Page images
PDF
EPUB

Dis ille adversis genitus fatoque sinistro,
Quem pater ardentis massae fuligine lippus
A carbone et forcipibus gladiosque parante
Incude et luteo Vulcano ad rhetora misit.

Bellorum exuviae, truncis affixa tropaeis
Lorica et fracta de casside buccula pendens
Et curtum temone iugum victaeque triremis
Aplustre et summo tristis captivus in arcu
Humanis maiora bonis creduntur. Ad hoc se
Romanus Graiusque et barbarus induperator
Erexit: causas discriminis atque laboris

Inde habuit. Tanto maior famae sitis est, quam
Virtutis. Quis enim virtutem amplectitur ipsam,
Praemia si tollas? patriam tamen obruit olim
Gloria paucorum et laudis titulique cupido
Haesuri saxis cinerum custodibus, ad quae
Discutienda valent sterilis mala robora fici,
Quandoquidem data sunt ipsis quoque fata sepulcris.
Expende Hannibalem: quot libras in duce summo
Invenies? hic est, quem non capit Africa Mauro
Percussa Oceano Niloque admota tepenti,

130

135

140

145

Rursus ad Aethiopum populos altosque elephantos.
Additur imperiis Hispania, Pyrenaeum

150

Transilit; opposuit natura Alpemque nivemque:
Diducit scopulos et montem rumpit aceto.

Iam tenet Italiam; tamen ultra pergere tendit:

Actum, inquit, nihil est, nisi Poeno milite portas
Frangimus et media vexillum pono Subura.
O qualis facies et quali digna tabella,

Quum Gaetula ducem portaret bellua luscum!
Exitus ergo quis est? o gloria! vincitur idem

155

Nempe et in exilium praeceps fugit atque ibi magnus 160
Mirandusque cliens sedet ad praetoria regis,
Donec Bithyno libeat vigilare tyranno.
Finem animae, quae res humanas miscuit olim,
Non gladii, non saxa dabunt, nec tela, sed ille
Cannarum vindex et tanti sanguinis ultor
Annulus. I demens et saevas curre per Alpes,

165

Ut pueris placeas et declamatio fias!
Unus Pellaeo iuveni non sufficit orbis;
Aestuat infelix angusto limite mundi,
Ut Gyari clausus scopulis parvaque Seripho:
Quum tamen a figulis munitam intraverit urbem,
Sarcophago contentus erit. Mors sola fatetur,
Quantula sint hominum corpuscula. Creditur olim
Velificatus Athos et quidquid Graecia mendax
Audet in historia, constratum classibus isdem
Suppositumque rotis solidum mare; credimus altos
Defecisse amnes epotaque flumina Medo
Prandente, et madidis cantat quae Sostratus alis.
Ille tamen qualis rediit Salamine relicta,
In Corum atque Eurum solitus saevire flagellis
Barbarus, Aeolio numquam hoc in carcere passos,
Ipsum compedibus qui vinxerat Ennosigaeum?
Mitius id sane; quid? non et stigmate dignum
Credidit? huic quisquam vellet servire deorum ?
Sed qualis rediit? nempe una nave, cruentis
Fluctibus ac tarda per densa cadavera prora.
Has toties optata exegit gloria poenas!

Da spatium vitae, multos da, Juppiter, annos!
Hoc recto vultu, solum hoc et pallidus optas.
Sed quam continuis et quantis longa senectus
Plena malis! deformem et tetrum ante omnia vultum
Dissimilemque sui, deformem pro cute pellem
Pendentesque genas et tales aspice rugas,
Quales, umbriferos ubi pandit Thabraca saltus,
In vetula scalpit iam mater simia bucca.
Plurima sunt iuvenum discrimina; pulchrior ille
Hoc, atque ille alio, multum hic robustior illo:
Una senum facies, cum voce trementia membra
Et iam leve caput madidique infantia nasi.
Frangendus misero gingiva panis inermi:
Usque adeo gravis uxori natisque sibique,
Ut captatori moveat fastidia Cosso.

Non eadem vini atque cibi, torpente palato,
Gaudia; nam coitus iam longa oblivio, vel si

170

175

180

185

190

195

200

205

Coneris, iacet exiguus cum ramice nervus
Et, quamvis tota palpetur nocte, iacebit.
Anne aliquid sperare potest haec inguinis aegri
Canities? quid quod merito suspecta libido est,
Quae Venerem affectat sine viribus? Aspice partis
Nunc damnum alterius; nam quae cantante voluptas, 210
Sit licet eximius, citharoedo, sitve Seleucus,
Et quibus aurata mos est fulgere lacerna?
Quid refert, magni sedeat qua parte theatri,
Qui vix cornicines exaudiet atque tubarum
Concentus? clamore opus est, ut sentiat auris,
Quem dicat venisse puer, quot nuntiet horas.
Praeterea minimus gelido iam corpore sanguis
Febre calet sola: circumsilit agmine facto
Morborum omne genus; quorum si nomina quaeras,
Promptius expediam, quot amaverit Oppia moechos, 220
Quot Themison aegros autumno occiderit uno,
Quot Basilus socios, quot circumscripserit Hirrus
Pupillos, quot longa viros exsorbeat uno

215

Maura die, quot discipulos inclinet Hamillus;

Percurram citius, quot villas possideat nunc,
Quo tondente gravis iuveni mihi barba sonabat.

