C. Plini Caecili Secundi Epistularum libri novem: Epistularum ad Traianum liber, Panegyricus

Front Cover
in aedibus B. G. Teubneri, 1870 - 432 pages

From inside the book

Selected pages

Other editions - View all

Common terms and phrases

Popular passages

Page 146 - Pomponiano ceterisque qui pervigilaverant reddit. In commune consultant, intra tecta subsistant an in aperto vagentur. Nam crebris vastisque tremoribus tecta nutabant, et quasi emota sedibus suis nunc hue nunc illuc abire aut referri videbantur. Sub dio...
Page 181 - Itaque nullum emendandi genus omitto. Ac primum quae scripsi mecum ipse pertracto; deinde duobus aut tribus lego; mox aliis trado annotanda, notasque eorum, si dubito, cum uno rursus aut altero pensito; novissime pluribus recito, ac, si quid mihi credis, tunc acerrime emendo.
Page 308 - Nusquam ut deo, nusquam ut numini blandiamur: non enim de tyranno sed de cive, non de domino sed de parente loquimur.
Page 234 - Nec ipse tibi plaudis, et ego nihil magis ex fide quam de te scribo. posteris an aliqua cura nostri, nescio; nos certe meremur, ut sit aliqua, non dico ingenio (id enim superbum), sed studio et labore et reverentia posterorum. pergamus modo itinere instituto, quod ut paucos in lucem famamque provexit, ita multos e tenebris et silentio protulit. Vale.
Page 184 - Equidem adulescentulus, cum iam tu fama gloriaque floreres, te sequi, tibi "longo sed proximus intervallo" et esse et haberi concupiscebam. Et erant multa clarissima ingenia; sed tu mihi (ita similitudo naturae ferebat) maxime imitabilis, maxime imitandus videbaris.
Page 101 - Incidit sermo de Catullo Messalino, qui luminibus orbatus ingenio saevo mala caecitatis addiderat. Non verebatur, non erubescebat, non miserebatur ; quo saepius a Domitiano non secus ac tela, quae et ipsa caeca et improvida feruntur, in optimum quemque contorquebatur. De huius nequitia sanguinariisque Sententiis in commune omnes super cenam loquebantur, cum ipse imperator, ' Quid putamus passurum fuisse, si viveret ? ' Et Mauricus : 'Nobiscum cenaret.
Page 117 - Si natare latius aut tepidius velis, in area piscina est, in proximo puteus, ex quo possis rursus adstringi, si paeniteat teporis.
Page 61 - Post cibum saepe, quem in- so terdiu levem et facilem veterum more sumebat, aestate, si quid otii, iacebat in sole, liber legebatur, adnotabat excerpebatque. Nihil enim legit, quod non excerperet; dicere etiam solebat nullum esse librum tam malum, ut non aliqua parte prodesset.
Page 236 - Hic situs est Rufus, pulso qui Vindice quondam Imperium adseruit non sibi, sed patriae.
Page 151 - Miseni quod procurrit, abstulerat. tum mater orare, hortari, iubere, quoquo modo fugerem; posse enim iuvenem, se et annis et corpore gravem bene morituram, si mihi causa mortis non fuisset. ego contra: salvum me nisi una non futurum; dein manum eius amplexus addere gradum cogo.

Bibliographic information