Page images
PDF
EPUB

agro partem aliquam alterius agri domino adiudicari. quo casu conveniens est, ut is alteri certa pecunia debeat condemnari. eo quoque nomine damnandus est quisque hoc iudicio, quod forte circa fines malitiose aliquid commisit, verbi gratia quia lapides finales furatus est, aut arbores finales cecidit. contumaciae quoque nomine quisque eo iudicio condemnatur, veluti si quis, iubente iudice, metiri agros passus non fuerit ). Quod autem istis iudiciis alicui 7 adiudicatum sit, id statim eius fit, cui adiudicatum est').

DE

TITULUS DECIMUS OCTAVUS.

PUBLICIS

IUDICIIS.

Publica iudicia neque per actiones ordinantur, nec Pr oinnino quicquam simile habent ceteris iudiciis, de quibus locuti sumus, magnaque diversitas est eorum et in instituendis, et in exercendis 2). Publica autem dicta sunt, 1 quod cuivis ex populo executio eorum plerumque datur3). Publicorum iudiciorum quaedam capitalia sunt, quaedam 2 non capitalia. capitalia dicimus, quae ultimo supplicio afficiunt, vel aquae et ignis interdictione, vel deportatione, vel metallo; cetera, si qua) infamiam irrogant cum damno pecuniario, haec publica quidem sunt, non tamen capitalia 4).

Publica autem iudicia sunt haec. Lex Iulia maiestatis, 3 quae in eos, qui contra imperatorem vel rempublicam aliquid moliti sunt, suum vigorem extendit. cuius poena animae amissionem sustinet, et memoria rei et b) post mortem damnatur 5). Item lex Iulia de adulteriis coercendis, quae non solum temeratores alienarum nuptiarum gladio punit, sed etiam eos, qui cum masculis infandam libidinem exercere audent). Sed eadem lege Iulia etiam stupri flagitium punitur, cum quis sine vi vel virginem vel viduam honeste viventem stupraverit. poenam autem eadem lex irrogat peccatoribus), si honesti sunt, publicationem partis dimidiae bonorum, si humiles, corporis coercitionem cum

[merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small]

5 relegatione'). Item lex Cornelia de sicariis, quae homicidas ultore ferro persequitur, vel eos, qui hominis occidendi causa cum tele ambulant. telum autem, ut Caius noster interpretatione legis duodecim tabularum scriptum reliquit, vulgo quidem id appellatur, quod ab arcu mittitur, sed et omne significatur, quod manu cuiusdam mittitur: sequitur ergo, ut et lapis et lignum et ferrum hoc nomine contineatur. dictumque ab eo, quod in longinquum mittitur, a Graeca voce figuratum, anò zou inlov3); et hanc significationem invenire possumus et in Graeco nomine: nam quod nos telum appellamus, illi pelos appellant àñò roũ ßáhleσda). admonet nos Xenophon d) 10). nam ita scribit: καὶ τὰ βέλη ὁμοῦ ἐφέρετο, λόγχαι, τοξεύματα, σφενδόναι, πλεῖστοι δὲ καὶ λίθοι 11). sicarii autem appellantur a sica, quod significat ferreum cultrum. Eadem lege et venefici capite damnantur, qui artibus odiosis, tam venenis, vel) susurris magicis homines occiderunt, vel mala 6 medicamenta publice vendiderunt 12). Alia deinde lex asperrimum crimen nova poena persequitur, quae Pompeia de parricidiis vocatur. Qua cavetur, ut, si quis parentis, aut filii, aut omnino affectionis f) eius, quae nuncupatione parricidii continetur, fata properaverit ), sive clam sive palam id ausus fuerit, nec non is, cuius dolo malo id factum est, vel conscius criminis existit, licet extraneus sit, poena parricidii punietur, et neque gladio, neque ignibus, neque ulla alia sollemni poena subiicietur, sed insutus culeo cum cane et gallo gallinaceo et vipera et simia, et inter eius ferales angustias comprehensus, secundum quod regionis qualitas tulerit, vel in vicinum mare, vel in amnem proiicietur, ut omni 1) elementorum usu vivus carere incipiat, ut ei caelum superstiti, terra mortuo auferatur. Si quis autem alias cognatione vel affinitate coniunctas personas necaverit, poe7 nam legis Corneliae de sicariis sustinebit 13). Item lex Cornelia de falsis, quae etiam testamentaria vocatur, poenam irrogat ei, qui testamentum vel aliud instrumentum

pta.

d) admonent nos epigrammata in Xerolopho urbis faustissimae scrie) quam. f) affinitatis. g) praeparaverit. h) omnium.

