Page images
PDF
EPUB

Sunt quos curriculo pulverem Olympicum Collegisse iuvat metaque fervidis 5 Evitata rotis palmaque nobilis Terrarum dominos evehit ad deos; Hunc, si mobilium turba Quiritium

[ocr errors]

nori vidit, quod a tanto viro amaretur. Epist. I, 1, 103. 7, 12. sunt quos iuvat] Indicativus modus apud verba sunt qui praeter hunc his locis: infra v. 19. I, 7, 5. Sat. I, 4, 24. II, 1. 1. II, 4, 47. Aliter Sat. I, 2, 28. I, 4, 74 sq. Coniunctivus tum legitur, cum non tam esse aliquid ostenditur quam quale quid sit describitur. In locis autem huic similibus sunt quos nihil est aliud nisi aliquos, quare infra facile subiungitur hunc illum. curriculo] i. e. curru. Sic apud Ovid. Trist. IV, 8, 36: »Nec procul a metis, quas paene tenere videbar, Curriculo gravis est facta ruina meo.<- pulv. Ol. colleg.] i. e. ferri curru per stadium Olympicum; nam colligere est excitare, cogere (Sat. I, 4, 31): Ani'madverte enallagen adiectivi (pro curriculo Olympico pulverem collegisse), quae ad exemplum Graecorum Latinis poetis eius aetatis valde placuit; cf. infra Carm. I, 3, 40. I, 6, 14. I, 20, 9. I, 31, 9. I, 37, 6. III, 16, 34. III, 21, 19. Epist. II, 1, 177. Hom. II. V, 741. Eurip. Troad. 1: » Αἰγαῖον ἁλμυρὸν βάθος πόντους. Perfectum collegisse dogtorws positum esse dicunt, ut Carm. I, 34, 16. II, 12, 17. III, 2, 30. 4, 52. 11, 15. 20, 11. 23, 17. 19. 29, 16. 43; in quibus perfectum tempus aut absolutam aliquam rem aut unius rei repetitionem solet indicare. H. 1. intelligitur vis perfecti ex verbo iurat; etenim excitati et collecti pulveris recordatio grata est.

V. 4. metaque ferv. evit. rotis] In eo summa conspiciebatur aurigae ars, ut rapidissimo cursu quam proxime ad metam accederet, currum tamen non illideret. cf. A. P. 412. Hom. Il. XXIII, 351 sqq. · palma] signum victoriae; Carm. IV, 2, 17. III, 20, 12. Ep. U, 1, 181. Nobilis ea appellatur, quia apud Graecos olympionicae divino prope honore digni habebantur; ideo dicit: evehit ad deos quasi sint facti terrarum domini. Luc. Anach.

37.

---

[ocr errors]

10 »ὁρᾷς τὸν νικήσαντα ισόθεον να uitóuεvov.« Bene etiam comparatur Pindari locus Nem. V, 75 sq. (41. B.) » To Alyiva Iε OÙ Ev Júμεves, Νίκας ἐν ἀγκώνεσσι πιτνών noizilov Epavσas üμvwv.« »Ceterum palma, teste Livio X, 47, certo quodam tempore addita est coronae oleaginae: quorum haec capiti victoris Olympici inponebatur, illa in dexteram dabatur.« Garcke. cf. Pausan. VIII, 48, 2: νἐς δὲ τὴν δεξιάν ἐστι καὶ πανταχοῦ τῷ νικώντι ἐςτιDéuevos yoìrış » hunc illum] Hi accusativi apti sunt ex verbo iuval; in qua verborum coniunctione non est quod offendas, cum alterum verbum evchit ipsum quasi subiectum sit primario iuvat. Neque est cur cum Bentleio scribendum esse putes evehere. mobilium] cf. Epist. I, 19, certat tollere] Infinitivi cum aliis verbis coniuncti usus apud poetas frequentissimus; ac primum quidem verbis velle, nolle, coepisse, desinere similibus fortiora et elegantiora substituunt; sic infra v. 21 demere spernit, v. 34 refugit tendere; cuius rei exempla sunt odisse, parcere, differre, timere, metuere, fugere, furere, gestire, mittere, amare, quaerere, invidere. Deinde solent duo verba coniungi, ut alterum alterius modum et rationem accuratius describat; sic h. 1. certat tollere pro certatim tollit. Ex quo genere sunt verba gaudere, laborare, trepidare, occupare, properare. Tum infinitivi cum aliis verbis coniunguntur, cum significatur, quo consilio vel quem ad finem aliquid fiat: ubi prosa oratio vel particula utitur vel participio in ndus. Sic egit visere Carm. I, 2, 7; sumis celebrare, I, 12, 2; tradam portare, I, 26, 2. Qua re hoc assecuti sunt poetae, ut cum oratio propius ad brevitatem graecae linguae accessisset, frequens usus particularum, quibus menti non nova quaedam notio suggeritur sed notiones inter se coniungun

