Page images
PDF
EPUB

in Vaticano et in Mediceo codice eodem loco nomen Plinii a librariis omitteretur.

Hac Medicei et Vaticani codicis cognatione iam certum efficitur iudicium de codice Pragensi, ex quo Franciscus Nicolaus Titze Lipsiae a. 1823 Plinii epistulas edidit eumque multis verbis in praefatione eius editionis descripsit. quarto decimo autem saeculo librum, in quo uno magno volumine Plinii naturalis historiae libri, Plinii Valeriani physica quae feruntur et octo epistularum libri comprehensi sint, in Bohemia scriptum esse dicit. is igitur tam constanter Medicei codicis scripturam sequitur, ut dubitari nequeat quin ex hoc ipso descriptus sit. nam cum in quattuor epistularum libris, in quibus praeter hunc Vaticanum veteris scripturae testem habemus, aliis locis is qui Mediceum, aliis is qui Vaticanum codicem scripsit a communi archetypo aberraverit, Pragensis codex exceptis levissimis quibusdam erroribus, qui nullo negotio coniectura corrigi poterant, omnia propria Medicei librarii vitia repetivit, quod fieri non potuisse apparet, si ex antiquiore codice originem duxisset. neque illud huic rei obstat, quod ex iis quae in lacunis Medicei codicis perierunt quaedam in Pragensi scripta sunt. nam eae quidem epistulae, quarum vel initia vel fines in illo propter archetypi defectum perierunt, I 16. 20. III 1. 3. 9, in hoc ex alio codicum genere, cuius plures etiam nunc supersunt libri, suppletae leguntur; eae autem quae totae lacunis haustae erant ne in hoc quidem scriptae sunt*). praeterea ex reliquis quoque

*) Quo certius de consensu Medicei codicis (M) et Pragensis (P) in iis etiam locis, in quibus Vaticanus veram scripturam servavit, constet, exempla eius generis adscribam, in quibus e primo libro omnia quae huc pertinent ponam, e reliquis graviora eligam. p. 6; 14 non] enim MP. 9, 26 άvéveucev. nam ego] ANENEYYCENINAM. Ego MP. 11, 21 ne molesta] N_molesta M_ut non molesta P. 12, 25 casu] causa MP. 14, 10 dixit otiosum esse] dixit melius est otiosum esse MP. 15, 7 multum severitatis] multum seueritas Mˇmulta seueritas P. 18, 2 mortem doleo, doleo autem] mortem doleo autem MP. 19, 2 nemini defui. erant] memini defuerant M menu defuerat P. 26, 15 frequenter egi om. MP. 31, 8 audire et si inultu] audire si inulla MP. 32, 2 nosse] nosce M noscere P. 36, 12 qui pepererat] quippe pererat M quippe perat P. 44, 11 Tuccius] ductius MP. 47, 22 istine redire] istin credere M istinc credi P. 51, 22 tuerer] uerer M uererer P. 68, 2 poteras, inquit, has horas non perdere; nam perire omne tempus arbitrabatur, quod studiis non inpenderetur] poteras inquid horas non inpenderetur M poteras inquit horas non inpendere P poteras inquid non perdere perire enim arbitrabatur quia quid studiis non inpenderetur cod. Vat. 70, 6 transigebat] transiebat MP. 70, 27 nuper L. Piso, pater Pisonis illius] nuper L. pisonis illius MP. 90, 24 in summa avaritia sumptuosus, in summa infamia gloriosus] in summa infamia auaritia sumptuosus in summa infamia gloriosus MP. 101, 12 Caecilius Strabo aerario censuit inferendum] caeci

epistulis non nullae omissae, multae alio ordine positae, ex nono libro paucae receptae eaeque cum octavo libro coniunctae, in ipsis verbis autem multa pravis mutationibus corrupta vel neglegenter scripta sunt. quae cum ita sint, facile intellegitur nullam omnino huic codici auctoritatem tribuendam esse; neque eo usus sum, nisi quod semel VI 32, 1 coniecturam librarii commemoravi.

Ad eandem stirpem pertinebat codex is ex quo duae epistulae I 6 et VI 10 nono saeculo descriptae leguntur in codice Monacensi 14641, olim Ratisbonensi Emmeramo 641 f. 46 et 47 post Ambrosii et Gregorii epistulas et calendaria.

Secundi generis codicum unum testem nunc habemus codicem Florentinum, qui olim bibliothecae S. Marci 284 fuit, inde in Laurentianam bibliothecam translatus necdum, cum eum tractabam, in numeros relatus erat. is est membranaceus forma quadrata sub finem decimi saeculi, ut mihi visum est, scriptus. continet autem primum f. 1-40 Apuleii libros quattuor, de deo Socratis, dialogum Hermetis Trimegisti, de dogmate Platonis, de mundo, deinde a f. 41 Plinii epistularum libros quattuor primos cum sex primis libri quinti epistulis, omissa tamen quarti libri epistula vicesima sexta, unde efficitur numerus epistularum centum, FREQUENTER HORTATUS ES loco seruent. VALE. recentiore manu quinto decimo saeculo in fine codicis adiecta est sexti libri epistula septima et pars octavae usque ad p. 133, 3 natura curiosi. singuli libri maiore spatio relicto et maioribus litteris in initio positis satis aperte distincti sunt, ipsa tamen inscriptio in solo secundo libro addita, in reliquis ei cui rubricarum cura mandata erat, ut videtur, relicta est. paginae sunt versuum tricenorum et quaternorum. in vetere scriptura alia, sed ea quoque antiqua manu quaedam correcta et graeca verba, quae ubique a vetere librario scripta erant, non nullis locis deleta et denuo scripta, plerumque etiam addita latina interpretatione in margine repetita sunt. genus autem scripturae et forma

