Page images
PDF
EPUB

domibus utuntur. Iustitia gentis ingeniis culta, non legibus. Nullum scelus apud eos furto gravius, quippe sine tecti munimento pecora et armenta habentibus quid inter silvas superesset, si furari liceret ? Aurum et argentum non 5 perinde ac reliqui mortales appetunt. Lacte et melle

vescuntur.

58. Circumstances alter Cases.

Deinde facti consules Sempronius Gracchus iterum, Q. Fabius Maximus, filius eius Maximi, qui priore anno erat consul. Ei consuli pater proconsul obviam in equo vehens 10 venit neque descendere voluit, quod pater erat, et, quod inter eos sciebant maxima concordia convenire, lictores non ausi sunt descendere iubere. Ubi iuxta venit, tum consul ait: quid postea?' Lictor ille, qui apparebat, cito intellexit, Maximum proconsulem descendere iussit. Fabius 15 imperio paret et filium conlaudavit, cum imperium, quod populi esset, retineret.

59. Too Much Felicity.

De Rhodio Diagora celebrata historia est. Is Diagoras tres filios adulescentes habuit, unum pugilem, alterum

[blocks in formation]

Eos omnes vidit vincere

pancratiasten, tertium luctatorem. coronarique Olympiae eodem die et, cum ibi eum tres. adulescentes amplexi, coronis suis in caput patris positis, suaviarentur, cum populus gratulabundus flores undique in eum iaceret, ibidem in stadio, inspectante populo, in osculis 5 atque in manibus filiorum animam efflavit.

60. An Ugly Customer.

Non videtur esse praetermittendum de virtute militis. veterani quintae legionis. Nam cum in sinistro cornu elephantus, vulnere ictus et dolore concitatus, in lixam inermem impetum fecisset, eumque sub pede subditum, 10 deinde genu innixus, pondere suo, proboscide erecta vibrantique, stridore maximo premeret atque enecaret; miles hic non potuit pati, quin se armatum bestiae offerret. Quem postquam elephantus ad se telo infesto venire animadvertit, relicto cadavere, militem proboscide circumdat atque 15 in sublime extollit armatum. Qui in eius modi periculo cum

[merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small]

constanter agendum sibi videret, gladio proboscidem, qua erat circumdatus, caedere, quantum viribus poterat, non destitit. Quo dolore adductus elephantus, milite abiecto, maximo cum stridore cursuque conversus, ad reliquas bestias 5 se recepit.

61. A Near Relation to the Bull-Dog.

Nobiles ad venandum canes in ea regione sunt : latratu abstinere dicuntur, cum viderunt feram, leonibus maxime infesti. Horum vim ut ostenderet Alexandro, in conseptum leonem eximiae magnitudinis iussit emitti et III omnino 10 admoveri canes, qui celeriter feram occupaverunt. Tum ex his, qui adsueverant talibus ministeriis, unus canis leoni cum aliis inhaerentis crus avellere et, quia non sequebatur, ferro amputare coepit. Ne sic quidem pertinacia victa, rursus aliam partem secare institit et inde non segnius inhaeren15 tem ferro subinde caedebat. Ille in vulnere ferae dentes moribundus quoque infixerat; tantam illis animalibus ad venandum cupiditatem ingenerasse naturam memoriae proditum est.

[merged small][ocr errors][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small]

62. How Hannibal hid his Money.

Antiochus was king of Syria, B.C. 223-187, at whose court Hannibal had lived for some years after leaving Carthage and whom Hannibal persuaded to war with Rome.

Antiocho fugato, verens ne dederetur, quod sine dubio accidisset, si sui fecisset potestatem, Cretam ad Gortynios venit, ut ibi, quo se conferret, consideraret. Vidit autem

vir omnium callidissimus in magno se fore periculo, nisi quid providisset, propter avaritiam Cretensium: magnam 5 enim secum pecuniam portabat, de qua sciebat exisse famam. Itaque capit tale consilium: amphoras complures complet plumbo, summas operit auro et argento. Has praesentibus principibus deponit in templo Dianae, simulans se suas fortunas illorum fidei credere. His in errorem inductis, 10 statuas aëneas, quas secum portabat, omni sua pecunia complet easque in propatulo domi abiicit.

[blocks in formation]

63. How Pompeius died.

Pompeius after the battle of Pharsalos, pursued by Caesar, finally fled to Egypt, where he intended to seek the protection of the boy-king Ptolemaeus. Ptolemaeus had expelled his sister Cleopatra, who had reigned jointly with him.

Pompeius, deposito adeundae Syriae consilio, et aeris magno pondere ad militarem usum in naves imposito, duobusque milibus hominum armatis, Pelusium pervenit. Ibi casu rex erat Ptolemaeus, puer aetate, magnis copiis cum 5 sorore Cleopatra bellum gerens; quam paucis ante mensibus per suos propinquos atque amicos regno expulerat ; castraque Cleopatrae non longo spatio ab eius castris distabant. Ad eum Pompeius misit, ut pro hospitio atque amicitia patris Alexandria reciperetur atque illius opibus in calami10 tate tegeretur. Sed, qui ab eo missi erant, confecto legationis officio, liberius cum militibus regis conloqui coeperunt eosque hortari, ut suum officium Pompeio praestarent, neve eius fortunam despicerent. His tunc cognitis rebus, amici regis, qui propter aetatem eius in procuratione 15 erant regni, sive timore adducti, ne Pompeius Alexandriam Aegyptumque occuparet, sive despecta eius fortuna; iis, qui erant ab eo missi, palam liberaliter responderunt eumque ad regem venire iusserunt: ipsi, clam consilio inito, Achillan, praefectum regium, singulari hominem audacia, et 20 L. Septimium, tribunum militum, ad interficiendum Pompeium miserunt. Ab his liberaliter ipse appellatus naviculam

3. Pelusium: a city at the eastern mouth of the Nile.

9. patris: Ptolemaeus Auletes, who had been restored to his kingdom by the Romans (really through Pompeius). 10. tegere

tect.

(tego), to pro

13. fortunam : can be either good or bad.

14. amici regis: Achillas (-ae), mentioned in line 18, was one of these amici. procuratio, charge, management.

18. Achillan: accus. sing.
19. regium: adj. from regius.

« PreviousContinue »