palatia Phoebo, Quo gradibus domus ista Remi se sustulit, olim 146. Palace of Picus. Tectum augustum, ingens, centum sublime columnis, Hic sceptra accipere et primos attollere fasces Vitisator, curvam servans sub imagine falcem, Picus, equum domitor; quem capta cupidine coniunx Aurea percussum virga versumque venenis Fecit avem Circe, sparsitque coloribus alas. 147. Faults of Education at Rome under the Early Empire. At nunc natus infans delegatur Graeculae alicui ancillae, cui adiungitur unus aut alter ex omnibus servis plerumque vilissimus, nec cuiquam serio ministerio accommodatus. Horum fabulis et erroribus teneri statim et rudes animi inbuuntur; nec quisquam in tota domo pensi habet quid coram infante domino aut dicat aut faciat. Quin etiam ipsi parentes nec probitati neque modestiae parvulos adsuefaciunt, sed lasciviae et dicacitati; per quae paulatim inpudentia inrepit et sui alienique contemptus. Iam vero propria et peculiaria huius urbis vitia paene in utero matris concipi mihi videntur, histrionalis favor et gladiatorum equorumque studia: quibus occupatus et obsessus animus quantulum loci bonis artibus relinquit? quotum quemque invenies, qui domi quidquam aliud loquatur? quos alios adolescentulorum sermones excipimus, si quando auditoria intravimus? Ne praeceptores quidem ullas crebriores cum auditoribus suis fabulas habent: conligunt enim discipulos, non severitate disciplinae nec ingenii experimento, sed ambitione salutationum et inlecebris adulationis. I 148. Causes of Eclipses. Solis item quoque defectus lunaeque latebras quod radios interrumpat lumenque profusum ? 149. Suburban Retreat of Catullus. O funde noster seu Sabine seu Tiburs, (nam te esse Tiburtem autumant, quibus non est cordi Catullum laedere: at quibus cordi est, quovis Sabinum pignore esse contendunt) sed seu Sabine, sive verius Tiburs, fui libenter in tua suburbana villa, malamque pectore expuli tussim, non inmerenti quam mihi meus venter, dum sumtuosas adpeto, dedit, cenas. Nam Sestianus dum volo esse conviva, orationem in Antium petitorem plenam veneni et pestilentiae legi. Hic me gravedo frigida et frequens tussis quassavit, usque dum in tuum sinum fugi qui tunc vocat me, cum malum librum legi. END OF PART I. PRINTED BY VIRTUE AND CO., LIMITED, CITY ROAD, LONDON. |