Page images
PDF
EPUB

878 H5 W15 vol

John S. Lawrence Estate

gt 5-7-1925 2-Vols.

5- 24 - 29 MAS

AD LECTOREM.

Cum bibliopola noster, studio laudabili impulsus, editionem Horatii nitidifsimam formæ minoris emittere cogitaret, ad exemplar Gesneri Baxterianum impressam, à me per amicum impetrare volebat operarum infpiciendarum curam; ut chartæ in manus hominum quàm emendatissimæ venirent. Ad hoc muneris qualecunque refpondi me non invitè acceffurum, fi poetæ, quod aiunt, textum, in quibusdam faltem locis manifeftè depravatis, ad meum quodammodò gustum atque arbitrium conftituere liceret; quùm à me nullo modo possem impetrare corruptelas indubitatas meis aufpiciis recufas iri: et propofitum non displicuit.

Cæterùm, bibliopolæ rationes in hoc opere edendo brevitatem poftulabant: undè paucis tantummodò erroribus adhibita eft curatio; et nullæ nisi verisimillimæ, vel aliorum vel ipfius, emendationes hùc sunt tralatæ. Si venustioribus ingeniis conatus nostros arridere, quod enixè cupimus, intellexerimus; poetas alios, tum Græcos, tum Latinos, eâdem formâ, et pari typorum chartarumque pulchritudine commendatos, eruditis cum Deo ftatim præftabimus: Virgilius autèm, non minori diligentiâ concinnatus, secundus exercebit prelum. Intereà, his fruere, et vale!

Dabam è Mufeo meo prope Londinum : Feb. xx. 1794.

HORATII POETÆ VITA.

Horatius Flaccus, Venufinus, patre, ut ipse tradit, libertino, et exactionum coactore: ut verò creditum est, salfamentario, quum illi quidam in altercatione exprobraffet: Quoties ego vidi patrem tuum cubito se emungentem? Bello Philippenfi, excitus à Marco Bruto imperatore, tribunus militum meruit: victisque partibus, veniâ impetratâ, scriptum quæstorium comparavit: ac primo Mæcenati, deinde Augusto infinuatus, non mediocrem locum in amborum amicitiâ tenuit. Mæcenas quantopere eum dilexit, satis monstratur illo epigrammate, ubi inquit:

“ Ni te visceribus meis, Horati,
“ Plus jam diligo, tu tuum sodalem
“ Hinnulo videas strigofiorem.”

Sed multo magis extremis, tali ad Augustum elogio: Horatii Flacci, ut mei, memor esto.

66

Augustus ei Epistolarum officium obtulit, ut hoc ad Mæcenatem scripto fignificat: “ Ante ipfe “ scribendis epistolis amicorum sufficiebam: nunc, “occupatiffimus et infirmus, Horatium noftrum à te cupio abducere. Veniet ergo ab iftâ parafi“ ticâ menfà ad hanc regiam: et nos in scribendis

epistolis juvabit.” Ac ne recusanti quidem aut succensuit quicquam, aut amicitiam suam ingerere defiit. Extant epiftolæ, ex quibus, argumenti gratia, pauca fubjeci. “Sume tibi aliquid juris

. pud me, tanquam fi convictor mihi fueris : “ recte enim, et non temere feceris; quoniam id “ usus mihi tecum effe volui, fi per

valetudinem “ tuam fieri pofsit.” Et rursus: “ Tui qualem ha“ beam memoriam, poteris ex Septimio quoque “ nostro audire: nam incidit, ut illo coram fieret “ à me tui mentio: neque, si tu superbus amici“ tiam noftram sprevisti, ideo nos quoque arbuttepo

Pavojev.” Præterea, fæpe inter alios jocos “ pu“ rissimum penem,” et “homuncionem lepidiffi“ mum,” appellat; unâque et alterâ liberalitate locupletavit. Scripta quidem ejus usque adeo pro

[ocr errors]
« PreviousContinue »