Certat tergeminis tollere honoribus;
Illum, si proprio condidit horreo
10 Quidquid de Libycis verritur areis.
Gaudentem patrios findere sarculo
Agros Attalicis condicionibus
Nunquam demoveas, ut trabe Cypria
Myrtoum pavidus nauta secet mare.
15 Luctantem Icariis fluctibus Africum
Mercator metuens otium et oppidi
Laudat rura sui; mox reficit rates
Quassas indocilis pauperiem pati.

tur, minueretur. — tergeminis honori-
bus] aedilitate curuli, praetura, con-
sulatu. Tacit. Ann. I, 3: »Claudium
Marcellum pontificatu et curuli aedili-
tate, M. Agrippam geminatis consula-
tibus extulit.<

V. 10. cf. Carm. III, 16, 26. Sat. II, 3, 87. Africa fertilitate nobilis erat. Speciem autem pro genere posuit Horatius ex more poetarum, qui quid velint certis rerum exemplis ostendere malunt quam universe docere; sic infra trabe Cypria, Icariis fluctibus, Africum, veteris Massici, Marsus aper. Atque ea ipsa est causa, cur v. 11 non generale vocabulum arare legatur, sed findere sarculo, quibus verbis durissimi laboris accedit significatio. Cf. Solonis locum similem Eleg. fr. 11, v.47 sq. (Schneidew.): "Αλλος γῆν τέμνων πολυδένδρεον εἰς ἐνιαυτὸν Λατρεύει, τοῖσιν καμπύλ ̓ αροτρα μέλει. Et Apoll. Rhod. I, 628 лvooу оous τε διατμή ξασθαι αρούρας. ib. 1215 » ὁ μὲν νειοῖογίας τέμνεσκεν αρότρω patrios] a patre acceptos ob eamque rem cariores. - Attalicis condicionibus] Attali III Philometoris, qui a. u. 621 populum Romanum heredem instituit, magnae opes in proverbium abierant: vel quod Attalus II Philadelphus ingenti pretio artificia emere solebat. Carm. II, 18, 5. demoreas] Alii dimoveas. Illud autem ideo praeferendum videtur, quod quae sequuntur verba finem habent quo perducendus est agricola. Hoc enim inest in particula de, quod non abducit solum sed

Horatius ed. Dillenburger ed. IV.

etiam perducit ad alium locum aliamve rem. — pavidus nauta] pavidus est, quia, si perducitur, invitus perducitur et pericula maris perhorrescit. Nautae qui vere sunt non sunt timidi. — secel] Apud poetas via, mare, aër secari dicuntur ab euntibus, navigantibus, natantibus, volantibus. Virgil. Aen. VI, 899. Georg I, 406. Ovid. Met. XI, 478. Hom. Od. III, 174. – Africum] cf. III, 29, 57. Senec. Qu. N. 5, 16: »Ab occidente hiberno Africus furibundus et ruens, apud graecos i dicitur.« Comparari potest Hom. Il. II, 144: »Κινήθη δ' αγορή, φως κύματα μακρά θαλάσσης Πόν του Ικαρίοιο, τὰ μέν τ' Εὖρος τε Νότος τε Ωραρ otium] In his

sui.

