Page images
PDF
EPUB

Dat poenas, noctem patitur lugentis amicum
Pelidae, cubat in faciem, mox deinde supinus.
Ergo non aliter poterit dormire? Quibusdam
Somnum rixa facit: sed quamvis improbus annis
Atque mero fervens cavet hunc, quem coccina laena
Vitari iubet et comitum longissimus ordo,
Multum praeterea flammarum et aenea lampas;
Me, quem luna solet deducere vel breve lumen
Candelae, cuius dispenso et tempero filum,
Contemnit. Miserae cognosce prooemia rixae,
Si rixa est, ubi tu pulsas, ego vapulo tantum.
Stat contra starique iubet: parere necesse est;
Nam quid agas, quum te furiosus cogat et idem
Fortior? Unde venis? exclamat; cuius aceto,
Cuius conche tumes? quis tecum sectile porrum
Sutor et elixi vervecis labra comedit?
Nil mihi respondes? aut dic aut accipe calcem!
Ede ubi consistas; in qua te quaero proseucha?
Dicere si temptes aliquid tacitusve recedas,
Tantumdem est: feriunt pariter, vadimonia deinde
Irati faciunt; libertas pauperis haec est:
Pulsatus rogat et pugnis concisus adorat,

280

285

290

295

300

Ut liceat paucis cum dentibus inde reverti.

Nec tamen haec tantum metuas; nam qui spoliet te

Non deerit, clausis domibus postquam omnis ubique
Fixa catenatae siluit compago tabernae.
Interdum et ferro subitus grassator agit rem :
Armato quoties tutae custode tenentur
Et Pomptina palus et Gallinaria pinus,

Sic inde huc omnes tamquam ad vivaria currunt.
Qua fornace graves, qua non incude catenae?
Maximus in vinclis ferri modus, ut timeas, ne
Vomer deficiat, ne marrae et sarcula desint.
Felices proavorum atavos, felicia dicas
Secula, quae quondam sub regibus atque tribunis
Viderunt uno contentam carcere Romam.

His alias poteram et plures subnectere causas:
Sed iumenta vocant, et sol inclinat; eundum est.

305

310

315

Nam mihi commota iamdudum mulio virga
Annuit: ergo vale nostri memor, et quoties te
Roma tuo refici properantem reddet Aquino,

Me quoque ad Helvinam Cererem vestramque Dianam 320
Converte a Cumis: satirarum ego, ni pudet illas,
Adiutor gelidos veniam caligatus in agros.

SATIRA IV.

Ecce iterum Crispinus, et est mihi saepe vocandus
Ad partes, monstrum nulla virtute redemptum
A vitiis, aegrae solaque libidine fortes
Deliciae: viduas tantum spernatur adulter.
Quid refert igitur, quantis iumenta fatiget
Porticibus, quanta nemorum vectetur in umbra,
Iugera quot vicina foro, quas emerit aedes?
Nemo malus felix, minime corruptor et idem
Incestus, cum quo nuper vittata iacebat
Sanguine adhuc vivo terram subitura sacerdos.
Sed nunc de factis levioribus: et tamen alter
Si fecisset idem, caderet sub iudice morum ;
Nam quod turpe bonis, Titio Seioque, decebat
Crispinum: quid agas, quum dira et foedior omni
Crimine persona est? Mullum sex milibus emit,
Aequantem sane paribus sestertia libris,

Ut perhibent, qui de magnis maiora loquuntur.
Consilium laudo artificis, si munere tanto
Praecipuam in tabulis ceram senis abstulit orbi;
Est ratio ulterior, magnae si misit amicae,
Quae vehitur clauso latis specularibus antro.
Nil tale exspectes: emit sibi. Multa videmus,

Quae miser et frugi non fecit Apicius! Hoc tu,
Succinctus patria quondam, Crispine, papyro,
Hoc pretio squamam? Potuit fortasse minoris
Piscator quam piscis emi; provincia tanti
Vendit agros, sed maiores Appulia vendit.

[blocks in formation]

Quales tunc epulas ipsum gluttisse putamus
Induperatorem, quum tot sestertia, partem
Exiguam et modicae sumptam de margine coenae,
Purpureus magni ructarit scurra Palati,
Iam princeps equitum, magna qui voce solebat
Vendere municipes fracta de merce siluros?
Incipe, Calliope, licet et considere: non est
Cantandum, res vera agitur; narrate, puellae
Pierides; prosit mihi vos dixisse puellas!