[merged small][ocr errors]

7) D. eod. XLVIII, 5. C. eod. IX, 9. 8) I. e. A verbo τηlov (procul). 9) I. e. Bélos (telum) a verbo βάλλεσθαι (iacere). 10) Anabas. V, 2, 14. 11) D. de verb. signif. L, 16. 1. 233. §. 2. Graecorum interpretatio: Si

mulque tela iaciebantur, hastae, sa

gittae, fundae, quamplurimi_manibus missi lapides. 12) D. ad 1. Cornel. de sicariis XLIII, 8. C. eod. IX, 16.; de maleficis IX, 18. Cic. p. Cluentio 54. 55.; p. Roscio Am. 5. 18) D. de 1. Pomp. de parricidiis XLVIII, 9. C. eod. IX, 17. Cic. p. Rosció Am. 13. 26.

falsum scripserit, signaverit, recitaverit, subiecerit, quive signum adulterinum fecerit, sculpserit, expresserit sciens delo malo. Eiusque legis poena in servos ultimum supplicium est (quod et in lege de sicariis et veneficis servatur), in liberos vero deportatio 14). Item lex Iulia de vi 8 publica seu privata adversus eos exoritur, qui vim vel arnatam, vel sine armis commiserint. Sed si quidem armata vis arguatur, deportatio ei ex lege Iulia de vi publica irrogatur; si vero sine armis, in tertiam partem bonorum publicatio imponitur i). Sin autem per vim raptus virginis, vel viduae, vel sanctimonialis, vel aliae k) fuerit perpetratus, tunc et peccatores, et ei, qui opem 1) flagitio dederunt, capite puniuntur, secundum nostrae constitutionis definitionem, ex qua haec apertius possibile est scire 15). Lex m) Iulia peculatus eos punit, qui pecuniam, vel rem 9 publicam, vel sacram "), vel religiosam furati fuerint. Sed si quidem ipsi iudices tempore administrationis publicas pecunias subtraxerunt, capitali animadversione puniuntur, et non solum hi, sed etiam, qui ministerium eis ad hoc adhibuerunt, vel qui subtractas ab his scientes susceperunt; alii vero, qui in hanc legem inciderint, poenae deportationis subiungentur °) 16). Est et inter publica iudicia lex 10 Fabia de plagiariis, quae interdum capitis poenam ex sacris constitutionibus irrogat, interdum leviorem ''). praeterea publica iudicia lex Iulia ambitus, et lex Iulia repetundarum, et lex Iulia de annona, et lex Iulia de residuis P), quae de certis 1) capitulis loquuntur, et animae quidem amissionem non irrogant, aliis autem poenis eos subiiciunt, qui praecepta earum neglexerint 18).

Sunt 11

Sed de publicis iudiciis haec exposuimus, ut vobis 12 possibile sit, summo digito et quasi per indicem ea tetigisse 19). alioquin diligentior eorum scientia vobis ex la

k) alterius; def. v. a. — 1) operam. n) publ. p., v. r. sacr. — o) subiugentur, subiicientur, p) Addunt: et lex Visellia de libertinis. q) ceteris.

i) publicatione punitur. m) Item 1. ..untur.

-

14) D. ad 1. Cornel. de falsis XLVIII, 10. C. eod. IX, 22. Cic. in Verr. II, 1, 42. 15) D. ad 1. Iul. de vi publica; privata XLVIII, 6. 7. C. Th. eod. IX, 10. C. I. eod. IX, 12. - I. de interdictis IV, 15. S. 6. C. I. de raptu virg. IX, 13. 16) D. ad 1. Iul. pecul. et de sacril. XLVIII, 13. C. Th. de crim. peculat. IX, 26 C. I. eod. IX, 28.; de crim. sacril. IX,

29.

Varro ling. Lat. V (IV), 19. Festus v. peculatus. Iul. Victor arte rhetor. III, 3. 15. VI, 1. 4. 5. XVI. Isidor. origg. V, 26. 17) D. de 1. Fabia de plagiariis XLVIII, 15. C. Th. eod. IX, 18. C. I. eod. IX, 20. 18) Cf. Dig. XLVIII, 14. 11. 12. 13. C. Th. IX, 26. 27. C. I. IX, 26. 27. 19) Cic. p. Coelio 12. Ascon. Pedian. Verr. II, 1. c. 9. §. 26.

tioribus digestorum seu pandectarum libris, Deo propitio, adventura est.

