Page images
PDF
EPUB

rum, accommodate ad criticam rationem, dicam; id quod nunc etiam plenius et accuratius, quam antea, fieri poterit.

SECTIO I.

CRITICA ratio etsi universe eadem est, iisdemque legibus regitur: tamen in singulis veterum operibus variatur auctorum ætate, ingeniis, genere proprio cuique scribendi, ac rerum denique ipsarum, de quibus dicunt, personarumque diversitate. Nam his rebus omnibus ut afficitur oratio cujusque, et eo ipso fit cujusque, ut Ciceronis, Cæsaris, Livii; sic eæ etiam omnes in consilium debent adhiberi, cum, quid in libris cujusque vere ipsius sit, quid a mala manu vel addendo, vel corrumpendo illatum sit, quæritur, idque quomodo corrigi debeat sic, ut suum ei restituatur.

Jam primum satis constat, Ciceronis ætate, tum aliorum, tum ipsius inprimis ingenio, studio, arte, ad eam perfectionem adductam fuisse et latinitatem universam, et orationis cujusque formam, ut major non modo extiterit nulla unquam, sed ne cogitari quidem posse videatur, ejusque adeo perfectionis exemplum unum certissimum et pulcerrimum in Ciceronianis libris prostare. Ex quo intelligitur, primam et maxime necessariam boni ac veri Critici hujus, quem informamus, partem esse in accurata latinitatis, quæ tum ita elaborata fuit, scientia. Ea autem duabus rebus constat : quarum pri

ma est in scientia singulorum verborum, et phrasium tum omnium, tum inprimis exquisitiorum, et aliquid propriæ commendationis habentium, vel a re, quam exprimant, vel a proprio quodam usu: altera autem in analogia linguæ latinæ, in singulis verbis, inprimisque in eorum variandorum struendorumque modo, ut ne quid, quemadmodum ipse Cicero præcipit, in generibus, casibus, numeris atque etiam temporibus et modis discrepet. Nam in primo genere sæpissime accidit per inscitiam librariorum et vitio creatorum correctorum, ut verba exquisitiora, et non vulgata ad omnes usus, commutarentur in notiora et pervulgata, vel re subjiciente, vel similitudine aliqua scripturæ, vel denique glossis adscriptis: quæ debet Criticus vel librorum aliorum indiciis, vel etiam ingenii solertia indagare, et reddere domino; id quod etiam sæpe a multis factum reperitur. Ei simile est illud, quod in formulis loquendi, quæ vel tractu temporis vitiatæ essent, vel a sermone librariorum et correctorum discreparent, aut haberent aliquid ambiguitatis, si cum hoc compararentur, sæpe vel fluctuarunt, et inconstantes fuerunt: Veluti cum Latini ex imitatione Græcorum habeo pro scio dixerint, non habeo pro nescio, ut et deest mihi, eaque verba ad modum Græcum conjungerentur cum quod, ut 8x exw, o,

او

[ocr errors]

av sa, librarii ex notiori formula nescio, quid dicam, aut sui sermonis more, fecere sæpe non habeo quid dicam, fallente etiam compendio

1

:

scribendi qd. Hic ergo viri, alias latine satis docti, decipi se passi sunt, et eandem inconstantiam sequuti itaque reperi eos interdum illud quid correxisse quod, si a quo libro suo admoniti essent, aliis locis intactum reliquisse. Simile quid accidit in structura particulæ cum, quæ, ubi rationem causamque exprimit, conjunctivo jungitur, ubi tempus, indicativo; nisi alia causa conjunctivum postulet. Nam hujus analogiæ vel nescii, vel negligentes, sæpe et librarii et viri docti aberrarunt, etiam sic, ut cum in libris scriptis esset qm. vel qn. cum indicativo, quoniam, quando, ex eo facerent quum: cujus generis multa exempla in libris Ciceronis notavi, præsertim Victorianis exemplis, aut inde expressis. Sed hoc etiam, atque adeo magis ad alterum genus pertinet, de quo statim dicam. Sed longe sæpius in genere altero peccatum est: de eoque diligentius dicendum videtur.

Primum igitur hoc habet Græca, atque ab hac Latina lingua præ omnibus aliis præcipuum, ut omnem varietatem temporum distincte definiat: Ea angisa, in Latina quidem, ætate illa, quam auream dicere solent, accurate servata est, ejusque conservatio in scribendo non minus necessaria habita est, quam generum, casuum, ac numerorum, ut, qui ab ea discederet, non minus peccasse putaretur, quam si in numeris et generibus aberrasset. Nam Cicero Or. III, 10. aberrationem a tempore legitimo æquat plane aberrationi in numeris, et

generibus, et casibus. Nec id modo ad singulorum verborum tempora pertinet, sed etiam ad temporum nexum et consecutionem; nec, qui dixerit, erunt qui dicent aut multos audivi qui putabant, minus peccat, quam qui poetam magnam, aut mentem bonum. Similis ratio est modorum, eaque multiplex; quorum usus non diligenter cognitus magnum numerum vitiorum in libros induxit, inprimis ille, qui est in conjunctione membrorum per pronomina, relativa maxime, aut particularum, quibus membra copulantur, denique tota forma orationis, vel directe res exprimentis, vel suspensæ alicunde, obliquam dicunt: in quibus etiam proclivior lapsus, sicut in tota hac struendæ orationis per tempora et modos ratione; quod linguæ recentiores, velut vernacula nostra Germanorum, in eo illam subtilitatem nec servant, nec omnino capiunt. In quo dolendum est, in libris grammaticis, in parte quidem ea, quæ ad structuram verborum pertinet, esse vel omnino non, vel non accurate præceptum.

Est etiam Latinis tum universis communis quidam, tum Ciceroni proprius componendorum primum membrorum, isque varius, pro generis dicendi varietate, modus; deinde etiam verborum in ipsis membris singulis, ut suum quodque membrum, ex ipsius rei natura, aut a propria quadam vel perspicuitatis, vel gravitatis, vel gratiæ causa, teneat locum. Hanc rationem oportet bene habere cognitam vel usu,

et inde nato ejus sensu quodam, vel etiam causis ejus perspectis: de quibus est a nobis etiam dictum in rhetoricis præceptis: ut, si quid perturbatum, loco motum, atque etiam si ex eo ipso corruptelæ singulorum verborum natæ sint, id animadverti, et restitui ordo verus, et sanari vitia possint. Atque ea res prodest etiam ad parentheses recte notandas, quæ præsertim in rhetoricis et philosophicis libris non animadversæ, corruptelis locum fecere: ut nihil dicam de eo, quod omnibus libris est commune, magnam esse diligentiam adhibendam in tota orationis serie ejusque copulatione perspicienda, ut, si quæ pars loco mota sit per aliquam causam, ut per similitudinem clausularum, id animadverti et vera series restitui possit, nec minus, ut lacunæ, quæ ex eadem causa interdum ortæ sint, deprehendantur, earumque explendarum cura suscipi inirique ratio possit: cujus generis exempla a nobis plura notata reperient lectores notarum nostrarum.

Illud quoque admodum necessarium est ad Criticam in Ciceronis libris recte exercendam, ut sensum venustatis, concinnitatis, numeri et soni orationis Ciceronianæ, tum ejus de iis virtutibus præceptis cognoscendis, tum auribus, iis notandis et sentiendis usu multo tritis, habeas, per quem animadvertas, si quid a Ciceronis consuetudine et perfectione abhorreat, et correctione indigeat. Primum igitur Cicero est valde diligens in tropi genere per singula ver

« PreviousContinue »