Page images
PDF
EPUB

Pr.

vel pietatis intuitu honorificantur, derelicta sunt, quae, si indebita solvantur, non repetuntur *).

TITULUS VICENSIMUS OCTAVUS
(VICENSIMUS NONUS).

1) PER QUAS PERSONAS NOBIS )
OBLIGATIO ACQUIRITUR.

Expositis generibus obligationum, quae ex contractu, vel quasi ex contractu nascuntur, admonendi sumus, acquiri vobis non solum per vosmetipsos, sed etiam per eas personas, quae in vestra potestate sunt, veluti per servos vestros et filios; ut tamen, quod per servos quidem vobis acquiritur, totum vestrum fiat, quod autem per liberos, quos in potestate habetis, ex obligatione fuerit acquisitum, hoc dividatur secundum imaginem rerum proprietatis et ususfructus, quam nostra discrevit b) constitutio; ut, quod ab actione quoquomodo ) perveniat, huius usumfructum quidem habeat pater, proprietas autem filio servetur, scilicet patre actionem movente secundum novellae nostrae 1 constitutionis divisionem 2). Item per liberos homines et alienos servos, quos bona fide possidetis, acquiritur vobis, sed tantum ex duabus causis, id est si quid ex operibus 2 suis vel ex re vestra acquirant. Per eum quoque servum, in quo usumfructum vel usum) 3) habetis, similiter ex 3 duabus istis causis vobis acquiritur. Communem servum pro dominica parte dominis acquirere certum est, excepto eo, quod uni nominatim stipulando, aut per traditionem accipiendo, illi soli acquirit, veluti cum ita stipuletur: Titio, domino meo, dare spondes? sed si unius domini iussu servus fuerit stipulatus, licet antea dubitabatur, tamen post nostram decisionem res expedita est, ut illi tantum acquirat, qui hoc ei facere iussit ut supra dictum est *).

[blocks in formation]

TITULUS VICENSIMUS NONUS
(TRICENS MUS).

1) QUIBUS MODIS OBLIGATIO TOLLITUR. Tollitur autem omnis obligatio solutione eius, quod de- Pr, betur; vel si quis, consentiente creditore, aliud pro alio 2) solverit. nec tamen interest, quis solvat, utrum ipse, qui debet, an alius pro eo: liberatur enim et alio solvente, sive sciente debitore, sive ignorante, vel invito, solutio fiat3). item si reus solverit, etiam hi, qui pro eo intervenerunt, liberantur. idem ex contrario contingit, si fideiussor solverit: non enim solus ipse liberatur, sed etiam reus 4). 5) Item per acceptilationem tollitur obligatio. Est 1 autem acceptilatio imaginaria solutio. quod enim ex verborum obligatione Titio debetur, id, si velit Titius remittere, poterit sic fieri, ut patiatur haec verba debitorem dicere, quod ego tibi promisi, habesne acceptum? et Titius respondeat, habeo; sed et Graece potest acceptum ") fieri, dummodo sic fiat, ut Latinis verbis solet: exeis daßov Snνάρια τόσα ; Ἔχω λαβών. Quo genere (ut diximus) tantum hae obligationes solvuntur, quae ex verbis consistunt, non etiam ceterae: consentaneum enim visum est, verbis factam obligationem posse aliis verbis dissolvi; sed b) id, quod ex alia causa debetur, potest in stipulationem deduci, et per acceptilationem dissolvi ). Sicut autem, quod debetur, pro parte recte solvitur, ita in partem debiti acceptilatio fieri potest'). Est prodita stipulatio, quae vulgo z Aquiliana appellatur, per quam stipulationem contingit, ut omnium rerum obligatio in stipulatum deducatur, et ea per acceptilationem tollatur. stipulatio enim Aquiliana novat omnes obligationes, et a Gallo Aquilio ita composita est: quicquid te mihi ex quacumque causa dare facere oportet, oportebit, praesens in diemve), quarumque d) rerum mihi tecum actio, quaeque abs) te petitio, vel adversus te persecutio est, erit, quodve tu meum habes, tenes, possides, possedisti f), dolove malo fecisti, quo minus possideas: quanti quaeque ) earum rerum res erit, tantam pecuniam dari stipulatus est Aulus Agerius, spopondit Numerius Negidius.

[merged small][merged small][merged small][ocr errors][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors]

item ex diverso Numerius Negidius interrogavit Aulum Agerium: quicquid tibi hodierno die per Aquilianam stipulationem spopondi, id omne habesne acceptum? respondit Aulus Age3 rius: habeo, acceptumque tuli ) ). Praeterea novatione tollitur obligatio. Veluti si id, quod tu Seio debeas, a Titio dari stipulatus siti). nam interventu novae personae nova nascitur obligatio, et prima tollitur translata in posteriorem, adeo ut interdum, licet posterior stipulatio inutilis sit, tamen prima novationis iure tollitur. veluti si id, quod tu Titio dehebas, a pupillo sine tutoris auctoritate stipulatus fuerit, quo casu res amittitur: nam et prior debitor liberatur, et posterior obligatio nulla est. non idem iuris est, si a servo quis stipulatus fuerit: nam tunc prior proinde obligatus manet, acsi postea nullus stipulatus fuisset. Sed si eadem persona sit, a qua postea stipuleris, ita demum novatio fit, si quid in posteriore stipulatione novi sit, forte si condicio aut dies aut fideiussor adiiciatur, aut detrahatur. quod autem diximus, si condicio adiiciatur, novationem fieri, sic intellegi oportet, ut ita dicamus factam novationem, si condicio extiterit; alioquin, si defecerit, durat prior obligatio. Sed cum hoc quidem inter veteres constabat, tunc fieri novationem *), cum novandi animo in secundam obligationem itum fuerat; per hoc autem dubium erat, quando novandi animo videretur hoc fieri, et quasdam de hoc praesumptiones alii in aliis casibus introducebant: ideo nostra processit constitutio, quae apertissime definivit, tunc solum fieri novationem, quotiens hoc ipsum inter contrahentes expressum fuerit, quod propter novationem prioris obligationis convenerunt, alioquin manere et pristinam obligationem, et secundam ei accedere, ut maneat ex utraque causa obligatio, secundum nostrae constitutionis definitiones, quas 1) licet ex ipsius lectione aper4 tius cognoscere 9). Hoc amplius: hae obligationes, quae consensu contrahuntur, contraria voluntate dissolvuntur. nam si Titius et Seius inter se consenserint, ut fundum Tusculanum emptum Seius haberet centum aureorum, deinde, re nondum secuta, id est neque pretio soluto, neque fundo tradito, placuerit inter eos, ut discederetur ab ea

