Page images
PDF
EPUB

enim et poscit, pro poscebat, vel poposcit, poeta saltem alios auctores, nobis ignotos, secutus est: nam Flavius jam Conjectan. cap. 31, ex Qu. Calabro et Lycophr. vs. 999, notavit, Thersiten alapæ ictu ab Achille interemptum esse, adeoque non potuisse illi de armis certamini adesse; Juvenalem igitur vel memoria lapsum esse, vel variasse historiam. Hanc ob caussam et quia non modo eadem vox inepte repetatur, anceps caussa et caussa magno discrimine, sed verba quoque molesta et absurdissima nec enim........... Ancipitem, ne litera quidem mutata, e medio versuum tolli possint, ea omnino e contextu ejicienda censet Heinecke. Gravissima est prior ratio; sed sola non sufficit et satisfacit: nam sæpissime variat priscarum rerum narratio, et ex diversis fontibus iisque scriptis, quæ interciderunt, hausta est; Gordii quoque nodus ita conciditur potius, quam solvitur. Reliqua argumenta sunt levissima. Quot enim versus sine literarum sententiarumque mutatione deleri possunt? et quis sibi persuadeat, hæc verba, in quibus et doctrina et summa vis venustasque inest, absurdissimum esse glossema notulamque ludimagistri exempli loco margini adscriptam? Neque etiam omnis caussa anceps, hoc est, ambigua, cujus eventus est dubius, cum magno discrimine agitur; et mireris, hunc censorem veris tautologiis non offendi in aliis locis. Præterea nihil pro. ficitur illa versuum ejectione, et hac verborum junctura:

. . . Sive

Conjugium quæras, vel sacri in parte senatus
Esse velis, seu tu magno discrimine causam
Protegere affectas; te consule, dic tibi, etc.

Nam verba te consule, etc. non nisi ad caussæ defensionem spectant. Omnia vero jungi voluit; nam illud seu ita aptissimum est, et ipse docet, modorum mutationem quæras, velis et affectas usitatissimam esse et exemplis comprobatam a Cort. ad Cic. Ep. ad Div. XII, 2, 7, et Munk. ad Hygin. f. 148 Quid igitur respondendum erit Hein. quærenti : « scrupulos si exemero, ecquid erit pretii?» Meo qualicumque judicio nihil erit, quod in hoc loco displicere possit, dummodo poscat legatur pro poscit, et verba hæc ita exponantur: Figendum.... velis, nec enim, neque etiam (vid. Heyn. ad Virg. Ge. II, 104, et al.), loricam et arma Achillis poscat Thersites, homo qualis Th. fuit, in qua se transducebat Ulixes. Ancipitem tu caussam seu cum magno discrimine protegere affectas (conaris),... te consule, etc. Non deerunt forte, qui suspicentur, pro seu reponendum esse si; sed venustior est abrupta hæc dictio et affectui magis consentanea quam vulgaris: si tu affectas, te consule, etc. Eadem utitur Juvenalis passim, verb. caus. VI, 329, 330, ubi tamen et suppleri potest si, ut h. loc. — Vet. Schol. se transducebat, idoneum existimabat, transferebat. ED.

VAR. 31. Traducebat, 13, 17—27, 45—50, 55—63; 65—69, 71–74, ut

■ Conf. Tzetz. et Potter. ad Lycophr. v. 999.

"

al. trajicere, travehere, tramittere, tradere, de quo Donat. ad Terent. Phorm pr. Transdere veteres sonantius (et accuratius), quod nos lenius dicimus tradere.» Conf. Drakenb. et nos ad Sil. IV, 487. Ulixes recepi ex 17—20, 23, 24, 58. Ulyxes, 14, 27, 46–48. Ulisses, 25. Vulgo Ulysses. Conf. supra ad IX, 65.

VAR. 32. Ceu, 46, 47, 49, 58, 66, 67. — Vulgo post Ancipitem colon, vel punctum ponunt, ut sensus sit : in qua, in cujus petitione, Ulixes se traducebat, se præbebat ancipitem, incertum, metuentem, ne non obtineret (ita Ach.); vel in qua, qua indutus, fecit dubium intuentibus, num Achilles esset sque revixisset; vel denique se præbuit modeste ambigentem, an arma Achillis etiam peteret, iisque dignus ac par esset. Sed quis eo sensu dixit se traducere? aut in qua, pro, in cujus petitione?

