Imperatoris Justiniani Institutionum libri IV.

Front Cover
apud G. Reimerum, 1874 - Roman law - 216 pages
 

What people are saying - Write a review

We haven't found any reviews in the usual places.

Selected pages

Other editions - View all

Common terms and phrases

Popular passages

Page 121 - ... frater vero secundum, pronepos autem tertio gradu sit cognatus, et abnepos quarto; nee interest, in potestate morientis fuerit, an non fuerit, quod vel emancipatus vel ex emancipato aut ex feminine sexu propagatus est.
Page 45 - Ferae igitur bestiae et volucres et pisces, id est omnia animalia, quae in terra mari caelo nascuntur, simulatque ab aliquo capta fuerint, iure gentium statim illius esse incipiunt : quod enim ante nullius est, id naturali ratione occupanti conceditur. nee interest, feras bestias et volucres utrum in suo fundo quisque capiat, an in alieno : plane qui in alienum fundum ingreditur venandi aut aucupandi gratia, potest a domino, si is providerit, prohiberi ne ingrediatur.
Page 25 - ... nepotes neptesque sui iuris fiunt, sed ita, si post mortem avi in potestatem patris sui recasuri non sunt: itaque si moriente avo pater eorum et vivit et in potestate patris sui est, tune post obitum avi in potestate patris sui...
Page 145 - ... longe minor aut deterior esse coeperit: emptoris damnum est, cui necesse est, licet rem non fuerit nactus, pretium solvere.
Page 81 - Liberis suis impuberibus, quos in potestate quis habet, non solum ita ut supra diximus substituere potest, id est ut, si heredes ei non extiterint, alius ei sit...
Page 142 - Olim scriptura fiebat obligatio, quae nominibus fieri dicebatur ; quae nomina hodie non sunt in usu.
Page 101 - Trebelliano. quo casu nullis stipulationibus opus est, quia simul et huic qui restituit securitas datur, et actiones hereditariae ei et in eum transferuntur qui receperit hereditatem.
Page 51 - Si quis in aliena tabula pinxerit, quidam putant tabulam picturae cederé; aliis videtur picturam, qualiscumque sit, 10 tabulae cederé. Sed nobis videtur melius esse tabulam picturae cederé; ridiculum est enim picturam Apellis vel Parrhasii in accessionem vilissimae tabulae cederé.
Page 144 - ˇam arrarum nomine aliquid fuerit datum : hoc etenim subsecuto, sive in scriptis sive sine scriptis venditio celebrata est, is qui recusat adimplere contractum, si quidem emptor est, perdit quod dedit, si vero venditor, duplum restituere compellitur, licet nihil super arris expressum est.
Page 161 - ... ei opponendo, quoniam incertus constitutus movit adversus eum qui rem utendam accepit commodati actionem (nisi domino ab eo satisfactum est : tune etenim...

Bibliographic information