Page images
PDF
EPUB

iste dies, propera stomachum laxare saginans,
et tua servatum consume in saecula rhombum;
ipse capi voluit.' quid apertius? et tamen illi
surgebant cristae. nihil est quod credere de se
non possit, cum laudatur dis aequa potestas.
sed derat pisci patinae mensura. vocantur
ergo in consilium proceres, quos oderat ille,
in quorum facie miserae magnaeque sedebat
pallor amicitiae. primus, clamante Liburno
'currite, iam sedit!' rapta properabat abolla
Pegasus attonitae positus modo vilicus urbi,

70

75

[anne aliud tunc praefecti? quorum optimus atque]

80

interpres legum sanctissimus, omnia quamquam
temporibus diris tractanda putabat inermi
iustitia. venit et Crispi iucunda senectus,
cuius erant mores qualis facundia, mite
ingenium. maria ac terras populosque regenti
quis comes utilior, si clade et peste sub illa
saevitiam damnare et honestum adferre liceret
consilium? sed quid violentius aure tyranni,
cum quo de pluviis aut aestibus aut nimboso
vere locuturi fatum pendebat amici?
ille igitur numquam direxit bracchia contra
torrentem, nec civis erat, qui libera posset
verba animi proferre et vitam inpendere vero.
sic multas hiemes atque octogensima vidit
solstitia, his armis illa quoque tutus in aula.
proximus eiusdem properabat Acilius aevi

85

90

cum iuvene indigno, quem mors tam saeva maneret

95

et domini gladiis tam festinata. sed olim

prodigio par est in nobilitate senectus,

unde fit ut malim fraterculus esse gigantis.

profuit ergo nihil misero, quod comminus ursos figebat Numidas Albana nudus harena

100

venator. quis enim iam non intellegat artes patricias? quis priscum illud miratur acumen, Brute, tuum? facile est barbato inponere regi. nec melior vultu, quamvis ignobilis, ibat 105 Rubrius, offensae veteris reus atque tacendae, et tamen inprobior saturam scribente cinaedo. Montani quoque venter adest abdomine tardus, et matutino sudans Crispinus amomo,

quantum vix redolent duo funera; saevior illo 110 Pompeius tenui iugulos aperire susurro, et qui vulturibus servabat viscera Dacis Fuscus, marmorea meditatus proelia villa, et cum mortifero prudens Veiento Catullo, qui numquam visae flagrabat amore puellae,

115 grande et conspicuum nostro quoque tempore monstrum, caecus adulator dirusque a ponte satelles,

dignus Aricinos qui mendicaret ad axes
blandaque devexae iactaret basia redae.

nemo magis rhombum stupuit: nam plurima dixit
120 in laevum conversus; at illi dextra iacebat
belua. sic pugnas Cilicis laudabat et ictus
et pegma et pueros inde ad velaria raptos.
non cedit Veiento, set ut fanaticus oestro
percussus, Bellona, tuo divinat et 'ingens
125 omen habes,' inquit, 'magni clarique triumphi:
regem aliquem capies, aut de temone Britanno
excidet Arviragus: peregrina est belua, cernis
erectas in terga sudes?' hoc defuit unum
Fabricio, patriam ut rhombi memoraret et annos.
130"quidnam igitur censes? conciditur?" 'absit ab illo
dedecus hoc,' Montanus ait. 'testa alta paretur,
quae tenui muro spatiosum colligat orbem.
debetur magnus patinae subitusque Prometheus;
argillam atque rotam citius properate! sed ex hoc

tempore iam, Caesar, figuli tua castra sequantur.'

135

vicit digna viro sententia: noverat ille

luxuriam inperii veterem noctesque Neronis

iam medias aliamque famem, cum pulmo Falerno
arderet. nulli maior fuit usus edendi

tempestate mea: Circeis nata forent an
Lucrinum ad saxum Rutupinove edita fundo
ostrea, callebat primo depraendere morsu;
et semel aspecti litus dicebat echini.
surgitur, et misso proceres exire iubentur
consilio, quos Albanam dux magnus in arcem
traxerat attonitos et festinare coactos,

tamquam de Cattis aliquid torvisque Sycambris

dicturus, tamquam e diversis partibus orbis anxia praecipiti venisset epistula pinna.

atque utinam his potius nugis tota illa dedisset tempora saevitiae, claras quibus abstulit urbi inlustresque animas impune et vindice nullo! sed periit, postquam Cerdonibus esse timendus coeperat hoc nocuit Lamiarum caede madenti.