VAR. 33. Tunc consule, 21. — - Qui sis revocavi ex 11, 14, 15, 17, 19, 20, 27, 50, 58, 64. Vulgo legitur quis sis; vide ad XV, 119. Quid sis vetustus Codex Heinsii, qui id probavit illustravitque exemplis in Comm. ad Ovid. Ep. Her. XII, 31. Sed esse aliquid alio sensu dicitur, qui ab hoc loco alienus est. Vide supra ad I, 74.

Nor. 33. Te consule, te ipsum interroga, vel te et vires tuas excute, explora, et dic tibi, qui, qualis, sis (quo sensų in sese descendere, et secum habitare dixit Pers. IV, 23 et 52); utrum sis orator vehemens, gravis et acri verborum actionisque genere ad permovendos animos idoneus, hoc est præclarus, an mediocris, vel infimæ notæ rabula, ut Curtius Montanus (vid. ad IV, 107), et Matho (vid. ad I, 32), bucca, rabulæ, fastuosi causidici ac ventosi, vel, ut verbis vet. Schol. utar; jactanticuli, qui tantum buccas inflant, et nihil (graviter et apte vel accommodate ad persuadendum) dicunt. Sic fere buccam loquacem vetuli cinædi dixit Martial. I, 42, 13, et hominem duræ bucca Petron. 43. Conf. supra ad III, 35, et Var. Lection. et Crammer, pag. 427. ED.

[ocr errors]

-

VAR. 34. Publius pro Curtius, 16. An Matho, 11, 14-27, 45-50, 55-63, 65-69, 71-74. Meta, 19. - Vulgo post Matho punctum ponunt junguntque Bucca Noscenda est mensuræ tuæ, ut sit sensus: explores et noris facundiæ modum vimque eloquentiæ; vel ut proverbii loco dictum sit : scias, quousque possis et liceat buccam inflare, vel diducere fauces. Bahrdt vertit: Man muss, wie weit das Maul sich sperren lässt, verstehn. Sed nostra distinc tio haud dubie anteferenda; vid. Comm.

VAR. 35. Mensura tui, 13. Bucca Noscenda est mensura tuæ, 10, 11, 20, 24, 25, 45, 56, 60-62, 63, 64-69, 71-74. Bucca Noscenda est mensuræ suæ, 14—19, 21, 23, 27, 46, 48, 49, 57. Tuæ et suæ etiam plerique Codd. Paris. sed sua Put. et sui XIV alii, et quidem optimi, Alex. Mazarin. I, Thuan. I; Colbert. II; Fauchet., Senat. et Pith. Noscenda est mensura rei forte vet. Schol. cujus glossa est: «Consideranda in omnibus rebus est mensura uniuscujusque rei, et si ad hanc sufficit, sic eam debes assumere. »—— -Vid. Crammer, p. 427. Ed. Nor. 35 seq. Præclarum præceptum! Conf. VI, 358 seq. et Ca

saub. ad Pers. VI, 25 seq. facultatum.

Mensura sui, modus virium suarum et

VAR. 37. Non, 16. Nec, 10, 14, 15, 17—20, 22, 23, 27, 45—49, 54— 65, 68, 69, 71, 73, 74. Multum, 73. Cupias mullum, 10, 11, 13, 15,

[ocr errors]

47, 54, 58. Cupias nullum, 64. Capias, 24.

NoT. 37. Mullum, piscem pretiosum et grandem; vid. ad IV, 15 seq. et V, 92 seq. gobio, hoc est, pretium gobionis, vel quo ematur gobio, seu gobius, zabics, cobio, vilis pisciculus,' ut asini, ovis et boves in crumena apud Plautum, Asin. III, 2, 44; Truc. III, 1, 10, et Pers. II, 5, 16. – In loculis et crumena; vid. ad vs. 26.

Nor. 38, 39. Conf. ad VI, 129. re familiari.

Ære paterno, patrimonio, ac rebus, Mersis in ventrem; unde homo gulosus ac prodigus vocatur gurges, et vorago patrimonii, vel barathrum macelli. Hinc et lepide venter dicitur h. loc. capax omnium bonorum, feneris, argenti, etc. quæ quasi vorat ac deglutit. Feneris, pecuniæ, fenere et datæ et acceptæ.

