Page images
PDF
EPUB

quam tu ipse, nugator, neque enim ex te umquam es nobilitatus, sed ex lateribus et lacertis tuis.

52. One of the Seven Wonders of the World!'

Mau

Is 5

As commonly understood, the "seven wonders of the world" were as follows, viz.: 1. The Mausoleum, or tomb of Mausolus. 2. The statue of Juppiter at Olympia, made by Phidias. 3. The colossus of Rhodes, a brazen statue of the Sun-God. 4. The temple of Diana at Ephesus. 5. The walls of Babylon. 6. The palace of Cyrus. 7. The pyramids of Egypt. Artemisia Mausolum virum amasse fertur supra omnis amorum fabulas ultraque affectionis humanae fidem. solus autem fuit, ut M. Tullius ait, rex terrae Cariae. Mausolus, ubi fato perfunctus inter lamenta et manus uxoris funere magnifico sepultus est, Artemisia, luctu atque desiderio mariti flagrans uxor, ossa cineremque eius mixta odoribus contusaque in faciem pulveris aquae indidit ebibitque multaque alia violenti amoris indicia fecisse dici- 10 tur. Molita quoque est sepulcrum illud memoratissimum dignatumque numerari inter septem omnium terrarum spectacula. Id monumentum Artemisia cum dis manibus sacris Mausoli dicaret, certamen laudibus eius dicundis facit

[blocks in formation]
[blocks in formation]

9. contundere (-tundo), -tudi, -tusum or -tunsum, to crush, grind. -facies, ei, form.-indere (indo), -didi, -ditum, to place into (used with dat.).

11. moliri (-ior), to build. 13. dii manes (-ium), the deified soul, or shade of the departed.

14. dicare (dico, but not dicere, to say), to dedicate. — certamen, -inis infer meaning from suffix and certare, to strive, emulate.laudibus dicundis: dat. gerundive expressing purpose.

ponitque praemia pecuniae aliarumque rerum bonarum amplissima. Ad eas laudes decertandas venisse dicuntur viri nobiles ingenio atque lingua praestabili. Eo certamine vicisse Theopompum iudicatum est. Is fuit Isocratis 5 discipulus.

53. Cimon, the Open-handed Athenian.

Hunc Athenienses non solum in bello, sed etiam in pace diu desideraverunt. Fuit enim tanta liberalitate, cum compluribus locis praedia hortosque haberet, ut nunquam in eis custodem imposuerit fructus servandi gratia, ne quis 10 impediretur, quominus eius rebus, quibus quisque vellet, frueretur. Semper eum pedisequi cum nummis sunt secuti, ut, si quis opis eius indigeret, haberet, quod statim daret, ne differendo videretur negare. Saepe, cum aliquem offensum fortuito videret minus bene vestitum, suum

[merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small]

amiculum dedit. Cotidie sic cena ei coquebatur, ut, quos invocatos vidisset in foro, omnes devocaret: quod facere nullo die praetermittebat. Nulli fides eius, nulli opera, nulli res familiaris defuit: multos locupletavit, complures pauperes mortuos, qui, unde efferrentur, non reliquissent, 5 suo sumptu extulit.

54. A Slow General, who had Ready Wit.

Q. Fabius Maximus received the name Cunctator (Delaye:), because, after the terrible defeat at Cannae in the Second Punic War, by his policy of caution and by his refusal to engage in pitched battle with the Carthaginians, he enabled the Romans to recover themselves. In B.C. 209 Fabius retook Tarentum, one of the most important cities of southern Italy, which the Carthaginians had got possession of in

212.

Ego Q. Maximum, eum qui Tarentum recepit, senem adulescens ita dilexi, ut aequalem. Erat enim in illo viro comitate condita gravitas, nec senectus mores mutaverat. Hic et bella gerebat ut adulescens, cum plane grandis 10 esset, et Hannibalem iuveniliter exsultantem patientia sua

[merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small]
[ocr errors]
[ocr errors]

molliebat. Tarentum vero qua vigilantia, quo consilio recepit! Cum quidem, me audiente, Salinatori, qui amisso oppido fugerat in arcem, glorianti atque ita dicenti: Mea opera, Q. Fabi, Tarentum recepisti,' 'Certe,' inquit ridens, 5 'nam nisi tu amisisses, nunquam recepissem!'

15

55. A New Style of Hunting.

Venari asello comite cum vellet leo,
contexit illum frutice, et admonuit simul,
ut insueta voce terreret feras ;

fugientes ipse exciperet. Hic auritulus
clamorem subito totis tollit viribus,
novoque turbat bestias miraculo.

Quae dum paventes exitus notos petunt,
leonis adfliguntur horrendo impetu.

Qui postquam caede fessus est, asinum evocat,
iubetque vocem premere. Tunc ille insolens :

[ocr errors]

Qualis videtur opera tibi vocis meae ? '
'Insignis,' inquit, 'sic ut, nisi nossem tuum
animum genusque, simili fugissem metu.'

[merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small]

56. The Dolphin.

Velocissimum omnium animalium, non solum marinorum, est delphinus: ocior volucre, acrior telo, ac, nisi multum infra rostrum os illi foret medio paene in ventre, nullus piscium celeritatem eius evaderet. Sed adfert moram providentia naturae, quia nisi resupini atque conversi non corripiunt; quae causa praecipue velocitatem earum ostendit. Nam cum fame conciti, fugientem in vada ima persecuti piscem, diutius spiritum continuere, ut arcu emissi ad respirandum emicant, tantaque vi exsiliunt, ut plerumque vela navium transvolent.

57. A Nomadic People.

5

ΙΟ

Scythia autem in Orientem porrecta includitur ab uno latere Ponto, ab altero montibus Ripaeis, a tergo Asia et Phasi flumine. Multum in longitudinem et latitudinem patet. Hominibus inter se nulli fines: neque enim agruin exercent, nec domus illis ulla aut tectum aut sedes est, 15 armenta et pecora semper pascentibus et per incultas solitudines errare solitis. Uxores liberosque secum in plaustris vehunt, quibus coriis imbrium hiemisque causa tectis pro

[blocks in formation]
« PreviousContinue »