lius strabo tu lauda marcellinum aerario censuit inferendum MP. epistulas autem quae in Mediceo codice lacunis mutilatae erant ex alio codice suppletas, deinde reliqua e Mediceo descripta esse certum indicium praebet prima lacuna epist. I 20, 7, ubi cum ex verbis cum ederet omisisse in Mediceo et Vaticano relicta essent haec, retomisisse (cf. p. 21, 16), in Pragensi perperam scriptum est cum ederet retro misisse. sufficient haec, credo, ad originem codicis demonstrandam, quem Pragensis editor ex nescio quo codice Visigothico quinto saeculo scripto et ex ipsa scilicet scriptoris editione ducto derivatum esse sibi persuaserat.

membranarum similia esse mihi visa sunt codicibus quibusdam qui e monasterio S. Nazarii in Laurissa' in bibliothecam Palatinam translati sunt. quare olim eum librum epistolarum Gaii Plinii', quem decimo saeculo Laurissae fuisse catalogus codicum Laurissensium ab Angelo Maio spicileg. Roman. v. V p. 190 et accuratius ab Augusto Wilmannsio mus. rhen. noviss. v. XXIII (a. 1868) p. 400 editus indicat, hunc ipsum Florentinum codicem esse suspicatus sum. ante me hunc codicem tum, cum in Marciana bibliotheca servabatur, Fridericus Lindenbrogius excusserat, cuius schedis Cortius usus est. nam schedae Lindenbrogianae ita cum Florentino codice consentiunt, ut non dubitem quin ex hoc ipso excerptae sint, praesertim cum Lindenbrogium Florentiae Marcianos codices tractasse constet.

Sed alius eiusdem stirpis codex Marciano aetate fere par paucis abhinc annis Florentiae in bibliotheca Riccardiana extabat. nam codex Riccardianus 488, qui nunc Plinii maioris libros naturalis historiae continet, olim post hos etiam Plinii minoris epistularum libros quattuor cum parte quinti continebat. ea quae nunc supersunt accurate descripsit Detlefsenus mus. rhen. noviss. v. XV (a. 1860) p. 276 sqq., qui codicem circa annum 1100 scriptum esse existimat; mihi ad decimum saeculum, quam aetatem alii libro tribuerant, haud improbabiliter referri posse videbatur. in eo igitur olim epistulas Plinii scriptas fuisse et Lamius in catalogo codicum manuscriptorum qui in bibliotheca Riccardiana Florentiae adservantur Liburni a. 1756 edito p. 324 indicavit, quamquam is minus accurate quattuor libros epistularum dixit, et post eum accuratius Rigolus, qui bibliothecarii munere ab a. 1815 usque ad a. 1845 in Riccardiana bibliotheca functus esse dicitur. is enim in schedis manu scriptis, quae nunc in illa bibliotheca servantur de codice scripsit haec, quae me rogante descripsit Theodorus Heyse, 'Plinii Secundi naturalis historia et epistolae Plinii iunioris. Cod. 488 (antiquitus M. II 11) incipit a verbis: Illud est quod omnia opera tamquam novissima descripsere.- Pag. [immo fol.] 174 epistulae Plinii iunioris occurrunt, ab ipso librario scriptae hoc titulo: C. Plinii Secundi epistularum libri numero decem. Verum est, quod in hoc Codice solum quatuor libri completi et initium quinti. In integumento Codicis ab illo, qui has litteras contulit, scripsit [1. scripta sunt] haec: A. I. Gorius contulit mense Aug. 1728'. Cod. membr. in fol. binis columnis exaratus. Io. Lamius in Catalogo Bibl. Riccard. p. 324 nota manuscripta adiunxit

