Page images
PDF
EPUB

PRAEFATIO

Postquam ante hos sedecim annos epistulas et orationem Plinii librorum manu scriptorum fide recognitas edidi, haud prompto sane animo easdem praesertim diu omissas retractandas suscepi. sed et parum utilem esse editionem videbam, nisi scripturae librorum quibus usus essem cognoscendae omnibus copia fieret; et quaedam, quae olim non recte institueram, corrigenda esse intellexi. accedebat auctor gravissimus idemque amicissimus Theodorus Mommsen, qui cum editionem critico apparatu instructam desiderari diceret, me ut eam curam in me reciperem monuit seque adiutorem fore operis promisit. quare non putavi dubitandum esse quin denuo ad Plinium operam meam converterem et rem olim incohatam potius quam perfectam ad certum finem perducerem. itaque non solum recensionem olim institutam recognovi et ut poteram emendavi, sed etiam discrépantem scripturam librorum quos in lectione constituenda secutus eram adieci. emendationem Mommsenus suis coniecturis liberaliter mecum communicatis adiuvit, postquam meas schedas ad eum miseram. idem indicem nominum, quem olim subieceram brevem et ad illius editionis usum accommodatum, ita auxit, ut quaecumque de hominibus a Plinio nominatis tam aequalibus quam antiquioribus memoriae prodita essent indicaret, exceptis tamen, ut par est, nominibus eorum qui et vulgo noti et obiter tantum a Plinio commemorati essent, ut Demosthenis et Ciceronis et imperatorum omnium, in quibus ea quae apud ipsum Plinium leguntur indicare sufficiebat. de quo instituto ille haec ad me scripsit, in historia illius aetatis vel maxime opus esse indice virorum omnium qui ad rem publicam accessissent vel litteris operam dedissent, in quo quidquid de iis vel apud scriptores vel in inscriptionibus et nummis memoriae proditum esset breviter indicaretur. quo quia adhuc careremus, se in iis nomi

nibus quae apud Plinium leguntur praestitisse, quod fieri deberet in omnibus; neque ignorare se illud inter indicem proprie Plinianum et talem qualem desideramus medium quiddam tenere et propterea merito culpari posse, quod fines alterius excederet, alterius non impleret; sed specimine aliquo quamvis imperfecto utilissimi operis proposito fieri posse ut alii ad illum laborem suscipiendum incitarentur. interim nos illud antiquissimi vatis praeceptum, quod dimidiam rei partem pluris facere nos iubet quam totam rem, in hoc quoque opere valere putabimus. nam dum omnia quae huc pertinent nomina colligantur et in ordinem digerantur, quod sane utilissimum fore omnes consentiunt, hic Plinii index vices locupletioris indicis ex aliqua parte sustinere poterit, neque dubitamus quin ille magnum commodum ad novam editionem additurus sit. denique de temporibus epistularum ne nobis quaerendum esset effectum est accurata Mommseni de vita Plinii disputatione Herm. v. III (a. 1869) p. 31 sqq. ex qua disputatione notas annorum, de quibus quidem certo constat, singulis libris vel epistulis adscripsi. unum igitur explicandum restat, quibus praesidiis in nova recensione usus sim et quami auctoritatem unius cuiusque libri in diversis partibus editionis esse voluerim. qua de re olim breviter dixi, nunc ut accuratius exponatur huius editionis rationes exigunt.

Codicum autem in quibus Plinii epistulae scriptae sunt tria sunt genera, quae non magis propria unius cuiusque generis ratione scripturae quam diverso numero epistularum inter se discreta sunt. primum enim genus est illud quod novem epistularum libros complectitur; in secundo prior epistularum pars inde a primo libro usque ad quinti libri epistulam sextam scripta est; tertium octavo libro omisso et nono in loco octavi posito octo libros continet. ad haec tria genera accedebat olim quartus codex, in quo praeter novem epistularum libros decimus sive epistularum Plinii et Traiani liber scriptus erat. de his tribus sive quattuor librorum manu scriptorum generibus primum separatim dicam; deinde quae cuique auctoritas ad genuinam scripturam indagandam tribuenda sit exponam.

Primi igitur generis quod posui codex primarius est Mediceus vel Laurentianus plutei XLVII 36 in membranis formae quadratae decimo saeculo, ut mihi visum est, scriptus, qui unus omnium codicum qui nunc supersunt novem epistularum libros continet usque ad noni quidem libri epistulam 26, 8 EPISTULAR LIB 1 et alibi ETW AEOIMAIM. FINIT EPISTULARUM

