Page images
PDF
EPUB

Nocturna versate manu, versate diurna.

At nostri proavi Plautinos et numeros et
Laudavere sales: nimium patienter utrumque,
Ne dicam stulte, mirati: si modo ego et vos
Scimus inurbanum lepido seponere dicto;
Legitimumque sonum digitis callemus, el aure.
Ignotum tragicae genus invenisse Camenae
Dicitur, et plaustris vexisse poemata Thespis,
Quae canerent agerentque peruncti faecibus ora.
Post hunc personae pallaeque repertor honestae
Aeschylus, et modicis instravit pulpita tignis,

273. Inurbanum) Scurrile.

:

270

275

274. Digitis callemus, et aure) Ut in poesi italica nedum digitis numerando versuum syllabas, sed aure legitimum eorum sonum callemus et in latina quoque poesi calleremus, si tempora syllabarum non arte, uti nunc mortua lingua, sed natura, uti ea vivente a pueris disceremus.

De dramaticae poeseos historia.

275. Ignotum tragicae genus) Hinc Horatium doctrinam de satyra, sive de antiquissima tragoedia incipere oportuit.

276. Plaustris) Vindemiae tempore, quibus uvas ad torcularia et lacus ferebant: quorum antiquissimum vestigium in nostra Campania permansit, ubi vinitores dicuntur vulgo Cornuti: et impune habent honestos viros feminasque procacibus dictis impetendi licentiam.

277. Peruncti faecibus ora) Quare Satyri pectore et ore rubicundi finguntur; ubi ridere licet mythologos, qui in errorem inducti, quod vox av totum vel universum significat, in dei Panis fabulam eruditam mythologiam obtrudunt, quod pedes, crura, coxae caprinae terram silvosam, pectus et os rubicundum elementum ignis, cornua solem lunamque significent.

Sed heic illa haud spernenda oritur difficultas : Qui tragoedia, quae postea in eam sublimitatem evecta est, ut Plato eam epopoeia grandiorem existimet, his rudissimis principiis orta est; et Homerus Eupoli multo prior incomparabilis heroicus poeta repente extitit ? Haec difficultas ex Novae Scientiae Principiis facile solvitur : quibus demonstratur Homerum in tertia heroicorum poetarum aetate provenisse, et heroicam poesim non minus rudem, quam heic dramatica narratur, primulum ortam esse quod graviter confirmatur tum eo quod de carminis heroici origine superius dictum est, quae primorum hominum infantiam apertissime probat: tum ipsis antiquissimis fabulis, quae satis inconditae ineptaeque ad nos usque pervenerunt; ut illa primae aetatis poeticae, utpote quae rem statim post diluvium tradit; Deucalio et Pyrrha conjuges super Parnassi montis jugo ante deae Themidis templum lapides ante pedes positos post terga rejiciunt, et homines nascuntur; et illa mediae aetatis poeticae, Cadmus serpentem occidit, ejus serit dentes, lapidem in medium iacit, ex sulcis homines armati cooriuntur, secumque ipsis confligunt, et Cadmus in serpentem convertitur: quae fabula ex nostrae mythologiae bistoricae principiis poeticam quingentorum ferme annorum historiam complectitur.

Et docuit magnumque loqui, nilique cothurno.
Successit vetus his comoedia, non sine multa
Laude; sed in vitium libertas excidit, el vim
Dignam lege regi: lex est accepta; chorusque
Turpiler obticuit, sublato iure nocendi.
Nil intentatum nostri liquere poetae:

Nec minimum meruere decus vestigia Graecae
Ausi deserere, et celebrare domestica facta,
Vel qui praetextas, vel qui docuere togatas.
Nec virtute foret clarisve potentius armis,
Quam lingua, Latium, si non offenderet unum-
quemque poetarum limae labor et mora. Vos, o
Pompilius sanguis, carmen reprehendite, quod non

Mulla dies et multa litura coercuit, atque

Perfectum decies non castigavit ad unguem.
Ingenium misera quia fortunatius arle

280

283

290

295

280. Et docuit magnumque loqui) Id haud vere dicit Horatius; nam ma gnum loqui iam ante docuerat Homerus.

282. Laude) Quia famosos homines publica reprehensione dignos fabulis traducebat, ut eo metu civitatis proceres artes excolerent.

Ib. In vitium libertas excidit) Ut perderet viros optimos; uti Aristophanes Nebularum fabula perdidit sanctissimum Socratem.

