pallorem ac maciem et tenues miserantibus artus, et sua. quisnam hominum veniam dare quisve deorum ventribus abnueret dira atque inmania passis 105 et quibus illorum poterant ignoscere manes, quorum corporibus vescebantur? melius nos Zenonis praecepta monent; nec enim omnia, quaedam pro vita facienda putant: sed Cantaber unde stoicus, antiqui praesertim aetate Metelli? 110 nune totus Graias nostrasque habet orbis Athenas, Gallia causidicos docuit facunda Britannos, de conducendo loquitur iam rhetore Thyle. nobilis ille tamen populus, quem diximus, et par virtute atque fide, sed maior clade, Zagynthos, 115 tale quid excusat: Maeotide saevior ara Aegyptos. quippe illa nefandi Taurica sacri inventrix homines, ut iam quae carmina tradunt digna fide credas, tantum immolat, ulterius nil aut gravius cultro timet hostia. quis modo casus 120 impulit hos? quae tanta fames infestaque vallo arma coegerunt tam detestabile monstrum audere? anne aliam terra Memphitide sicca invidiam facerent nolenti surgere Nilo? qua nec terribiles Cimbri nec Britones umquam 125 Sauromataeque truces aut immanes Agathyrsi, hac saevit rabie inbelle et inutile vulgus, parvula fictilibus solitum dare vela phaselis et brevibus pictae remis incumbere testae. nec poenam sceleri invenies, nec digna parabis 130 supplicia his populis, in quorum mente pares sunt et similes ira atque fames. mollissima corda humano generi dare se natura fatetur, quae lacrimas dedit; haec nostri pars optima sensus. plorare ergo iubet causam dicentis amici squaloremque rei, pupillum ad iura vocantem naturae imperio gemimus, quum funus adultae et minor igne rogi. quis enim bonus et face dignus a grege mutorum, atque ideo venerabile soli principio indulsit communis conditor illis tantum animas, nobis animum quoque, mutuus ut nos 135 140 145 150 155 160 Indica tigris agit rabida cum tigride pacem. perpetuam, saevis inter se convenit ursis. ast homini ferrum letale incude nefanda 165 produxisse parum est, cum rastra et sarcula tantum adsueti coquere et marris ac vomere lassi nescierint primi gladios extendere fabri. aspicimus populos, quorum non sufficit irae 170 occidisse aliquem, sed pectora brachia vultum crediderint genus esse cibi. quid diceret ergo vel quo non fugeret, si nunc haec monstra videret Pythagoras, cunctis animalibus abstinuit qui tamquam homine et ventri indulsit non omne legumen? XVI Quis numerare queat felicis praemia, Galli, militiae? nam si subeuntur prospera castra, me pavidum excipiat tironem porta secundo sidere. plus etenim fati valet hora benigni, 5 quam si nos Veneris commendet epistola Marti et Samia genetrix quae delectatur harena. Commoda tractemus primum communia, quorum haut minimum illud erit, ne te pulsare togatus audeat, immo etsi pulsetur, dissimulet nec 10 audeat excussos praetori ostendere dentes et nigram in facie tumidis livoribus offam atque oculum medico nil promittente relictum. Bardaicus iudex datur haec punire volenti calceus et grandes magna ad subsellia surae, 15 legibus antiquis castrorum et more Camilli servato, miles ne vallum litiget extra et procul a signis. iustissima centurionum cognitio est igitur de milite, nec mihi derit ultio, si iustae defertur causa querellae: 20 tota cohors tamen est inimica, omnesque manipli consensu magno efficiunt, curabilis ut sit vindicta et gravior quam iniuria. dignum erit ergo cum duo crura habeas, offendere tot caligas, tot 25 30 Praemia nunc alia atque alia emolumenta notemus 35 sacramentorum. convallem ruris aviti improbus aut campum mihi si vicinus ademit, et sacrum effodit medio de limite saxum, quod mea cum patulo coluit puls annua libo, 40 45 quod placitum est ipsis praestatur tempus agendi, nec res atteritur longo sufflamine litis. 50 Solis praeterea testandi militibus ius vivo patre datur; nam quae sunt parta labore militiae, placuit non esse in corpore census, omne tenet cuius regimen pater. ergo Coranum signorum comitem castrorumque aera merentem 55 |