LIBER. UIIII. constat membranarum fasciculis decem et septem, e quibus sedecim sunt quaterniones, ultimus est quinio. in prima parte paginae habent versus vicenos et quaternos, postea vicenos et quinos, in ultimis membranis vicenos et senos eosque minutioribus litteris exaratos. ab eodem librario autem codicem scriptum esse, qui Taciti libros quinque vel potius sex ab excessu divi Augusti in codice Mediceo plutei LXVIII 1 scripsit et olim Bandinius catal. cod. lat. biblioth. Laurent. v. II p. 419 vidit, et mihi tum, cum utrumque librum tractabam, apparuit. quin etiam uno volumine olim duos codices comprehensos vel certe uni volumini destinatos fuisse numeri quaternionum, qui in imis marginibus ultimarum unius cuiusque fasciculi paginarum in utroque codice scripti sunt, indicant. nam cum in Plinii codice continui sint quaternionum numeri inde ab I usque ad XVII, hos in Taciti codice excipiunt numeri prorsus eodem loco antiqua manu positi XVIII usque ad XXXIIII. sed ii recentiore manu inde ab undevicesimo quaternione ita mutati sunt, ut pro vetere ordine is qui postea fuit II, III sqq. indicaretur: qua de re auctore Gulielmo Studemund accurate dixit Ludovicus Urlichs in annalibus philologicis Eos v. II (a. 1865) p. 224. itaque cum a librario, qui primum Plinii epistulas, deinde Taciti libros scripsit, continui quaternionum numeri positi essent, postea duobus voluminibus factis in posteriore parte, quae Taciti libros continebat, numeri ita ut dixi mutati esse videntur. non egebimus igitur, opinor, ratiocinationibus illis, quibus Urlichsius 1. c. ea quae in Taciti codice periissent computare studuit. iam vero quoniam Taciti codicem anno 1508 e Corbeiensi monasterio in Italiam travectum esse constat, sequitur eandem originem esse codicis Pliniani. atque si credimus Ioanni Mariae Catanaeo, qui primus inter Italos hoc libro usus est et pluribus locis eius scripturas protulit in secunda Plinii editione, quae Mediolani a. 1518 facta est (nam in priore editione a. 1506 eum non habuit), tum etiam, cum Taciti codex inventus est, cum illo coniunctus fuit. nam quem Catanaeus pontificium codicem dicit, is a Mediceo, qui tum Leonis X pontificis erat, diversus non est. eum igitur 'cum libris quinque Cornelii Taciti nuper inventis coniunctum fuisse' scribit in epistula illi editioni praemissa, cuius partem quae huc pertinet infra exhibebo, et de eodem in commentario epist. I 2, 2 'quare' inquit 'sincerior lectio elicitur ab eo exemplari, in quo sunt illi tres libri Corn. Taciti nuper publicati, nam vim tantorum verborum pauci, quos aequus

amavit, assequi possunt'. copiam autem codicis a Philippo Beroaldo, quem primum Taciti libros e codice Mediceo edidisse constat, sibi factam esse scribit 1. c. et in commentario in epist. V 9, 5. ceterum in iis quae de Tacitei codicis inventione tradita sunt numquam, quod sciam, Plinii mentio facta est. post Catanaeum codicem cum Aldina editione contulit Nicolaus Heinsius: cf. Burmann. syllog. epist. v. III p. 538 Heins. not. in Valer. Flacc. p. 316. huius collatione a Petro Burmanno descripta usus est Cortius. ipse librum excussi Florentiae a. 1845. in iis de quibus propter dissensum Cortii dubitatio orta erat Marcus Zuckerus Erlangensis denuo inspecto codice aut meam lectionem confirmavit aut errorem correxit.

Ad Mediceum codicem proxime accedit Vaticanus 3864 membranaceus forma quadrata eodem fere tempore vel paulo antiquiore, hoc est nono vel decimo saeculo scriptus. quamquam fuerunt qui eum octavo vel etiam undecimo saeculo tribuerent. continet una manu scripta haec, f. 1-74 Caesaris de bello Gallico libros octo (cf. Caes. ed. Frigell v. II 1): f. 74. 75 fragmentum Aethici (cf. Pertz de cosmogr. Ethici p. 32): f. 76-108 Plinii epistularum libros quattuor primos C. PLINIUS SEPTICIO SUO SALUTEM C. PLINII CAECILII SECUNDI EPISTULARUM FINIT LIBER 111I: f. 109-133 Sallustii excerpta (cf. Iordan mus. rhen. noviss. v. XVIII a. 1863 p. 585). hoc libro et in Plinio et in Sallustio primus usus est Pomponius Laetus a. 1490. Plinii epistulas ipse excussi. sed eae in codice ita scriptae sunt, ut reliquos epistularum libros non casu periisse, sed omnino non scriptos fuisse appareat. nam post finem quarti libri in folio 108, quod est ultimum quinionis folium, pars paginae prioris quae supererat et posterior pagina a librario vacua relicta est. scriptura autem cum Mediceo codice tam accurate consentit, ut utrumque librum ex uno exemplari descriptum esse plane appareat. quod archetypum praeter alia vitia utriusque apographi communia tribus locis vetere membranarum defectu lacunas traxerat, quibus perierunt haec, p. 21, 16 vero p. 25, 24 dixisse cum ede, p. 62, 25 fuit obiit officia p. 64, 12 pluribus credere potes, p. 72, 2 est vale—p. 75, 15 lemere dixi diligenter. et primo quidem loco duo folia, secundo unum, tertio iterum duo in vetere codice periisse videntur. quamquam ad veterem membranarum compagem ille defectus certis ratiocinationibus referri nequit. praeterea in initio illius archetypi inscriptio epistularum deerat, quo factum est ut et

totum

« PreviousContinue »