Page images
PDF
EPUB
[ocr errors]

scorto de tanta re ferenti sententiam unus et alter, et ipsi mero onerati, assentiuntur. Rex quoque avidior fuit, quam patientior: 'Quin igitur,' inquit, ulciscimur Graeciam et urbi faces subdimus?' Omnes incaluerant mero. Itaque 5 surgunt temulenti ad incendendam urbem, cui armati pepercerant. Primus rex ignem regiae iniecit, tum convivae et ministri paelicesque. Multa cedro aedificata erat regia, quae, celeriter igne concepto, late fudit incendium. Quod ubi exercitus, qui haud procul urbe tendebat, con10 spexit, fortuitum ratus ad opem ferendam concurrit.

15

Sed

ut ad vestibulum regiae ventum est, vident regem ipsum adhuc adgerentem igni faces. Omissa igitur, quam portaverant, aqua, aridam materiem in incendium iacere coeperunt.

70. How Old Fabius was tricked.

Hac pugna pugnata Romam profectus est nullo resistente. In propinquis urbi montibus moratus est. Cum aliquot ibi dies castra habuisset et Capuam reverteretur, Q. Fabius Maximus, dictator Romanus, in agro Falerno ei se obiecit. Hic clausus locorum angustiis noctu sine ullo detrimento 20 exercitus se expedivit Fabioque, callidissimo imperatori,

[blocks in formation]
[ocr errors]

dedit verba. Namque obducta nocte sarmenta in cornibus iuvencorum deligata incendit eiusque generis multitudinem magnam dispalatam immisit. Quo repentino obiecto visu tantum terrorem iniecit exercitui Romanorum, ut egredi extra vallum nemo sit ausus.

5

71. Suicide of Cato Uticensis.

M. Porcius Cato, surnamed Uticensis from the African town Utica, near Carthage, was a great-grandson of Cato, the Censor. In the civil conflict between Caesar and Pompeius, Cato sided with the latter. After the battle of Thapsus (B.C. 46), Cato, rather than survive the overthrow of the republic, made way with himself.

Complures interim ex fuga Uticam perveniunt. Quos omnes Cato convocatos hortatur, ut servitia manumitterent oppidumque defenderent. Quorum cum partem assentire, partem animum mentemque perterritam atque in fugam destinatam habere intellexisset, amplius de ea re agere 10 destitit navesque iis adtribuit, ut, in quas quisque partes vellet, proficisceretur. Ipse, omnibus rebus diligentissime constitutis, cum dormitum isset, ferrum intro clam in cubiculum intulit atque ita se transiecit. Qui cum anima nondum exspirata concidisset et, impetu facto in cubiculum 15

[blocks in formation]

ex suspicione, medicus familiaresque continere atque vulnus obligare coepissent, ipse suis manibus vulnus crudelissime divellit atque animo praesenti se interemit.

72. A Sacrilegious Tyrant.

Dionysius, the elder, "tyrant" of Syracuse (Syracusae, -arum: plur. according to Greek usage), was born about B.C. 430 and died in 367. He did not confine his operations to Sicily, but among other localities included southern Italy. Some of the historical statements here made are disputed.

[ocr errors]

Dionysius, cum fanum Proserpinae Locris expilavisset, 5 navigabat Syracusas; isque cum secundissimo vento cursum teneret, ridens, 'Videtisne,' inquit, amici, quam bona a dis immortalibus navigatio sacrilegis detur?' Qui cum ad Peloponnesum classem appulisset et in fanum venisset Iovis Olympii, aureum ei detraxit amiculum grandi pondere, quo 10 Iovem ornarat e manubiis Karthaginiensium tyrannus Gelo. Atque in eo etiam cavillatus est, aestate grave esse aureum amiculum, hieme frigidum, eique laneum pallium iniecit, cum id esse aptum ad omne anni tempus diceret. Idemque

[blocks in formation]

Aesculapii Epidauri barbam auream demi iussit; neque enim convenire barbatum esse filium, cum in omnibus fanis pater imberbis esset.

73. A Roman Martyr.

Marcus Atilius Regulus, a Roman consul during the First Punic War, after being victorious against the Carthaginians, was defeated and made prisoner. The common story of his end, glorified by Horace and others, is here told.

Post haec Karthaginienses Regulum ducem, quem ceperant, petierunt, ut Romam proficisceretur, et pacem a Romanis obtineret, ac permutationem captivorum faceret. Ille Romam cum venisset, inductus in senatum, nihil quasi Romanus egit, dixitque se ex illa die, qua in potestatem Afrorum venisset, Romanum esse desisse. Itaque et uxorem

:

5

a complexu removit, et senatui suasit, ne pax cum Poenis 10 fieret illos enim, fractos tot casibus, spem nullam habere ; se tanti non esse, ut tot milia captivorum propter unum se et paucos, qui ex, Romanis capti fuerant, redderentur. Itaque obtinuit. Nam Afros pacem petentes nullus admisit. Ipse Karthaginem rediit, offerentibusque Romanis 15 ut eum Romae tenerent, negavit se in ea urbe mansurum, in qua, postquam Afris servierat, dignitatem honesti civis habere non posset. Regressus igitur ad Africam omnibus suppliciis exstinctus est.

[blocks in formation]

74. Cato the Censor.

M. Porcius Cato, born B.C. 234, died in 149. He was variously surnamed 'Sapiens,' 'Maior,' or 'Censorius.' He was a type of the antiHellenic Roman of the Republic. With all his narrowness he was patriotic and honest according to his standards. Cato wrote a book

on farming ('de re rustica '), and a work ('origines') covering the history of the city from the foundation to his own age. His colleague in the censorship (184) was L. Valerius Flaccus.

At Cato, censor cum eodem Flacco factus, severe praefuit ei potestati. Nam et in complures nobiles animadvertit et multas res novas in edictum addidit, qua re luxuria reprimeretur, quae iam tum incipiebat pullulare. Circiter annos 5 octoginta, usque ad extremam aetatem ab adulescentia, rei publicae causa suscipere inimicitias non destitit. A multis tentatus non modo nullum detrimentum existimationis fecit, sed, quoad vixit, virtutum laude crevit.

In omnibus rebus singulari fuit industria: nam et agricola 10 sollers et peritus iuris consultus et magnus imperator et probabilis orator et cupidissimus litterarum fuit. Quarum studium etsi senior adripuerat, tamen tantum progressum fecit, ut non facile reperiri possit neque de Graecis neque de Italicis rebus, quod ei fuerit incognitum. Ab adule15 scentia confecit orationes. Senex historias scribere instituit. Earum sunt libri septem. Primus continet res gestas regum populi Romani, secundus et tertius unde quaeque civitas

[blocks in formation]
« PreviousContinue »