verbis triplex oppositio est, inter otium et pericula (Carm. II, 16, 1 sqq.), inter navigationem et vitam rusticam, inter peregrinationem et domesticam habitationem. Otiosa igitur fuit Acidalii coniectura oppidi tuta – indocilis pauperiem pati] Brevitatem graeci sermonis in coniungendis adiectivis et infinitivis felicissime in suum usum verterunt poetae latini. Nam cum adiectivorum notio saepe ita vaga sit atque incerta, ut quo laudatae facultates referendae sint magnum cogitandi spatium relinquatur, accedant necesse est termini quidam, ad quos pergere illa aut quibus coerceri credantur. Qui quidem termini a poetis infinitivorum ope adduntur; prosae orationis scriptores aut ad aut in particula utuntur. Sic h. 1. indocilis pati est pro indocilis ad patiendum; cf. Carm.

3

Est qui nec veteris pocula Massici
20 Nec partem solido demere de die
Spernit, nunc viridi membra sub arbuto
Stratus nunc ad aquae lene caput sacrae.
Multos castra iuvant et lituo tubae
Permixtus sonitus bellaque matribus
25 Detestata. Manet sub love frigido
Venator tenerae coniugis immemor,
Seu visa est catulis cerva fidelibus,
Seu rupit teretes Marsus aper plagas.
Me doctarum hederae praemia frontium

I, 3, 25. I, 12, 11. I, 24, 17. I, 10,
7. I, 15, 18. II. 12, 11. I, 37, 26.
Sat. I, 3, 24. I, 4, 3. 25. De re cf.
III, 24, 40 sqq. In paupertate non
inopia est, sed mediocritas vitae.
Carm. I, 12, 43. Sat. I, 6, 71.

[ocr errors]

V. 19. Massici] cf. Martial. XII, III: »de Sinuessanis venerunt Massica prelis.<< nec spernit] Litotes figura, qua contrarium negando fortius affirmamus. Virgil. Aen. VII, 261. partem solid. dem. de die] i. e. aliquam partem diei negotiis detractam otio dare et animo. Senec. Ep. 83: >>hodiernus dies solidus est, nemo ex illo mihi quidquam eripuit.<< membra stratus] Vide Zumpt. gr. lat. §. 458.lene caput] i. e. leniter murmurantem fontem. Apte comparatur locus Moschi Id. V, 11 sq. 4ros ἐμοὶ γλυκὺς ὕπνος ὑπὸ πλατάνῳ βαθυφύλλῳ Καὶ παγᾶς φιλέοιμι τὸν ἔγγύθεν ἦχον ἀκούειν. sacrae] »Cum numina fontes et aquas et mare aliasque res naturales habitare iisque praeesse putarentur, inde plura epitheta, quae indicant sanctam deorum praesentiam, ut fons sacer apud Ovid. A. A. III, 688, Virg. Aen. VII, 83, aqua sacra ap. Hor. C. I, 1, 22, he Siar apud Homerum multis in locis et alia huius generis explicanda sunt. Iacob, Quaest. epic. p. 13 sq. lituo tubae] Litui acutus est sonus, tubae gravis, lituus equitum est et incurvus, tuba vero peditum est et directa. cf. Lucan. Phars. I, 237: stridor lituum clangorque tubarum Non pia concinuit cum rauco clas

[ocr errors]

sica cornu.<< detestata] passive;
sic Epod. 16, 8. abominatus. — manet]
i. e. pernoctat. Sat. II, 2, 234.
sub love] Ζεὺς Graecis erat ὁ ὑέτιος
zai & alios, quare et Graeci et
Latini Iorem ponebant, ubi caelum
vel caelestes motus volebant in-
telligi; sic infra I, 16, 12. I, 22, 20.
III, 10, 7. Epod. 13, 2. Virg. Ecl.
7, 60. Aen. IX, 670. Theocrit. 4, 43:
» Χώ Ζεὺς ἄλλοκα μὲν πέλει αἴθριος,
ahhoza Süε.« cf. Carm. III, 10, 7.
Epod. 13, 2. vлo Atos. Claudian. in
Prob. et Olybr. cons. 36 gelido
sub Jove.<< catulis] dativus pro
praepos. a cum ablat.; is cum soleat
coniungi cum perfectis passivis, ta-
men etiam apud prasentia tempora
legitur. Epist. I, 19, 3.
plagas] ex contortis funiculis factas.

