Page images
PDF
EPUB

inquit, sed requiro, qui onus paululum allevet, dum ego rursus subeo.'

23. Overjoyed!

In B.C. 216 at Cannae (-arum), in southern Italy, the Romans suffered a great defeat at the hands of Hannibal.

In nostris annalibus scriptum legimus, qua tempestate apud Cannas exercitus populi Romani caesus est, anum matrem, nuntio de morte filii adlato, luctu atque maerore adfectam esse. Sed is nuntius non verus fuit, atque is adulescens non diu post ex ea pugna rediit; anus, repente filio viso, copia inopinati gaudii oppressa exanimataque est.

24. The Dog in the Manger.

5

Canis iacebat in praesaepi bovesque latrando a pabulo arcebat. Cui unus boum 'Quanta ista,' inquit, 'invidia 10 est, quod non pateris, ut eo cibo vescamur, quem tu ipse capere nec velis nec possis !'

25. Beware of a Flatterer.

Corvus alicunde caseum rapuerat, et cum illo in altam arborem subvolaverat. Vulpecula illum caseum appetens

[blocks in formation]
[ocr errors]

corvum blandis verbis adoritur; cumque primum formam eius pennarumque nitorem laudavisset, Pol,' inquit, 'te avium regem esse dicerem, si cantus pulchritudini tuae responderet.' Tum ille laudibus vulpis inflatus etiam cantu 5 se valere demonstrare voluit. Ita vero e rostro aperto caseus delapsus est, quem vulpes arreptum devoravit.

26. Cold Comfort.

In eadem navi vehebantur duo, qui inter se capitalia odia exercebant. Unus eorum in prora, alter in puppi residebat. Orta ingenti tempestate, cum omnes de vita desperarent, Io interrogat is, qui in puppi sedebat, gubernatorem, utram partem navis prius submersum iri existimaret. Cui gubernator, Proram,' respondit. Tum ille, Iam mors mihi non molesta est, cum inimici mei mortem adspecturus sim.'

15

[ocr errors]

27. The Sensible Goat.

Lupus capram in alta rupe stantem conspicatus, 'Cur non,' inquit, relinquis nuda illa et sterilia loca, et huc descendis. in herbidos campos, qui tibi laetum pabulum offerunt!' Cui respondit capra Mihi non est in animo, dulcia tutis praeponere.'

1. adoriri, means to assail).

:

to accost (often

2. nitor, lustre. pol, truly (lit. by Pollux).

5. rostrum, beak, bill.

7. inter se capitalia odia exercebant, were cherishing toward each other deadly hatred (capitalis, lit. relating to a matter of life and death).

[blocks in formation]

28. Let well enough alone.

Mulier vidua, quae texendo vitam sustentabat, solebat ancillas suas de nocte excitare ad opus, cum primum galli cantum audivisset. At illae diuturno labore fatigatae statuerunt gallum interficere. Quo facto, deteriore condicione quam prius esse coeperunt : nam domina de hora 5 noctis incerta nunc famulas saepe iam prima nocte excitabat.

29. The Price of Good Living.

Lupus canem videns bene saginatum, 'Quanta est,' inquit, 'felicitas tua! Tu, ut videris, laute vivis, at ego fame enecor.' Tum canis, 'Licet,' inquit, 'mecum in urbem venias et eadem felicitate fruaris.' Lupus condicionem accepit. Cum una 10 eunt, animadvertit lupus in collo canis attritos pilos. Quid hoc est ?' inquit. 'Num iugum sustines? cervix enim tua tota est glabra. Nihil est,' canis respondit. Sed interdiu me adligant, ut noctu sim vigilantior; atque haec sunt vestigia collaris, quod cervici circumdari solet.' Tum lupus, 15 'Vale,' inquit, ‘amice! nihil moror felicitatem servitute emptam.'

[blocks in formation]

30. Athens' 'Wooden Walls.'

Cum Xerxes et mari et terra bellum universae inferret Europae cum tantis copiis, quantas neque ante nec postea habuit quisquam huius enim classis mille et ducentarum

navium longarum fuit, quam duo milia onerariarum seque5 bantur, terrestris autem exercitus DCC peditum, equitum cccc milia fuerunt - cuius de adventu cum fama in Graeciam esset perlata et maxime Athenienses peti dicerentur propter pugnam Marathoniam, miserunt Delphos consultum, quidnam facerent de rebus suis. Deliberantibus Pythia respondit, ut 10 moenibus ligneis se munirent. Id responsum quo valeret cum intellegeret nemo, Themistocles persuasit consilium esse Apollinis, ut in naves se suaque conferrent: eum enim a deo significari murum ligneum.

31. The Famous Horse of a Famous General. Equus Alexandri regis nomine 'Bucephalas' fuit. Super 15 hoc equo dignum memoria visum, quod, ubi ornatus erat

[blocks in formation]

because of its oracle of Apollo (-inis). The priestess who uttered the responses of the god was called Pythia. consultum : supine expressing purpose.

10. ligneus (adj.): suffix? (lignum, wood).-quo valeret: what the response meant, lit. how it availed.

II. persuasit: sc. Atheniensibus.

12. eum: with murum 1.

14. Bucephalas was so called from the breadth of his fore-head (Boûs + Kepaλń, ox-head).- super: notice the case which follows.

15. vidēre in pass. generally means what?

armatusque ad proelium, haud umquam inscendi sese ab alio, nisi ab rege passus sit. Id etiam de isto equo memoratum est, quod, cum insidens in eo Alexander bello Indico et facinora faciens fortia in hostium cuneum non satis sibi providens inmisisset, coniectis undique in Alexandrum telis, 5 vulneribus in cervice atque in latere equus perfossus est : moribundus tamen ac prope iam exsanguis e mediis hostibus regem vivacissimo cursu rettulit atque, ubi eum extra tela extulerat, ilico concidit et, domini iam superstitis securus, animam exspiravit. Tum rex Alexander, parta eius belli 10 victoria, oppidum in isdem locis condidit idque ob equi honores Bucephalon' appellavit.

32. The End of Hannibal.

Hannibal had, before this time, fled to Prusias, king of Bithynia, a country bordering on the Pontus Euxinus.

Hannibal enim uno loco se tenebat in castello, quod ei a rege datum erat muneri, idque sic aedificarat, ut in omnibus partibus aedificii exitus haberet, scilicet verens ne usu 15 veniret, quod accidit. Huc cum legati Romanorum venissent ac multitudine domum eius circumdedissent, puer ab ianua prospiciens Hannibali dixit plures praeter consuetudinem armatos apparere. Qui imperavit ei, ut omnes fores

[merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small]
« PreviousContinue »