V

Si te propositi nondum pudet atque eadem est mens, ut bona summa putes aliena vivere quadra:

si potes illa pati, quae nec Sarmentus iniquas Caesaris ad mensas nec vilis Gabba tulisset,

quamvis iurato metuam tibi credere testi. ventre nihil novi frugalius; hoc tamen ipsum defecisse puta, quod inani sufficit alvo:

nulla crepido vacat, nusquam pons et tegetis pars dimidia brevior? tantine iniuria cenae ?

140

145

150

5

10 tam ieiuna fames cum possit honestius illic et tremere et sordes farris mordere canini.

Primo fige loco, quod tu discumbere iussus mercedem solidam veterum capis officiorum. fructus amicitiae magnae cibus; inputat hunc rex 15 et quamvis rarum tamen inputat. ergo duos post si libuit menses neglectum adhibere clientem,

[ocr errors]

tertia ne vacuo cessaret culcita lecto:

una simus ait. votorum summa. quid ultra quaeris? habet Trebius, propter quod rumpere somnum 20 debeat et ligulas dimittere, sollicitus ne

tota salutatrix iam turba peregerit orbem sideribus dubiis aut illo tempore, quo se frigida circumagunt pigri serraca Bootae. qualis cena tamen? vinum, quod sucida nolit 25 lana pati: de conviva Corybanta videbis. iurgia proludunt; sed mox et pocula torques saucius et rubra deterges vulnera mappa, inter vos quotiens libertorumque cohortem pugna Saguntina fervet commissa lagona. 30 ipse capillato diffusum consule potat

calcatamque tenet bellis socialibus uvam, cardiaco numquam cyathum missurus amico; cras bibet Albanis aliquid de montibus aut de Setinis, cuius patriam titulumque senectus 35 delevit multa veteris fuligine testae,

quale coronati Thrasea Helvidiusque bibebant Brutorum et Cassi natalibus. ipse capaces Heliadum crustas et inaequales berullo

Virro tenet phialas: tibi non committitur aurum, 40 vel si quando datur, custos adfixus ibidem, qui numeret gemmas, ungues observet acutos. da veniam praeclara illi laudatur iaspis. nam Virro, ut multi, gemmas ad pocula transfert

45

50

55

60

a digitis, quas in vaginae fronte solebat
ponere zelotypo iuvenis praelatus Iarbae:
tu Beneventani sutoris nomen habentem
siccabis calicem nasorum quattuor ac iam
quassatum et rupto poscentem sulpura vitro.
si stomachus domini fervet vinoque ciboque,
frigidior Geticis petitur decocta pruinis:
[non eadem vobis poni modo vina querebar?]
vos aliam potatis aquam. tibi pocula cursor
Gaetulus dabit aut nigri manus ossea Mauri
et cui per mediam nolis occurrere noctem,
clivosae veheris dum per monumenta Latinae :
flos Asiae ante ipsum pretio maiore paratus,
quam fuit et Tulli census pugnacis et Anci
et, ne te teneam, Romanorum omnia regum

frivola. quod cum ita sit, tu Gaetulum Ganymedem
respice, cum sities. nescit tot milibus emptus
pauperibus miscere puer: sed forma, sed aetas
digna supercilio. quando ad te pervenit ille?
quando rogatus adest calidae gelidaeque minister?
quippe indignatur veteri parere clienti,

quodque aliquid poscas, et quod se stante recumbas.
[maxima quaeque domus servis est plena superbis.]
ecce alius quanto porrexit murmure panem
vix fractum, solidae iam mucida frusta farinae
quae genuinum agitent, non admittentia morsum :
sed tener et niveus mollique siligine factus
servatur domino. dextram cohibere memento,
salva sit artoptae reverentia. finge tamen te
inprobulum, superest illic qui ponere cogat:
'vis tu consuetis audax conviva canistris
impleri panisque tui novisse colorem?'

"scilicet hoc fuerat, propter quod saepe relicta

coniuge per montem adversum gelidasque cucurri

[merged small][subsumed][ocr errors][merged small]
« PreviousContinue »