[ocr errors]

283. Chorusque Turpiter obticuit) Quia antiqua comoedia argumenta sibi sumebat summates viros, qui in ore omni populo erant. At comoedia nova, cuius princeps Menander habetur, privatas personas fingit. Quare ad illud Simonis in Andria,

Davus mutiens subdit:

Meum gnatum rumor est amare,

Id populus curat scilicet.

288. Praetextas) Quae respondebant Graecorum tragoediis in iis nempe personae nobiles, quae praetextas gerebant, inducebantur.

Ib. Togatas) Quae graecas comoedias referebant: toga enim Romani vulgo utebantur, quare gens togata; uti palliata a palliis, quae gerebant, Graecorum natio dicta est.

291. Mora) Fastidium, ut in emendandis poematis morosi, fastidiosi essent. 294. Decies) Id ipsum posterius dicit, ut poemata nonum premantur in annum.

De facultatis poeticae Instrumentis.

295. Ingenium misera ... fortunatius arte) In omni facultate id verum est, sed in poetica omnium maxime: nam in quavis facultate naturae vitium labore improbo sive obstinato suppleveris: quod in poetica omnino negatur. Ratio autem eius est, quia poesis sola natura extitit; cum ante poesim nullae artes inventae essent, quando omnes artes ex poesi natae sunt, ut in Novae Scientiae Principiis demonstratur. Quare Homerus ante omnes philosophos, artesque poeticas et criticas, summus poetarum poeta extitit; quem posteris sequi datum, aemulari, nedum superare negatum est.

Credit, et excludit sanos Helicone poetas
Democritus, bona pars non ungues ponere curat,
Non barbam; secreta petit loca; balnea vitat.
Nanciscetur enim pretium nomenque poelae,
Si tribus Anticyris caput insanabile, nunquam
Tonsori Licino commiserit. O ego laevus,
Qui purgor bilem sub verni temporis horam!
Non alius faceret meliora poemata: verum
Nil tanti est. Ergo fungar vice cotis, acutum
Reddere quae ferrum valet, exsors ipsa secandi.
Munus et officium, nil scribens ipse, docebo:
Unde parentur opes, quid alat, formelque poetam;
Quid deceat, quid non; quo virtus, quo ferat error.
Scribendi recte sapere est et principium et fons.
Rem tibi Socraticae poterunt ostendere chartae;
Verbaque provisam rem non invita sequentur.
Qui didicit, patriae quid debeat, et quid amicis;

300

303

310

Quo sit amore parens, quo frater amandus, et hospes;

Quod sit conscripti, quod iudicis officium; quae

Parles in bellum missi ducis; ille profecto

315

Reddere personae scit convenientia cuique.
Respicere exemplar vitae morumque iubebo
Doctum imitatorem, et veras hinc ducere voces.
Interdum speciosa locis, morataque recte
Fabula, nullius veneris, sine pondere et arte,
Valdius oblectat populum, meliusque moratur;
Quam versus inopes rerum, nugaeque canorae.
Graiis ingenium, Graiis dedit ore rotundo

320

296. Excludit sanos Helicone poetas) Quia prima poesis, nempe theologica ex quodam divino furore nata est, quo poetae theologi, primi gentium fundatores, correpti deos inter se versari sibi videre videbantur: quod aperte docetur Novae Scientiae Principiis. Quare poesis hanc habet suae originis proprietatem, ut natura plurimum constet.

309. Scribendi recte sapere est et principium et fons) Id alterum nunc poeticae facultatis praecipuum instrumentum, philosophia: quia fabulae nunc sunt genera poetica ex generibus philosophorum consita, ut supra diximus.

317. Respicere exemplar vitae) Hoc est intueri vitam humanam in sua idea optima: quod non alibi discitur, nisi in evolvendis philosophis qui de moribus ac vitae officiis scripserunt.

318. Doctum imitatorem) Qui non alterius artificis opera, sed ipsam veram naturam sibi imitandam proponit: ut tres pictores principes in suo certo pingendi, genere, Bonarrota in sublimi, Urbinas in tenui, Titianus in temperato excelluerunt.

Ib. Et veras hinc ducere voces) Id ipsum est quod superius diximus, falsum poeticum esse verum metaphysicum, sive in idea optima, ad quod vera physica comparata falsa esse comperiuntur.

Musa loqui, praeter laudem, nullius avaris.
Romani pueri longis rationibus assem
Discunt in partes centum diducere: dicat
Filius Albini:-Si de quincunce remota est

Uncia, quid superat?-Poteras dixisse; triens:-Eu!
Rem poteris servare tuam. Redit uncia: quid fit?
Semis. At haec animos aerugo et cura peculi

Quum semel imbuerit, speramus carmina fingi
Posse, linenda cedro, et levi servanda cupresso?

