Page images
PDF
EPUB

MAXGEMATIANA

SIVE

ALBERTUS LION,

PHIL. DR. IN ACADEMIA GEORGIA AUGUSTA PRIVATIM DOCENS.

Edit. II. auctior et emendatior.

GOTTINGAE

IN COMMISSIS APUD VANDENHOECK ET RUPRECHT.

MDCCCXLVI.

VIRO ILLUSTRI

CAROLO FRIDERICO HERMANNO

ELOQUENTIAE PROFESSORI

P. S. D.

ALB. LION.

Tironiana et Maecenatiana mea iterum editurus, Tecum, Vir Illustris, consilium communicavi. Tu, non solum assensu Tuo comprobare, sed extemplo libros complures ex bibliotheca Tua insigni tradere, alios nominare, unde haurirem, quae ad opuscula perfectiora reddenda facerent. Quam humanitatem et erga me benignitatem, quas quidem quavis alia quoque opportunitate mihi meisque jam satis superque ostendisti, quanti faciam, verbis dicere non possum. Liceat vero hoc loco mirificas Tibi publice dicere gratias et ex Te petere ut haec commentariola qualiacunque, quae certo non ex omni parte neque Tibi neque aliis VV. DD. satisfacient, quamvis omnem dedi operam, ut

paullulo emendatiora prodirent, benigne tamen excipias. Ac Tironiana quidem a. hujus saec. XXIV. primum edidi in Seebodii, V. Clar., Diario (Philol.-Paedagog. Archiv Fascic. 2. p. 246 sqq.). Viginti duobus annis, qui ex illo inde tempore elapsi sunt, Tironis vitam fuerunt quidem, qui obiter occasione data exponerent 1), at qui ex professo, nemo; hinc factum. est, ut, quod ad eum attinet, pauca tantum haberem, quae adderem. De Maecenate autem eo plures VV. DD. vel obiter vel ex professo scripserunt 2), ita ut multa essent, quae ad hominem accuratius cognoscendum congererem. Abstinui tamen a nimis multis additamentis, ne quod item ante 22 annos maxime, ne dicam unice spectavi consilium, plurimis VV. DD. haud improbatum 3), irritum fieret. Legeram enim aliquando Fr. A. Wolfii Analecta, incideram in locum illum, ubi, Maecenatis mentione oborta, vitam hominis atque fragmentorum quae dicunt collectionem desiderari dicit 4). Statim ejuscemodi mihi placuit propositum.

1) Cf. ad quos ablegavi p. 1. not. 2. fin. p. 4. not. 2. p. 7. not. 2. p. 13. not. 6. al.

2) Vid. inprimis p. 17. et alibi.

3) Vid. Chr. Dan. Beck, Repertor. d. Literat. 1824. T. II. p. 197. Moser V. Cl. in Heidelb. Jahrbb. 1825. p. 412 sqq. al.

4),,Etenim, ait (Litterarische Analekten V. 1. p. 267.), parum norunt Maecenatem, qui eum ex compendiis literarum historicis norunt, ut Harlesii (Introduct. in histor. Liter. Roman. T. 2. p. 336 sqq.) qui ne Senecae quidem judicia attulit, aliaque erravit, quae olim docto adolescenti facilem scribendi ma

Quanquam vero Maecenatis carmina et quae alia scripsit, non permagni esse facienda, facili pacto intellexi, oratio tamen viri tam clari cujusmodi sit, quam indolem prae se ferat, probabiliter perspicere, operae pretium esse videbatur, Accedit quod, si quis alius, Maecenas optime ex scriptis cognoscitur; propterea omnia, quotquot supersunt, operum fragmenta, ante oculos habere, multum interesse putabam. Horis igitur subsecivis, quas negotio, quo jam per viginti annos et quod amplius est panis quaerendi et familiae sustentandae causa perfungor, subtrahere mihi licebat, quaecunque ad Maecenatem spectabant, sedulo collegi. Atque satis magna subsidiorum copia instructus ad opusculum, non levis illud operae et studii, me accinxi. Qui antea de Maecenate scripserant, maxime in vita ejus enarranda, additis multis aliis rebus, quae ad illorum temporum historiam spectant, operam posuerant. Equidem hanc viam ingrediendam esse censebam, ut primum §. 1. eos recenserem, qui adhuc de Maecenate scripserunt, deinde §. 2. ejus vitam et mores exponerem, tum §. 3. de Maecenatis domo, villis, hortis, aliisque dicerem, §. 4. de scriptis disputarem, eorumque fragmenta digererem, que ultimo loco §. 5. de meritis, quae de literarum studiis habuerit, dicerem. Literariam igitur rem maxime ob oculos habui; librum amplum conscribere

at

teriam praebere poterunt colligendorumque fragmentorum eum ad modum, quo Burmannus Secundus instituit (Antholog. Lat. II. infra 1.) quamquam perpauca adhuc latent."

« PreviousContinue »