INSTITUTIONUM
COMPOSITARUM PER TRIBONIANUM,

VIRUM MAGNIFICUM, MAGISTRUM ET EXQUAESTORE SACRI
PALATII, ET THEOPHILUM ET DOROTHEUM, VIROS
ILLUSTRES, ANTECESSORES,

EXPLICIT LIBER QUARTUS,

INDEX

TITULORUM.

Titulos in nostra et Gothofredianis editionibus occurrentes (hos unci-
mis inclusos) in hoc indice secundum literarum ordinem stricte dispo-
suimus; paucos, ubi id commoditati quaerentium maxime conferre
videbatur, ex ordine principalium verborum iteravimus.

De.. acquirendo., dominio De fideicommissariis hereditatibus
II, 1.).

Per q. pers. n. acquiritur II, 9.
Per q. pers. n. obl. acquiritur
III, 28. (29.).

De acquisit per arrogationem III,
10. (11.).

De actionibus IV, 6.

De p. et t. actionibus. IV, 12.
De e., c. 1. c. bona addicuntur
III, 11. (12.).

De ademptione legatorum II, 21.
De adoptionibus I, 11.

De 1. agnatorum successioue
III, 2.

De 1. agnatorum tutela I, 15.
Quibus alienare licet v. non II,8.
De a. p. arrogationem III,
10. (10.).

De 1. Aquilia IV, 3.

De assignatione libertor. III, 8. (9.).
De Atiliano tutore, et eo, qui ex
1. Julia et Titia dabatur I, 20.
De auctoritate tutorum I, 21.
De bonorum possess. III, 9. (10.).
De capitis minutione I, 16.
De..SC. Claudiano III, 12. (13.).
De codicillis II, 25.

De gr. cognationis III, 6.
De succ. cognatorum III, 5.
De consensu obligatione III, 22.(23.).
De curatoribus I, 23.

De obl., q. ex delicto nasc. IV, 1.
De divisione stipulationum III,
18. (19.).

(De.. dominio II, i.).
De donationibus II, 7.
De duobus reis stipulandi et pro-
mittendi III, 16. (17.).

De emptione et venditione III,
23. (24.).

De eo, cul libertatis causa bona
addicuntur III, 11. (12.).
De exceptionibus IV, 13.
De excusationibus tutorum vel cu-
ratorum I, 25.

De exheredatione liberorum II, 13.
De 1. Falcidia II, 22.

(et ad SC. Trebellianum) II, 23.
De fideiussoribus III, 20. (21.).
De fiduciaria tutela I, 19.
De 1. Furia Can. s. I, 7.
De gradibus cognationis III, 6.
De u. et habitatione II, 5.
De action., q. ad heredes..
trans. IV, 12.

De heredibus instituendis II, 14.
De hereditatibus, quae ab inte-
stato deferuntur III, 1.

De heredum qualitate et differen-
tia II, 19.

De his, per q. agere possumus
IV, 10.

De his, qui sui vel alieni iuris
sunt I, 8.

(De his, quibus permissum est,
tutores dare 1, 13. §. 3.).
De r. incorporalibus II, 2.
De ingenuis I, 4.

De iniuriis IV, 4.

De inofficioso testamento II, 18.
De interdictis IV, 15.

De hered., q. ab intestato d.
III, 1.

De inutil. stipulationibus III, 19. (20.)
De.. 1. ulia et Titia I, 20.
De iure naturali et gentium et
civ. I, 2.

De iure personarum I, 3.
De h., q. 8. v. a. iuris s. I, 8.
De iustitia et iure 1, 1.
De legatis II, 20.

De lege Aquilia IV, 3.
De lege Falcidia II, 22.

De lege Furia Can. sublata I, 7.
De..lege Iulia et Titia I, 20.
De legitima agnatorum successione
III, 2.

De legitima agnatorum tutela I, 15.
De legitima parentum tutela I, 18.
De legitima patronorum tutela I, 17.
De libertinis I, 5.

De assign. libertorum III, 8. (9.).
De succ. libertorum III, 7. (8.).
De literarum obligationeIII,21.(22.).

« PreviousContinue »