[ocr errors]

teretes

Marsus aper] Marsicus, ut Carm. Ι, 20, 18. III, 14, 18. Εpod. 5, 76. 17, 29. Compara Bithynus Carm. I, 35, 7. Epist. I, 6.33. Calaber Carm. I, 33, 16. III, 16, 33. IV, 8, 20. Epod. I, 27. Epist. II, 2, 177. Colchus Carm. II, 13, 8. Iberus Carm. I. 29, 15. Sat. II, 8, 46. Italus Carm. II, 7, 4. 13, 18 cet. Maurus Carm. I, 22, 2. II, 6. 3. III, 10, 18. Medus Carm. I, 27, 5. II, 9, 21.

V. 29. doctarum frontium] Omnes docti dicuntur, qui litteras bene didicerunt aut amant; saepissime etiam poetae. cf. Solon. Aλos 'Оivuaiΐδων Μουσέων πάρα δώρα διδαχ θεὶς, Ἱμερτῆς σοφίης μέτρον ἐπι01άuevos. Fuerunt qui vel contra codices mallent Te. Male; Maecenas

30 Dis miscent superis, me gelidum nemus Nympharumque leves cum Satyris chori Secernunt populo, si neque tibias Euterpe cohibet nec Polyhymnia Lesboum refugit tendere barbiton. 35 Quodsi me lyricis vatibus inseris, Sublimi feriam sidera vertice.

CARMEN II.

Iam satis terris nivis atque dirae

si ne

enim neque poeticam laudem neque philosophicam, quam pars eorum, falsa oppositionis specie seducti huic et loco et homini obtrudere conati sunt, unquam secutus est. - hedera] Epist. I, 3, 25. Virgil. Bucol. 7, 25. 8, 13. - V. 31. Comparari possunt Carm. II, 19, 1-4. et Epist. I, 19, 4. cum Satyris] pro et Satyrorum. Sie saepissime apud Horatium cum praepositio usurpatur. Carm. I, 12, 44. 19, 15, 24, 4. ÎII, 1, 36, 3, 24. 17, 16. 18, 12. 19, 20. 29, 3. que tib.] In quo loco bene animadvertenda condicionalis particula: haec enim dubitanter et modeste proferri debebant in prologo, quo carmina Maecenati fautori et iudici traditurus erat. Euterpe] haec tibia, Polyhymnia lyra canit; utraque adest lyrico poetae. Lesboum barbiton] Graecis vocabulis ideo videtur usus esse, ut primum se »Aeolium carmen ad Italos deduxisse modos (III, 30, 13) ostenderet. Vide ad Carm. 1, 32, 4. quodsi haud ita raro a poetis usurpatur haec particula; apud Horatium sexiesdecies reperitur. feriam sidera] Aristaen. 1, 11: Εδόκει τῇ κεφαλῇ ψαύειν TOU ovoavor. Sapph. fr. 9: δὲ πόλον δοκεί μοι ὠρανῶ δυςπάzea. Summum est quod mortales attingere possunt.

-

Carmen II.

aver

Describuntur ab initio carminis usque ad v. 24 portentosae tempestates et insoliti in natura rerum tumultus,

deploratur ingens civium per bella civilia clades, ostenditur imperium Romanum ruinam minari. Ea autem ingens calamitas unde exorta est? Interfectus Caesar est, quem deorum ira ulciscitur: bella civilia et omnium rerum turbulenti motus divinitus missa sunt ad castigandam civitatis perversitatem. A tantis malis quis est qui miserum genus humanum liberabit? Humanae vires cum non sufficiant, deus aliquis nostrae calamitatis misertus ex coelo necesse est descendat. Num Apollo veniet augur? an Venus ipsa mater populi Romani, an Mars Pater? Immo iam adest Mercurius Caesaris ultor sub Octaviani latens persona. Is igitur diu inter nos utinam commoretur, quoniam solus est a quo imperii dignitas et nominis Romani gloria cum morum probitate et pietate possint restitui. Videmus ita dividi carmen, ut superior pars calamitatem describat (1-24), inferior expiatorem et quaerat et inveniat (25-52). In ipsis autem partibus omnia artificiose composita sunt; prior pars bis ternas habet strophas (v. 1-12, 13—24); prima stropha tria ostendit prodigia (nivem, grandinem, fulgura), tum sequuntur tria monstra (phocae in summis montibus apricantes, pisces in arboribus haerentes, damae in mari natantes). In altera parte (v. 25-52) primum reperies tres interrogationes, tum tria invocantur numina (Apollo, Venus, Mars); Mars pater ipse triplici modo ornatur;