VAR. 40. Versis, 45, 65. — Fæneris, 18. Ego feneris scripsi pro vulg. fœnoris, ab ant. verb. feo, hoc est, gigno, creo, procreo, facio, unde fenus, fetus, fecundus, femina. Conf. Cellar. Orthogr. lat. tom. I, pag. 234, ed. Harles. In media vero voce e pro o substituendum esse, intelligitur ex verbis deriv. fenebris, feneratio, fenerator, fenerare, feneratrix, feneratorius. Similiter pigneribus pro pignoribus posui supra IX, 141, ubi vid. Var. Lect.

NOT. 41. Argenti gravis; vid. ad IX, 141.

NOT. 42. Talibus a dominis, helluonibus, novissimus, postremo (conf. ad VI, 356), exit, oppigneratur aut venditur, annulus aureus, insigne equitum (conf. Mart. II, 57, 7, 8; VIII, 5, 2, et Apul. Apol. p. 322, 21, ed. Elm.); unde digito nudo, imminuto censu equestri: « nam constitutum erat, ne cui jus annulorum (seu annuli gestandi) esset, nisi cui ingenuo ipsi, patri avoque paterno sestertia CCCC census fuisset, » Plin. XXXIII, 2, seu 7. — Pollio, decoctor forte is, de quo Plin. IX, 10, seu 13. Testudinum putamina secare in laminas lectosque et repositoria his vestire Carvilius Pollio instituit, prodigi et sagacis ad luxuriæ instru menta ingenii. Conf. ibi Hard. et supra ad IX, 6.

VAR. 44. Non funus, 19, 21, 45.

Nor. 44, 45. Mors præmatura et acerba minus metuenda est luxuriæ, hoc est, luxuriosis hominibus, quam senectus, et morbis et fame labo rans, quæ gravissima est helluonum et helluationis pœna; nisi sensus est: mors in infantia vel in juventute luxuriosis minus metuenda est,

1 Gall. goujon, aut boulerot; vid. Hard. ad Plin. IX, 57; Athen. VI, 44, et VII, 85, ed. Schweigh.

quam senectus. Nam mors infantium dicebatur acerba, juvenum immatura et senum naturalis. Conf. Virg. Æneid. VII, 429; Senec. Epist. 123, et Kirchman. de Fun. Rom. I, 4 extr. · Cineres et funus pro morte.

[ocr errors]

VAR. 49. Cum vertere, 28. Ad ostia, vel Ostia currunt (scil. inde navigaturi; vel quia oppidum olim amœnissimum fuit), 14, 15, 16, 60, 65, 67, 74, 77. Ad Hostia currunt, 19, 23, 24, 25, 27, 45–50, 55, 56, 58, 59, 61-64, 66, 68, 71, 72, 73, et multi Codd. Paris. Conf. Comm. ad VIII, 171.

Nor. 46-49. Hi plerumque gradus sunt, quibus isti perditæ gulæ homines ad inopiam perveniunt et fidei violationem: primum conducunt, hoc est, fenere accipiunt, Romæ pecuniam; deinde eam coram dominis ejus, hoc est, creditoribus vel feneratoribus ipsis, non sine gaudio primum, et deinde dolore id videntibus, consumunt; tandem, ubi paulum et nescio quid, forsan vel ferme nihil, superest, et jam auctor feneris, fenerator, pallet, timet, ne fenus cum sorte perdat, vertunt solum patriæ et sponte in exsilium abeunt : nam qui volunt pœnam aliquam subterfugere, aut calamitatem, solum vertunt, hoc est, sedem ac locum mutant, Cic. pro Cæc. c. 34. Lepide autem poeta dicit, eosdem ourrere, festinanter patria cedere, ne a creditoribus comprehendantur, et se conferre Baias, propter loci amoenitatem et delicias, quo h. loc. referuntur ostrea, quæ ibi capiuntur. Conf. ad III, 4; IV, 141, et VIII, 86. Vetus Schol. « Baias, ubi major est luxuria, ubi et reliquam, si est, pecuniam devorent.»

VAR. 50. Est non legitur in 25, 27, 46–49, 54-60, 66, 68, 69, 71, 72, 73. Tibi pro est, 62, 63, 67, 74. Ibi (hoc est, Romæ ) conj. Lubin.