30

35

Quum iam semianimum laceraret Flavius orbem
Ultimus, et calvo serviret Roma Neroni,
Incidit Adriaci spatium admirabile rhombi

Ante domum Veneris, quam Dorica sustinet Ancon,
Implevitque sinus; nec enim minor haeserat illis,
Quos operit glacies Maeotica ruptaque tandem
Solibus effundit torrentis ad ostia Ponti,
Desidia tardos et longo frigore pingues.
Destinat hoc monstrum cymbae linique magister
Pontifici summo. Quis enim proponere talem
Aut emere auderet, quum plena et litora multo
Delatore forent? dispersi protinus algae
Inquisitores agerent cum remige nudo,
Non dubitaturi fugitivum dicere piscem
Depastumque diu vivaria Caesaris inde
Elapsum veterem ad dominum debere reverti.
Si quid Palfurio, si credimus Armillato,

40

45

50

Quidquid conspicuum pulchrumque est aequore toto,

Res fisci est, ubicumque natat: donabitur ergo,
Ne pereat. Iam letifero cedente prunis

55

Autumno, iam quartanam sperantibus aegris,
Stridebat deformis hiems praedamque recentem
Servabat: tamen hic properat, velut urgeat auster.
Utque lacus suberant, ubi quamquam diruta servat
Ignem Troianum et Vestam colit Alba minorem,
Obstitit intranti miratrix turba parumper;
Ut cessit, facili patuerunt cardine valvae;
Exclusi spectant admissa obsonia patres.

60

Itur ad Atriden; tum Picens: Accipe, dixit,

65

Privatis maiora focis; genialis agatur
Iste dies; propera stomachum laxare saginae,
Et tua servatum consume in secula rhombum;
Ipse capi voluit. Quid apertius? et tamen illi
Surgebant cristae; nihil est quod credere de se
Non possit, quum laudatur, dis aequa potestas.
Sed deerat pisci patinae mensura. Vocantur
Ergo in consilium proceres, quos oderat ille;
In quorum facie miserae magnaeque sedebat
Pallor amicitiae. Primus, clamante Liburno :
Currite, iam sedit! rapta properabat abolla
Pegasus, attonitae positus modo vilicus urbi
Anne aliud tunc praefecti? quorum optimus atque
Interpres legum sanctissimus omnia quamquam
Temporibus diris tractanda putabat inermi
Iustitia. Venit et Crispi iucunda senectus,
Cuius erant mores, qualis facundia, mite
Ingenium; maria ac terras populosque regenti
Quis comes utilior, si clade et peste sub illa
Saevitiam damnare et honestum afferre liceret
Consilium? sed quid violentius aure tyranni,
Cum quo de pluviis aut aestibus aut nimboso
Vere locuturi fatum pendebat amici?
Ille igitur numquam direxit brachia contra
Torrentem, nec civis erat, qui libera posset
Verba animi proferre et vitam impendere vero.
Sic multas hiemes atque octogesima vidit
Solstitia, his armis illa quoque tutus in aula.
Proximus eiusdem properabat Acilius aevi

70

75

80

85

90

Cum iuvene indigno, quem mors tam saeva maneret

95

Et domini gladiis tam festinata; sed olim

Prodigio par est in nobilitate senectus:

Unde fit, ut malim fraterculus esse Gigantis!

Profuit ergo nihil misero, quod cominus ursos
Figebat Numidas Albana nudus arena

100

Venator; quis enim iam non intellegat artes
Patricias? quis priscum illud miratur acumen,

Brute, tuum? facile est barbato imponere regi.

Nec melior vultu, quamvis ignobilis, ibat
Rubrius, offensae veteris reus atque tacendae,
Et tamen improbior satiram scribente cinaedo.
Montani quoque venter adest abdomine tardus,
Et matutino sudans Crispinus amomo,
Quantum vix redolent duo funera; saevior illo
Pompeius tenui iugulos aperire susurro,
Et qui vulturibus servabat viscera Dacis
Fuscus, marmorea meditatus proelia villa,
Et cum mortifero prudens Veiento Catullo,
Qui numquam visae flagrabat amore puellae,

105

110

115

Grande et conspicuum nostro quoque tempore monstrum;
Caecus adulator dirusque a ponte satelles,
Dignus Aricinos qui mendicaret ad axes
Blandaque devexae iactaret basia redae.

120

125

Nemo magis rhombum stupuit: nam plurima dixit
In laevum conversus; at illi dextra iacebat
Bellua. Sic pugnas Cilicis laudabat et ictus
Et pegma et pueros inde ad velaria raptos.
Non cedit Veiento, sed ut fanaticus oestro
Percussus, Bellona, tuo divinat et, Ingens
Omen habes, inquit, magni clarique triumphi:
Regem aliquem capies, aut de temone Britanno
Excidet Arviragus: peregrina est bellua; cernis
Erectas in terga sudes? Hoc defuit unum
Fabricio, patriam ut rhombi memoraret et annos.
Quidnam igitur censes? conciditur? Absit ab illo
Dedecus hoc, Montanus ait; testa alta paretur,
Quae tenui muro spatiosum colligat orbem.
Debetur magnus patinae subitusque Prometheus;
Argillam atque rotam citius properate! sed ex hoc
Tempore iam, Caesar, figuli tua castra sequantur. — 135
Vicit digna viro sententia: noverat ille

Luxuriam imperii veterem noctesque Neronis

Iam medias aliamque famem, quum pulmo Falerno
Arderet. Nulli maior fuit usus edendi

Tempestate mea: Circeis nata forent an

Lucrinum ad saxum Rutupinove edita fundo

130

140

« PreviousContinue »