225

Ille humero, hic lumbis, hic coxa debilis; ambos
Perdidit ille oculos et luscis invidet; huius
Pallida labra cibum accipiunt digitis alienis,
Ipse ad conspectum coenae diducere rictum
Suetus hiat tantum, ceu pullus hirundinis, ad quem
Ore volat pleno mater ieiuna. Sed omni
Membrorum damno maior dementia, quae nec
Nomina servorum nec vultum agnoscit amici,
Cum quo praeterita coenavit nocte, nec illos,
Quos genuit, quos eduxit. Nam codice saevo
Heredes vetat esse suos, bona tota feruntur
Ad Phialen; tantum artificis valet halitus oris,
Quod steterat multis in carcere fornicis annis.
Ut vigeant sensus animi, ducenda tamen sint
Funera natorum, rogus aspiciendus amatae
Coniugis et fratris plenaeque sororibus urnae.

230

235

240

Haec data poena diu viventibus, ut renovata
Semper clade domus multis in luctibus inque
Perpetuo maerore et nigra veste senescant.
Rex Pylius, magno si quidquam credis Homero,
Exemplum vitae fuit a cornice secundae.
Felix nimirum, qui tot per secula mortem
Distulit atque suos iam dextra computat annos,
Quique novum toties mustum bibit. Oro, parumper
Attendas, quantum de legibus ipse queratur
Fatorum et nimio de stamine, quum videt acris
Antilochi barbam ardentem, quum quaerit ab omni
Quisquis adest socius, cur haec in tempora duret,
Quod facinus dignum tam longo admiserit aevo?
Haec eadem Peleus, raptum quum luget Achillem,
Atque alius, cui fas Ithacum lugere natantem.
Incolumi Troia Priamus venisset ad umbras
Assaraci magnis sollemnibus, Hectore funus
Portante ac reliquis fratrum cervicibus inter
Iliadum lacrimas, ut primos edere planctus
Cassandra inciperet scissaque Polyxena palla,
Si foret exstinctus diverso tempore, quo non
Coeperat audaces Paris aedificare carinas.
Longa dies igitur quid contulit? omnia vidit
Eversa et flammis Asiam ferroque cadentem.
Tunc miles tremulus posita tulit arma tiara
Et ruit ante aram summi Iovis, ut vetulus bos,
Qui domini cultris tenue et miserabile collum
Praebet, ab ingrato iam fastiditus aratro.
Exitus ille utcumque hominis, sed torva canino
Latravit rictu, quae post hunc vixerat, uxor.
Festino ad nostros et regem transeo Ponti
Et Croesum, quem vox iusti facunda Solonis
Respicere ad longae iussit spatia ultima vitae.
Exilium et carcer Minturnarumque paludes
Et mendicatus victa Carthagine panis
Hinc causas habuere. Quid illo cive tulisset
Natura in terris, quid Roma beatius umquam,
Si circumducto captivorum agmine et omni

245

250

255

260

265

270

275

280

Bellorum pompa animam exhalasset opimam,
Quum de Teutonico vellet descendere curru ?
Provida Pompeio dederat Campania febres
Optandas, sed multae urbes et publica vota
Vicerunt; igitur fortuna ipsius et urbis
Servatum victo caput abstulit. Hoc cruciatu
Lentulus, hac poena caruit ceciditque Cethegus
Integer, et iacuit Catilina cadavere toto.

Formam optat modico pueris, maiore puellis
Murmure, quum Veneris fanum videt, anxia mater
Usque ad delicias votorum. Cur tamen, inquit,
Corripias? pulchra gaudet Latona Diana. -
Sed vetat optari faciem Lucretia, qualem
Ipsa habuit; cuperet Rutilae Verginia gibbum
Accipere atque suam Rutilae dare. Filius autem
Corporis egregii miseros trepidosque parentes
Semper habet; rara est adeo concordia formae
Atque pudicitiae. Sanctos licet horrida mores
Tradiderit domus ac veteres imitata Sabinos,
Praeterea castum ingenium vultumque modesto
Sanguine ferventem tribuat natura benigna

285

290

295

300

Larga manu: (quid enim puero conferre potest plus

Custode et cura natura potentior omni?)

Non licet esse viro; nam prodiga corruptoris
Improbitas ipsos audet temptare parentes.
Tanta in muneribus fiducia. Nullus ephebum
Deformem saeva castravit in arce tyrannus,
Nec praetextatum rapuit Nero loripedem nec
Strumosum atque utero pariter gibboque tumentem.
I nunc et iuvenis specie laetare tui, quem
Maiora exspectant discrimina: fiet adulter

305

310

Publicus et poenas metuet quascumque maritis
Iratis debet, nec erit felicior astro

Martis, ut in laqueos numquam incidat. Exigit autem
Interdum ille dolor plus quam lex ulla dolori
Concessit; necat hic ferro, secat ille cruentis
Verberibus, quosdam moechos et mugilis intrat.
Sed tuus Endymion dilectae fiet adulter

315

« PreviousContinue »