Page images
PDF
EPUB

26th Oct. 1872. ADVERTISEMENT.

As the first edition of this book has been out of print for several years, and some months must elapse before I can hope for leisure to continue the notes, I have resolved to issue at once the text and the explanatory notes as far as they are printed off.

The notes of Stanley and John Taylor, which are cited here and there, are taken from their MSS. in the Cambridge university library; those of Markland are preserved in St John's college.

For the notes bearing the initials H. A. J. M. and J. C. I am indebted to my friends Professor Munro and the lamented Professor Conington.

I have purposely abstained from consulting any English edition of Juvenal. All the citations have been taken anew from the original authors.

J. E. B. M.

St John's COLLEGE, CAMBRIDGE.

28th Oct. 1869.

[blocks in formation]

Semper ego auditor tantum ? numquamne reponam vexatus totiens rauci heseide Cordi ? impune ergo mihi recitaverit ille togatas,

hic elegos ? impune diem consumpserit ingens 5 Telephus, aut summi plena iam margine libri

scribtus et in tergo necdum finitus Orestes ? nota magis nulli domus est sua, quam mihi lucus Martis et Aeoliis vicinum rupibus antrum

Vulcani. quid agant venti, quas torqueat umbras 10 Aeacus, unde alius furtivae devehat aurum

pelliculae, quantas iaculetur Monychus ornos, Frontonis platani convulsaque marmora clamant semper et adsiduo ruptae lectore columnae :

exspectes eadem a summo minimoque poeta. 15 et nos ergo manum ferulae subduximus, et nos

consilium dedimus Sullae, privatus ut altum dormiret; stulta est clementia, cum tot ubique vatibus occurras, periturae parcere chartae.

cur tamen hoc potius libeat decurrere campo, 20 per quem magnus equos Auruncae flexit alumnus, si vacat ac placidi rationem admittitis, edam.

Cum tener uxorem ducat spado, Mevia Tuscum figat aprum et nuda teneat venabula mamma,

25

30

35

patricios omnes opibus cum provocet unus
quo tondente gravis iuveni mihi barba sonabat,
cum pars Niliacae plebis, cum verna Canopi
Crispinus, Tyrias umero revocante lacernas,
ventilet aestivum digitis sudantibus aurum,
nec sufferre queat maioris pondera gemmae,
difficile est saturam non scribere. nam quis iniquae
tam patiens urbis, tam ferreus, ut teneat se,
causidici nova cum veniat lectica Mathonis
plena ipso, post hunc magni delator amici
et cito rapturus de nobilitate comesa
quod superest, quem Massa timet, quem munere palpat
Carus et a trepido Thymele summissa Latino,
cum te summoveant qui testamenta merentur
noctibus, in caelum quos evehit optima summi
nunc via processus, vetulae vesica beatae ?
unciolam Proculeius habet, sed Gillo deuncem,
partes quisque suas, ad mensuram inguinis heres.
accipiat sane mercedem sanguinis et sic
palleat, ut nudis pressit qui calcibus anguem,
aut Lugdunensem rhetor dicturus ad aram.
quid referam quanta siccum iecur ardeat ira,
cum populum gregibus comitum premit hic spoliator
pupilli prostantis, et hic damnatus inani
iudicio (quid enim salvis infamia nummis ?)
exul ab octava Marius bibit et fruitur dis
iratis, at tu victrix provincia ploras ?
haec ego non credam Venusina digna lacerna ?
haec ego non agitem ? sed quid magis ? Heracleas
aut Diomedeas aut mugitum labyrinthi
et mare percussum puero fabrumque volantem,
cum leno accipiat moechi bona, si capiendi
ius nullum uxori, doctus spectare lacunar,
doctus et ad calicem vigilanti stertere naso;

40

45

50

55

« PreviousContinue »