Page images
PDF
EPUB

nempe hoc indocti, quorum praecordia nullis
interdum aut levibus videas flagrantia causis:
[quantulacumque adeo est occasio, sufficit irae.]
Chrysippus non dicet idem nec mite Thaletis
ingenium dulcique senex vicinus Hymetto,
qui partem acceptae saeva inter vincla cicutae
accusatori nollet dare. [plurima felix
paulatim vitia atque errores exuit omnes,
prima docet rectum sapientia.] quippe minuti
semper et infirmi est animi exiguique voluptas

185

190

ultio: continuo sic collige, quod vindicta

nemo magis gaudet, quam femina. cur tamen hos tu evasisse putes, quos diri conscia facti

mens habet attonitos et surdo verbere caedit

occultum quatiente animo tortore flagellum?

195

poena autem vehemens ac multo saevior illis,
quas et Caedicius gravis invenit et Rhadamanthus,
nocte dieque suum gestare in pectore testem.
Spartano cuidam respondit Pythia vates,
haut impunitum quondam fore, quod dubitaret
depositum retinere et fraudem iure tueri
iurando. quaerebat enim, quae numinis esset
mens, et an hoc illi facinus suaderet Apollo?

200

reddidit ergo metu, non moribus; et tamen omnem vocem adyti dignam templo veramque probavit, extinctus tota pariter cum prole domoque

et quamvis longa deductis gente propinquis.
has patitur poenas peccandi sola voluntas.

nam scelus intra se tacitum qui cogitat ullum,
facti crimen habet: cedo, si conata peregit?
perpetua anxietas nec mensae tempore cessat
faucibus ut morbo siccis interque molares
difficili crescente cibo; Setina misellus
expuit, Albani veteris pretiosa senectus

205

210

215 displicet; ostendas melius, densissima ruga
cogitur in frontem, velut acri ducta Falerno.
nocte brevem si forte indulsit cura soporem
et toto versata toro iam membra quiescunt,
continuo templum et violati numinis aras
220 et, quod praecipuis mentem sudoribus urget,
te videt in somnis; tua sacra et maior imago
humana turbat pavidum cogitque fateri.

hi sunt, qui trepidant et ad omnia fulgura pallent, cum tonat, exanimes primo quoque murmure caeli; 225 non quasi fortuitus nec ventorum rabie, set iratus cadat in terras et vindicet ignis. illa nihil nocuit, cura graviore timetur proxima tempestas, velut hoc dilata sereno. praeterea lateris vigili cum febre dolorem

230 si coepere pati, missum ad sua corpora morbum infesto credunt a numine, saxa deorum

haec et tela putant. pecudem spondere sacello balantem et Laribus cristam promittere galli non audent; quid enim sperare nocentibus aegris 235 concessum? vel quae non dignior hostia vita? [mobilis et varia est ferme natura malorum.] cum scelus admittunt, superest constantia; quid fas atque nefas, tandem incipiunt sentire peractis criminibus. tamen ad mores natura recurrit 240 damnatos, fixa et mutari nescia. nam quis peccandi finem posuit sibi? quando recepit eiectum semel attrita de fronte ruborem?

quisnam hominum est, quem tu contentum videris uno
flagitio? dabit in laqueum vestigia noster

245 perfidus et nigri patietur carceris uncum
aut maris Aegaei rupem scopulosque frequentes

exulibus magnis. poena gaudebis amara

nominis invisi, tandemque fatebere laetus
nec surdum nec Tiresian quemquam esse deorum.

XIV

Plurima sunt, Fuscine, et fama digna sinistra
et nitidis maculam haesuram figentia rebus,
quae monstrant ipsi pueris traduntque parentes.
si damnosa senem iuvat alea, ludit et heres
bullatus parvoque eadem movet arma fritillo.
nec melius de se cuiquam sperare propinquo
concedet iuvenis, qui radere tubera terrae,
boletum condire et eodem iure natantis
mergere ficellas didicit, nebulone parente

et cana monstrante gula. cum septimus annus
transierit puerum, nondum omni dente renato,
barbatos licet admoveas mille inde magistros,
hinc totidem, cupiet lauto cenare paratu
semper et a magna non degenerare culina.
mitem animum et mores modicis erroribus aequos
praecipit atque animas servorum et corpora nostra
materia constare putat paribusque elementis,
an saevire docet Rutilus, qui gaudet acerbo
plagarum strepitu et nullam Sirena flagellis
conparat, Antiphates trepidi laris ac Polyphemus,
tunc felix, quotiens aliquis tortore vocato
uritur ardenti duo propter lintea ferro?
quid suadet iuveni laetus stridore catenae,
quem mire afficiunt inscripta ergastula, carcer?
rusticus expectas, ut non sit adultera Largae
filia, quae numquam maternos dicere moechos

