Page images
PDF
EPUB

Eislinus rex cecidit Processimus auro ditati Ad terram prostratorum dimicanduni

Gladius sccuit clypeorum

Picturas in galearum conventu Cervicum mustum ex vulneribus

Diffusum per cerebrum fissum.

Tenuimus clypeos in sanguine

Cum hastam unximus

Ante Boring holmum

Telorum nubes disrumpunt clypeum

Extrusit arcus ex se metallum

Volnir cecidit in conflictu

Non erat illo rex major

Caesi dispersi late per littora

Ferse amplectebantur escam.

Pugna manifeste crescebat

Antequam Freyr rex caderet

In Flandorum terra

Coepit cseruleus ad incidendum

Sanguine illitus in auream

Loricam in pugna

Durus armorum mucro olim

Virgo deploravit matutinam lanienam

Multa prseda dabatur feris.

Centies centenos vidi jacere
In navibus

Ubi jEnglanes vocatur

Navigavimus ad pugnam

Per sex dies antequam exercitus caderet

Transegimus mucronum missam

In exortu solis

Coactus est pro nostris gladiis
Valdiofur in bello occumbere.

Ruit pluvia sanguinis de gladiis

Pnsceps in Bardafyrde

Pallidum corpus pro accipitribua

Murmuravit arcus ubi mucro Acriter mordebat loricas In conflictu Odini pileus galea Cucurrit arcus ad vulnus

Venenate acutus conspersus sudore sang-.iir.co.

Tenuimus magica scuta

Alte in pugnse ludo

Ante Hiadningum sinum

Videre licuit tum viros

Qui gladiis lacerarunt clypeos

In gladiatorio murmure

Galese attritse virorum

Erat sicut splendidam virginem

In lecto juxta se collocare.

Dura venit tempestas clypeis Cadaver cecidit in terram In Nortumbria

Erat circa matutinum tempus Hominibus necessum erat fugere Ex praelio ubi acute Cassidis campos mordebant gladii Erat hoc veluti juvenem viduam In primaria sede osculari.

Herthiofe evasit fortunatus

In Australibus Orcadibus ipse

Victorise in nostris hominibus Cogebatur in armorum nimbo Rogvaldus occumbere Iste venit summus super accipitres

Luctus in gladiorum ludoStrenue jactabat concussor
Galese sanguinis teli.

Quilibet jacebat transversim supra alium Gaudebat pugna lcetus

Accipiter ob gladiorum ludum

Non fecit aquilam aut aprum Qui Irlandiam gubernavit Conventus fiebat ferri et clypei Marstanus rex jejunis Fiebat in vedrse sinu

Praida data corvis.

Bellatorem multum vidi cadere

Mante ante machaeram

Virum in mucronum dissidio

Filio meo incidit mature

Gladius juxta cor

Egillus fecit Agnerum spoliatum

Imperterritum virum vita

Sonuit lancea prope Hamdi Griseam loricam splendebant vexilla.

Verborum tenaces vidi dissecare

Haud minutim pro lupis

Endili maris ensibus

Erat per hebdomads spatium

Quasi mulieres vinum apportarent

RubefactSB erant naves

Valde in strepitu armorum

Scissa erat lorica

In Scioldungorum prselio.

Pulericomum vidi crepuscu.ascere
Virginia amatorem circa matutinum
Et confabulationis amicum viduarum
Erat sicut calidum balneum
Vinei vasis nympha portaret

Nos in Use freto
Antequam Orn rex caderet
Sanguineum clypcum vidi ruptum
Hoc invertit virorum vitam.

Egimus gladiorum ad csedem
Ludum in Lindis insula
Cum regibus tribus
Pauci potuerunt inde lsetari
Cecidit multus in rictum ferarum
Accipiter dilaniavit carnem cum lupo
Ut satur inde discederet
Hybernorum sanguinis in oceanum
Copiose decidit per mactationis tempua.

Alte gladius mordebat clypeos
Tunc cum aurei colors
Hasta fricabat loricas
Videre licuit in Onlugs insula
Per ssecula multum post
Ibi fuit ad gladiorum ludos
Reges processerunt
Rubicundum erat circa insulam
At volans Draco vulnerum. Quid est viro forti morte certius
Etsi ipse in armorum nimbo
Adversus collocatus sit
Ssepe deplorat setatem
Qui nunquam premitur
Malum ferunt timidum incitare
Aquilam ad gladiorum ludum
Meticulosus venit nuspiam
Cordi suo usui.

Hoc numero sequum ut procedat
In contactu gladiorum
Juvenis unus contra alterum

Non retrocedat vir a viro
Hoc fuit viri fortis nobilitas diu
Semper debet amoris amicus virginum
Audax esse in fremitu armorum.

Hoc videtur mihi re vera Quod fata sequimur

Rarus transgreditur fata Parcarum Non destinavi Ellffi

De vitse exitu mese

Cum ego sanguinem semimortuus tegerem
Et naves in aquas protrusi
Passim impetravimus tum feris
Escam in Scotiae sinubus.

Hoc ridere me facit semper Quod Balderi patris scamii?

Parata scio in aula Bibemus cerevisiam brevi Ex concavis crateribus craniorum Non gemit vir fortis contra mortem Magnifici in Odini domibus Non venio disperabundis Verbis ad Odini aulam.

Hie vellent nunc omnes
Filii Aslaugse gladiis
Amarum bellum excitare
Si exacte scirent
Calamitates nostras
Quem non pauci angues
Venenati me discerpunt
Matrem accepi meis
Filiis ita ut corda valeant.

Valde inclinatur ad haereditatem
Crudele stat nocumentum a vipera
Anguis inhabitat aulam cordis

« PreviousContinue »