Aut prodesse volunt, aut delectare poetae;
Aut simul et iucunda, et idonea dicere vitae.
Quidquid praecipies, esto brevis, ut cito dicta
Percipiant animi dociles, teneantque fideles:
Omne supervacuum pleno de pectore manat.
Ficta voluptatis caussa sint proxima veris:
Ne, quodcumque volet, poscat sibi fabula credi:
Neu pransae lamiae vivum puerum extrahat alvo.
Centuriae seniorum agitant expertia frugis:
Celsi praetereunt austera poemata Rhamnes.
Omne tulit punctum qui miscuit utile dulci,
Lectorem delectando, pariterque monendo.
Hic meret aera liber Sosiis; hic et mare transit,
Et longum noto scriptori prorogat aevum.

Sunt delicta tamen, quibus ignovisse velimus:

Nam neque chorda sonum reddit, quem vult manus et mens,
Poscentique gravem persaepe remittit acutum;
Nec semper feriet, quodcumque minabitur, arcus.
Verum ubi plura nitent in carmine, non ego paucis
Offendar maculis, quas aut incuria fudit,
Aut humana parum cavit natura. Quid ergo est?
Ut scriptor si peccat idem librarius usque,
Quamvis est monitus, venia curet ; et citharoedus
Ridetur, chorda qui semper oberrat eadem:
Sic mihi, qui multum cessat, fit Choerilus ille,

De fine poesews.

323

330

333

340

345

350

355

333. Aut prodesse volunt) Finis poeses, quum primum orta est, fuit utilitas, qua gentes fundatae sunt, ut paullo inferius dicetur, deinde alter successit, delectatio. Sed poesis reipublicae utilis nulla, nisi quae, media delectatione, utilitatem sibi praecipuum finem proponat.

340. Neu pransae lamiae) Materia poesees maxime propria est non impossibile, sed credibile, ut supra diximus: sed gentes omnia de Diis credidere, praeterquam ut mortuos in vitam revocare possent.

De critica poetica.

347. Sunt delicta tamen) Heic incipit Horatius tradere praecepta de critica poetica.

Quem bis terve bonum cum risu miror, et idem
Indignor, quandoque bonus dormitat Homerus.
Verum operi longo fas est obrepere somnum.
Ul pictura, poesis: erit quae, si propius stes,
Te capiat magis; et quaedam, si longius abstes:
Haec amat obscurum; volet haec sub luce videri,
Iudicis argutum quae non formidat acumen:
Haec placuit semel, haec decies repetita placebit.
O maior iuvenum! quamvis et voce paterna
Fingeris ad rectum, et per te sapis, hoc tibi dictum
Tolle memor : certis medium et tolerabile rebus
Recte concedi. Consultus iuris et actor
Caussarum mediocris abest virtude diserti
Messalae; nec scit, quantum Cascellius Aulus :
Sed tamen in pretio est. Mediocribus esse poetis,
Non homines, non di, non concessere columnae.
Ut gratas inter mensas symphonia discors,

360

365

370

Et crassum unguentum, et Sardo cum melle papaver

375

Offendunt, poterat duci quia coena sine istis ;
Sic, animis natum inventumque poema iuvandis,
Si paullum summo decessit, vergit ad imum.
Ludere qui nescit, campestribus abstinet armis;
Indoctusque pilae discive trochive quiescit,
Ne spissae risum tollant impune coronae.
Qui nescit, versus tamen audet fingere! Quidni ?
Liber, et ingenuus, praesertim census equestrem
Summam nummorum, vitioque remotus ab omni!
Tu nihil invita dices faciesve Minerva:

380

385

Id tibi iudicium est, ea mens. Si quid tamen olim
Scripseris, in Metii descendat iudicis aures,

Et patris, et nostras; nonumque prematur in annum,

Membranis intus positis. Delere licebit

Quod non edideris: nescit vox missa reverti.
Silvestres homines sacer interpresque deorum

390

361. Si propius stes - Te capiat magis) Sic poema notae tenuis. 362. Et quaedam, si longius abstes) Sic poema notae grandis.

364. Argutum) Solers, quod et facile et cito advertit.

377. Iuvandis) Delectandis, ut iuvat spectare: è bello star a vedere.

388. Nonumque prematur in annum) Quod superius dixit, decies castigarit ad unguem.

De poeticis laudibus.

391. Silvestres homines) Gravissima omnium et maxima poetices laus, quod ea humanam societatem fundavit: cum omnes gentium populi ab aliquo deo vel heroe suas origines repetant.

Vico, Opuscoli.

7

« PreviousContinue »