[ocr errors][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small]

tam cito nec tanto poterit contexere cursu,
ut non ter deciens respiret? conscia matri
virgo fuit, ceras nunc hac dictante pusillas

30 implet et ad moechum dat eisdem ferre cinaedis.
sic natura iubet: velocius et citius nos

corrumpunt vitiorum exempla domestica, magnis cum subeant animos auctoribus. unus et alter forsitan haec spernant iuvenes, quibus arte benigna 35 et meliore luto finxit praecordia Titan;

sed reliquos fugienda patrum vestigia ducunt et monstrata diu veteris trahit orbita culpae. abstineas igitur damnandis. huius enim vel una potens ratio est, ne crimina nostra sequantur 40 ex nobis geniti, quoniam dociles imitandis

turpibus ac pravis omnes sumus, et Catilinam quocumque in populo videas, quocumque sub axe, sed nec Brutus erit, Bruti nec avunculus usquam. nil dictu foedum visuque haec limina tangat, 45 intra quae pater est. procul, a procul inde puellae lenonum et cantus pernoctantis parasiti!

maxima debetur puero reverentia. si quid turpe paras, ne tu pueri contempseris annos, sed peccaturo obstet tibi filius infans.

50 nam si quid dignum censoris fecerit ira

quandoque et similem tibi se non corpore tantum nec vultu dederit, morum quoque filius et qui omnia deterius tua per vestigia peccet,

corripies nimirum et castigabis acerbo

55 clamore ac post haec tabulas mutare parabis.
unde tibi frontem libertatemque parentis,
cum facias peiora senex vacuumque cerebro
iam pridem caput hoc ventosa cucurbita quaerat?
Hospite venturo cessabit nemo tuorum.

60 'verre pavimentum, nitidas ostende columnas,

71

arida cum tota descendat aranea tela,
hic leve argentum, vasa aspera tergeat alter!'
vox domini furit instantis virgamque tenentis.
ergo miser trepidas, ne stercore foeda canino
atria displiceant oculis venientis amici,

ne perfusa luto sit porticus; et tamen uno
semodio scobis haec emendat servulus unus:
illud non agitas, ut sanctam filius omni
aspiciat sine labe domum vitioque carentem?

gratum est quod patriae civem populoque dedisti,
si facis ut patriae sit idoneus, utilis agris,
utilis et bellorum et pacis rebus agendis.

65

70

75

plurimum enim intererit, quibus artibus et quibus hunc tu
moribus instituas. serpente ciconia pullos
nutrit et inventa per devia rura lacerta:
illi eadem sumptis quaerunt animalia pinnis.
vultur iumento et canibus crucibusque relictis
ad fetus properat partemque cadaveris adfert:
hic est ergo cibus magni quoque vulturis et se
pascentis, propria cum iam facit arbore nidos.
sed leporem aut capream famulae Iovis et generosae
in saltu venantur aves, hinc praeda cubili
ponitur: inde autem cum se matura levarit
progenies, stimulante fame festinat ad illam,
quam primum praedam rupto gustaverat ovo.
Aedificator erat Cretonius et modo curvo
litore Caietae, summa nunc Tiburis arce,
nunc Praenestinis in montibus alta parabat
culmina villarum Graecis longeque petitis
marmoribus, vincens Fortunae atque Herculis aedem,
ut spado vincebat Capitolia nostra Posides.
dum sic ergo habitat Cretonius, inminuit rem,
fregit opes; nec parva tamen mensura relictae
partis erat: totam hanc turbavit filius amens,

80

85

90

« PreviousContinue »