'Codex hic scriptus est anno DCCCCLIIII, ut in Codice manu contemporanea adnotatum est, et librarii fuere Gulielmus Subdiaconus et Elias Subdiaconus. Initio, medio et fine mutilus, sed praestantissimus. Constat foliis scriptis 191'. praeterea Ludovicus de Ian mihi narravit se, cum a. 1829 codicem tractaret, epistulas in extrema parte codicis scriptas vidisse. ipse cum anno 1845 de Plinii epistulis in Riccardiana bibliotheca quaererem, folia 173, in quibus naturalis historiae libri scripti erant, in codice relicta esse, sed in fine complures membranarum fasciculos excisos vidi, neque de epistulis quicquam indicatum inveni. Detlefseno autem auctore 1. c. p. 280 anno 1832 ea pars codicis, in qua epistulae scriptae erant, una cum aliis codicibus ex Riccardiana bibliotheca furto abrepta esse dicitur. scripturas codicis olim a Gorio Florentino excerptas a Dorvillio acceperat Cortius, ex cuius editione quaecumque relata inveni in meam adnotationem recepi. continebat autem Riccardianus codex tum, cum Gorius eo utebatur, easdem epistulas quae in Marciano scriptae sunt (nam epistula IIII 26 in hoc quoque omissa erat); ultima tamen epistula in fine mutilata, de quo haec scribit Cortius in ep. V 6, 32, 'sed in verbo pererrat (p. 128, 26) deficit probus ille Riccardianus codex, reliquis iniuria temporum deperditis. itaque eius suffragio in posterum uti non licebit, nisi in titulis Epistolarum huius Lib. V. Hi enim, quia sub initium cuiusque libri perscribuntur, seruati sunt'. sed quoniam indices epistularum in initio librorum scripti, in quibus inscriptiones cum primis verbis unius cuiusque epistulae positae erant, sicut et hoc loco et aliis pluribus Cortius indicat, usque ad finem certe quinti libri perducti erant, veri simile est quinque libros integros olim in codice fuisse. immo si credimus inscriptioni, quam Rigolus in descriptione codicis posuit, C. Plinii Secundi epistularum libri numero decem, quamquam dubito num haec ita a vetere librario scripta sint, non solum quinque libri sed reliqui etiam cum ipso libro epistularum Plinii et Traiani scripti fuerunt. atqui scripturae codicis, de quibus Cortius rettulit, paucis exceptis cum Marciano codice plane consentiunt. ex quo parata sane coniectura est ut hunc ex ipso Riccardiano, si modo is aetate superior fuit, tum, cum integra erat sexta libri quinti epistula, descriptum esse eiusque defectum causam fuisse existimemus, cur reliqua in Marciano codice omitterentur. nam epistulam quoque IIII 26, quae in utroque libro omissa est, in Riccardiano non consilio reiectam, sed casu praeteritam esse

docet index libri, in quo epistula suo loco indicata est. quamquam, dum ipse codex repertus fuerit, certo iudicari nequit, utrum ex hoc Marcianus, an ex communi archetypo uterque liber descriptus sit.

Ex Florentino S. Marci codice descriptus est Bernensis 136 memb. fol. saec. XII, in quo post Gregorii homilias iidem libri Apuleii et Plinii epistulae 1. I-V 6, deinde non nullae orationes Ciceronis scriptae sunt. praeterea alii centum epistularum libri complures extant. e quibus quos ipse vidi vel aliis indicantibus cognovi sunt hi, Parisini 8558 memb. fol. s. XIV, 8560 chart. fol. s. XV, 8607 chart. 4 a. 1454 scriptus, Vaticani 1777 fol. s. XV et 1778 memb. 4 s. XIV, Ottobonianus 3305, Laurentianus 47, 37 s. XV, Pistoriensis 139 chart. 8 s. XV. sed hi omnes cum Florentino codice ita consentiunt, ut ex hoc ipso descriptos esse partim certum partim probabile sit. certe nullus quicquam novi, quod ex illo peti non potuerit, adfert. eandem originem prae se ferunt excerpta epistolarum plinii, quae in tribus codicibus, Reginensi 1575 s. XIII, Vaticano 3087 s. XIV, Laurentiano Strozz. 75, scripta sunt, Numquam te obsequii peniteat. humiles et sordidas curas aliis manda acerba semper et immatura mors eorum qui immortale aliquid parant. denique Vincentius Bellovacensis, qui in Speculo historiali 1. X c. 67 Plinii 'epistolas ad diversos circiter centum se repperisse' scribit et 'de huius epistolis paucos flores excerpsit', simili codice usus est. nam haec quoque excerpta ut eo numero epistularum, quem in his codicibus scriptum esse dixi, continentur, ita genere scripturae eodem revocantur. quoniam igitur in his libris vel excerptis nihil repertum est quo post Florentinum facile carere non possimus, hoc uno et paucis illis quae e Riccardiano codice adlata sunt omnem huius generis codicum memoriam constare volui.

[ocr errors]

Restat magnus numerus codicum quinto decimo saeculo scriptorum, in quibus octavus epistularum liber omissus, quintus autem et nonus, qui in illis octavi loco positus est, vetere epistularum ordine perturbato ita dispositi feruntur, ut in quinto inde ab octava epistula reliquae sic se excipiant, 21. 15. 10-14. 16-20. 9; in nono autem sic, 1. 2. 6. 7. 9. 12. 17. 21. 24. 25. 30. 31. 32. 3. 4. 5. 8. 10. 11. 13. 14. 15. 18. 19. 20. 22. 23. 26. 27. 28. 29. 33-40: nam sexta decima noni libri epistula in his codicibus praetermissa est. hos igitur omnes ex uno eoque corruptissimo archetypo ductos esse communis omnium con

« PreviousContinue »