h) Loco verborum item..tuli, edd. nonnullae finem D. XLVI, 4. 1. 18. transscripserunt. i) tibi Seius..sis. Similiter mox. k) n. f. prioris obligationis, - 1) definitionem, quam.

8) D. eod. 1. 18.; de transact. II, 15. 1. 2. 4. 5. 9. §. 2. 1. 15. 9) Paul. sent. V, 8. D. de nova

[ocr errors]

tion. XLVI, 2. C. eod. VIII, 42. praesertim 1. fin.

emptione et venditione: invicem liberantur. idem est et in conductione et locatione et in omnibus contractibus, qui ex consensu descendunt, sicut iam dictum est ) 10).

INSTITUTIONUM,
COMPOSITARUM PER TRIBONIANUM,

VIRUM MAGNIFICUM, MAGISTRUM ET EXQUAESTORE SACRI
PALATII, ET THEOPHILUM ET DOROTHEUM, VIROS
ILLUSTRES, ANTECESSORES,

EXPLICIT LIBER TERTIUS, INCIPIT QUARTUS.

TITULUS PRIMUS.

1) DE OBLIGATIONIBUS, QUAE EX

DELICTO NASCUNTUR.

Cum expositum sit superiore libro de obligationibus ex Pr. contractu et quasi ex contractu, sequitur, ut de obligationibus ex maleficio ) dispiciamus. Sed illae quidem (ut suo loco tradidimus) in quatuor genera dividuntur; hae vero unius generis sunt, nam omnes ex re nascuntur, id est ex ipso maleficio, veluti ex furto, aut rapina, aut damno, aut iniuria 2).

Furtum est contractatio rei fraudulosa b), vel ipsius rei, 1 vel etiam usus eius possessionisve, quod lege naturali 3) prohibitum est admittere *). Furtum autem vel a furvo, id 2 est nigro, dictum est, quod clam et obscure fit, et plerumque nocte; vel a fraude; vel a ferendo, id est auferendo; vel a Graeco sermone, qui quoas appellant fures. imo etiam Graeci ἀπὸ τοῦ φέρειν ) φῶρας 5) dixerunt ). Furtorum autem genera duo sunt: manifestum, et nec 8

[merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small]

manifestum. nam conceptum et oblatum species potius actionis sunt furto cohaerentes, quam genera furtorum, sicut inferius apparebit. Manifestus fur est, quem Graeci in avtoqwow) appellant: nec solum is, qui in ipso furto deprehenditur, sed etiam is, qui eo loco deprehenditur, quo fit, veluti qui domi) furtum fecit, et nondum egressus ianuam deprehensus fuerit, et qui in oliveto olivarum, aut in vineto uvarum furtum fecit, quamdiu in oliveto aut in vineto fur deprehensus sit; imo ulterius furtum manifestum extendendum est, quamdiu eam rem fur tenens visus vel deprehensus fuerit, sive in publico, sive in privato, vel a domino, vel ab alio, antequam eo perveniret, quo perferre ac deponere rem destinasset. sed si pertulerit, quo destinavit, tamenetsi deprehendatur cum re furtiva, non est manifestus fur. Nec manifestum furtum quid sit, ex his, quae diximus, intellegitur: nam quod manifestum non est, id scilicet nec manifestum est ). 4 Conceptum furtum dicitur, cum apud aliquem testibus praesentibus furtiva res quaesita et inventa sit: nam in eum propria actio constituta est, quamvis fur non sit, quae appellatur concepti. Oblatum furtum dicitur, cum res furtiva ab aliquo tibi oblata sit, eaque apud te concepta sit, utique si ea mente tibi data fuerit, ut apud te potius quam apud eum, qui dederit, conciperetur: nam tibi, apud quem concepta sit, propria adversus eum, qui obtulit, quamvis fur non sit, constituta est actio, quae appellatur oblati. Est etiam prohibiti furti actio adversus eum, qui furtum quaerere testibus praesentibus volentem prohibuerit. Praeterea poena constituitur edicto praetoris per actionem furti non exhibiti adversus eum, qui furtivam rem apud se quaesitam et inventam non exhibuit. hae actiones, id est concepti et oblati, et furti prohibiti, nec non furti non exhibiti, in desuetudinem abierunt. cum enim requisitio rei furtivae hodie secundum veterem observationem non fit: merito ex consequentia etiam praefatae actiones ab usu communi recesserunt, cum manifestissimum est, quod ) omnes, qui scientes rem furtivam susceperint 5 et celaverint, furti nec manifesti obnoxii sunt 9). Poena manifesti furti quadrupli est, tam ex servi persona, quam ex liberi; nec manifesti dupli 1o).

[merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small]

Sed

[blocks in formation]
« PreviousContinue »