Nor. 50. Cedere foro, creditores fraudare, jam, nostris temporibus, non est deterius, non magis ignominiosum habetur, quam ex media et æstuosa Urbis regione migrare in suburbanam et frigidiorem. — Cedere foro, ut apud Sen, Ben. IV, 39, idem quod Galli dicunt faire banqueroute: nam in foro argentariorum erant tabernæ, et res pecuniaria perscriptione, transcriptione, etc. tractabatur; unde negotiatores in foro ( Germ. Börse, Gall. la bourse) versari; et contra foro cedere dicuntur 1.

VAR. 51. Exquilias, 19, 23, 24, 60, 65, 72. Æsquilias, 17, 27, 48,61—64, 68, 71, 73. Conf. supra ad III, 71. Suburra, 18, 19, 27, 46-49, 58,

61-69, 71-72, 72; vid. supra ad III, 5.

Nor. 51. Esquilias, quæ gelidæ dicuntur V, 78, regionem Urbis infrequentem et fere desertam. Subura ferventi, ob situm, vel potius maximam populi frequentiam; vid. ad III, 5.

[ocr errors]

1 Conf. Ernesti clav. Cic. voc. forum. Nonnulli forum h. loc. pro tota urbe, cujus frequentior est locus, po

:

situm putant quod minus linguæ, quam h. loc. congruit; nam mox sequitur migrare et patriam fugere.

VAR. 52. Patria, 17, 20. VAR. 53. Circensibus: una....... 47, 48, 64.

gutta,

Nor. 52, 53. Hoc tantum dolent, quod aliquamdiu Circensibus ludis carent. Facete de insana ludorum spectandorum cupiditate, qua Romani ardebant; vid. ad III, 223.

Nor. 54. Non gutta sanguinis, nihil ruboris, hoc est, pudoris, nullum ejus vestigium. Conf. ad X, 300.

VAR. 55. Fugientem, 14, 16, 18, 22, 24. Et fugientem, 10, 15, 19, 21, 25, 27, 48, 50, 54—67, 74.

Nor. 55. Qui pauci hodie sunt, quos puderet malefactorum et infamiæ; pudorque jam tantum non omnibus ridicula res videtur, et prorsus ex Urbe effugeret, nisi pauci essent, qui eum quasi retinerent. Confer ad VI, 19.

VAR. 56. Pulcherrima visu, 46, 47, 48.

Nor. 56 seq. Poeta jam ad Persicum, amicum suum, nobis ignotum, quem ad cœnam vocaverat, se convertit: Cognosces hodie, utrum iis, quæ de frugalitate pulcherrime dixisse ac præcepisse videri possim, etiam vita et mores mei congruant. Conf. ad Satir. II, princ. et not. Crammeri in vet. Schol. pag. 429. ED.

VAR. 57. Perfice, 25, 46, 47, 48, 57, 58. Ita sexcenties librarii corrupe

rant nomina propria. In vita, 11. Nec moribus, 10, 11, 14—18, 20,

22,

--

28. 24, 27, 45–50, 54, 55, 61–64, 68, 71–74.

Ut re, 16.

Experiere hodie, numquid pulcherrima dicta,
Persice, non præstem, invitate, et moribus et re,

Aut re, 22.

conj. Schurzfl. putans, versum duriorem librariis displicuisse, ideoque ab iis varie esse mutatum. Sed talem versum placuisse poetæ, quis sibi persuadeat?

Nor. 58. Sed potius laudem siliquas, victum tenuem ac pauperum (conf. Hor. Epist. II, 1, 123, quem etiam imitatus est Pers. III, 55), quum tamen occultus sim ganeo, clam popinas frequentem et domi gulosus sim. Siliquæ vel legumina et propr. eorum folliculi, quales pisa, fabæ, lupini, etc. habent (Gr. 2060i, Gall. des gousses), vel fructus arboris silvestris, seu ficus Ægyptiæ (xepatovía, unde fructus xepátiov, Gall, carobes seu carouges), quo non tantum sues, ut apud nos glandibus, sed etiam servi et infimæ conditionis homines alebantur 1. Pultes, vid. ad VII, 185, et imprimis XIV, 171.

1 Vid. Harduin, ad Plin. XIII, 8, sen 16; XV, 24, seu 26; Salmas. Exerc. Plin. pag. 459, 460; Bochart.

Hieroz. P. I, pag. 708; Casaub. ad
Pers. III, 55, et Schleusneri Lexic.
Ν. Τ. voc. κεράτιον.

« PreviousContinue »