Grandinis misit pater et rubente
Dextera sacras iaculatus arces
Terruit urbem,

5 Terruit gentes, grave ne rediret
Saeculum Pyrrhae nova monstra questae,
Omne cum Proteus pecus egit altos
Visere montes,

Piscium et summa genus haesit ulmo,
10 Nota quae sedes fuerat columbis,
Et superiecto pavidae natarunt
Aequore damae.

Vidimus flavum Tiberim retortis

deinde extrema quoque terna sunt, bina affirmantia, singula negantia (serus redeas, diu intersis, neve le tollat; hic ames triumphos, hic ames dici, neu sinas). De tempore quo sit carmen scriptum discordes sunt viri docti; id tamen certum videtur, non alia prodigia significari nisi quae caedem Caesaris consecuta sint; bella civilia siquidem composita tamen non omnino sepulta, rempublicam pacatam quidem sed nondum confirmatam videri, totum denique carmen ad Octavianum, Caesaris patris ultorem, (quo se illum nomine libenter ornasse scimus) celebrandum esse scriptum. Quapropter ante a. u. c. 727 compositum est; eo enim anno expiandi criminis iam non potuit mentio fieri, omnibus scilicet Caesaris interfectoribus exstinctis; fortasse iam a. 725, cum Octaviani victoris reditus in urbem omnium desiderio exspectaretur.

V. 1. Cum hac inundationum descriptione comparandi sunt Virgiliani versus Georg. I, 466-489. 498 sqq., in quibus mirum et verborum et sententiarum cum his Horatianis consensum deprehendes. dirae] Sic appellantur omnia quae gravia et ingentia mala portendunt. Virg. Georg. I, 488. Hor. Epod. 5, 89. Animadvertendum tamen, hoc adiectivo hic non grandinem solum sed nivem quoque ornari. Quo ordine a prosae orationis consuetudine alieno poeta saepe disposuit

-

[ocr errors]

verba, ut Carm. I, 5, 6, I. 31, 16. I, 34, 8. II, 19, 24. III. 11, 39. IV. 14, 4. II, 8, 3. III, 2, 16. pater] Iuppiter. iaculatus] cum accusativo rei quae feritur, ut Carm. III, 12, 11. arces] Capitolium et templa ibi posita. terruit ne] Terrendi verbum cum habeat metuendi notionem (terruit ut metuerent ne) coniungi potuit cum ne particula. gentes] Romano imperio subiectas: Romae enim urbis calamitates ab extremis etiam nationibus sentiuntur: vide Carm. II, 1, 31 sq.Pyrrhae] vid. Ovid. Met. I, 260. Proteus] De hoc deo marino Neptuni greges pascente vide Hom. Od. IV, 386 sqq. Virg. Georg. IV, 395 sqq. altos] ex aquis cacumina tantum montium eminebant; quare phocae in iis ut in littore maris apricabantur. Cf. Ovid. Met. I, 296 sqq. egit visere] vide ad I, 1, 8. sere] vide ad I, 1, 8. piscium et] Apud poetas etiam et particula enclitica est ut infra 18, 39. I, 12, 11. 13, 6. 29, 14. 31, 10. 37, S. II, 19, 10. 16. III, 4, 70. 24, 48. IV, 10, 4. 15, 2. 5. haesit] eleganter dictum; nam in arboribus, in quibus haerere solebant aves, iam pisces haeserunt, et ubi pisces fuerunt iam natarunt damae; omnis naturae ordo inversus est. Sic Claudian. in Prob. et Olybr. cons. 169: »per flumina damae errabunt. Aptum igitur oxymoron est pisces haeserunt, damae natarunt.

V. 13. vidimus] Recte, etiamsiipse

« PreviousContinue »