carus erit Verri, qui Verrem tempore quo vult accusare potest. tanti tibi non sit opaci omnis barena Tagi quodque in mare volvitur aurum, 55 ut somno careas ponendaque praemia sumas tristis et a magno semper timearis amico. Quae nunc divitibus gens acceptissima nostris et quos praecipue fugiam, properabo fateri, nec pudor obstabit. non possum ferre, Quirites, 60 Graecam urbem. quamvis quota portio faecis Achaei ? iam pridem Syrus in Tiberim defluxit Orontes, et linguam et mores et cum tibicine chordas obliquas nec non gentilia tympana secum vexit et ad circum iussas prostare puellas : 65 ite quibus grata est picta lupa barbara mitra! rusticus ille tuus sumit trechedipna, Quirine, et ceromatico fert niceteria collo ! hic alta Sicyone, ast hic Amydone relicta, hic Andro, ille Samo, hic Trallibus aut Alabandis, 70 Esquilias dictumque petunt a vimine collem, viscera magnarum domuum dominique futuri. ingenium velox, audacia perdita, sermo promptus et Isaeo torrentior. ede, quid illum esse putes ? quem vis hominem secum attulit ad nos : 75 grammaticus rhetor geometres pictor aliptes augur schoenobates medicus magus, omnia novit Graeculus esuriens : in caelum, iusseris, ibit. in summa, non Maurus erat neque Sarmata nec Thrax, qui sumpsit pinnas, mediis sed natus Athenis. Eo horum ego non fugiam conchylia ? me prior ille signabit fultusque toro meliore recumbet, advectus Romam quo pruna et cottona vento? usque adeo nihil est, quod nostra infantia caelum hausit Aventini baca nutrita Sabina ? 85 quid quod adulandi gens prudentissima laudat sermonem indocti, faciem deformis amici, Herculis Antaeum procul a tellure tenentis, 90 miratur vocem angustam, qua deterius nec ille sonat, quo mordetur gallina marito? uxorem comoedus agit vel Dorida nullo non persona loqui, vacua et plana omnia dicas aut Stratocles aut cum molli Demetrius Haemo: 100 natio comoeda est. rides, maiore cachinno concutitur; flet, si lacrimas conspexit amici, [non sumus ergo pares: melior, qui semper et omni] 105 nocte dieque potest aliena sumere vultum a facie, iactare manus, laudare paratus, praeterea sanctum nihil est nec ab inguine tutum, 110 non matrona laris, non filia virgo, neque ipse sponsus levis adhuc, non filius ante pudicus; et quoniam coepit Graecorum mentio, transi 115 gymnasia atque audi facinus maioris abollae. stoicus occidit Baream delator, amicum non est Romano cuiquam locus hic, ubi regnat 120 Protogenes aliquis vel Diphilus aut Hermarchus, 125 130 135 qui gentis vitio numquam partitur amicum, Quod porro officium, ne nobis blandiar, aut quod pauper creditur atque deos, dis ignoscentibus ipsis. quid quod materiam praebet causasque iocorum omnibus hic idem, si foeda et scissa lacerna, si toga sordidula est et rupta calceus alter pelle patet, vel si consuto vulnere crassum atque recens linum ostendit non una cicatrix ? nil habet infelix paupertas durius in se, quam quod ridiculos homines facit. “exeat," inquit, “si pudor est, et de pulvino surgat equestri, 140 145 150 155 cuius res legi non sufficit, et sedeant hic lenonum pueri quocumque e fornice nati, sic libitum vano, qui nos distinxit, Othoni.” sarcinulis impar? quis pauper scribitur heres? haut facile emergunt, quorum virtutibus opstat 165 res angusta domi, sed Romae durior illis conatus, magno hospitium miserabile, magno translatus subito ad Marsos mensamque Sabellam 170 contentusque illic veneto duroque cucullo. pars magna Italiae est, si verum admittimus, in qua nemo togam sumit nisi mortuus. ipsa dierum festorum herboso colitur si quando theatro maiestas tandemque redit ad pulpita notum 175 exodium, cum personae pallentis hiatum in gremio matris formidat rusticus infans, sufficiunt tunicae summis aedilibus albae. quam satis est interdum aliena sumitur arca. cum pretio. quid das, ut Cossum aliquando salutes, 185 ut te respiciat clauso Veiento labello? ille metit barbam, crinem hic deponit amati, : cogimur et cultis augere peculia servis. 190 aut positis nemorosa inter iuga Volsiniis, aut simplicibus Gabiis, aut proni Tiburis arce ? nos urbem colimus tenui tibicine fultam magna parte sui : nam sic labentibus obstat vilicus et, veteris rimae cum texit hiatum, 195 securos pendente iubet dormire ruina. vivendum est illic, ubi nulla incendia, nulli nocte metus. iam poscit aquam, iam frivola transfert . Ucalegon, tabulata tibi iam tertia fumant, tu nescis. nam si gradibus trepidatur ab imis, 200 ultimus ardebit, quem tegula sola tuetur a pluvia, molles ubi reddunt ova columbae. lectus erat Codro Procula minor, urceoli sex, ornamentum abaci, nec non et parvulus infra cantharus et recubans sub eodem marmore Chiron, 205 iamque vetus Graecos servabat cista libellos, et divina opici rodebant carmina mures. nil habuit Codrus, quis enim negat? et tamen illud perdidit infelix totum nihil ; ultimus autem aerumnae est cumulus, quod nudum et frusta rogantem 210 nemo cibo, nemo hospitio tectoque iuvabit. si magna Asturici cecidit domus, horrida mater, pullati proceres, differt vadimonia praetor; tunc gemimus casus urbis, tunc odimus ignem. ardet adhuc, et iam accurrit qui marmora donet, 215 conferat impensas: hic nuda et candida signa, hic aliquid praeclarum Euphranoris et Polycliti, phaecasiatorum vetera ornamenta deorum, hic libros dabit et forulos mediamque Minervam, hic modium argenti. meliora ac plura reponit 220 Persicus orborum lautissimus et merito iam suspectus, tamquam ipse suas incenderit aedes, |