Page images
PDF
EPUB

JQH. ANT. VULPII

VITA PROPERTII

EMENDATA BREVIOR.

t

S

[ocr errors][merged small][ocr errors][merged small][merged small]

Ses.

AURELIUM PROPERTIum in ea Umbriæ regione natum fuisse , quæ fines Etruriæ proxime contingit, certo scimus; id enim ex elegiarum ipsius testimonio satis constat'. Cuinam tamen Umbriæ oppidorum, quæ adhuc supersunt, egregius hic civis adjudicari debeat, omnino incertum est. Plerique Mevanatem, ex Mevania scilicet Umbriæ oppido , fuisse contendunt; Ameriam alii, nonnulli Assisium, Hispellum aliqui, vel Fuginium , vel Falcum, vel Spuletum, vel Perusiám, ejus patriam faciunt. Ego vero imõiesa hujusmodi spineta atque odiosa prorsus

declinare statui; neqiie enim mihi argumenta, quæ singuli adtulerunt, per otium considerare licuit Præterea iniquum fortasse fuit ab homine alieno causas Vrubrörum disceptari, quibus vel ingenium superat', quó sua quiquc jura strenue defendant, vel animi moderatio, ad hæc minus utilia relinquenda. Si enim Propertius Umber est, ut certe est, cur ejus natalium gloria, civilibus rixis compositis, in omnes pariter Umbros derivari non possit? (Moneo tamen eruditos, tum demum veram poetæ nostri patriam detectum iri , quum primum inscriptio vetus aliqua exstiterit, quæ nos doceat, ex quo Umbriæ municipio fuerit Passiena familia. Sane pervulgata sunt, quæ scribit Plinius , epist. VI, 15: « Passienus Paullus, splendidus eques Romanus et inprimis eruditus, scribit

[ocr errors][merged small][ocr errors][merged small][merged small]

1. Vide lib. I, eleg. 22 , 3--10.

VSS.

2. Vide mox Propertii Vitam Chronologicam.

elegos. Gentilitium hoc illi: est enin municeps Propertii, atque etiam inter majores suos Propertium numerat. » Fortasse mater Passieni Pauli ex Aurelia municipali familia originem duxerat.) Hisce igitur in præsens omissis, de nomine et cognomine Propertii dicamus.

Aurelia gens Romæ, ut viri docti consentiunt, plebeia quidem fuit, si primum illum delectum spectemus, quo Romulus et alii Romani reges a reliquo populo patricios distingui voluerunt; sed nihilominus curulibus magistratibus postea gestis valde nobilitata. Dividitur ab historiæ peritis in familias tres; Cottarum, Orestum, Scaurorum. Hæ singulæ viris illustribus floruere, quibus reipublicæ dignitas prima semper fuit, potiorque vita ipsa. Nihil autem Propertio nostro, equiti municipali , cum senatorijs hisce familiis : quamobrem neque honores adeptus est, atque ab iis petendis abstinuit. Jacere semper eum voluit fortuna; id ipse Tullo patrono suo narrat'; Cynthiamque suam alloquutus, neque se sanguine avito nobilem, neque triumphos ullos majorum ostentare posse libenter fatetur; quæ tamen non ita sunt accipienda , ut putemus, eum dowi obscuro.genere, atque ex plebe media fuisse 3.

(De natalibus ejusquos rationibus insistens parum idoneis Vulpius incidere in, annim statuit V. C. 696, Vitam confer Chronologicam; et quæ dotata Lachmannus illic subjicit ad ann. 721.4:*:

Narrat, sö, qaynar ádhuc puer esset, orbatum patre, spoliatumque paternis opibus tristissima illa tempestate, qua post Philippense bellum prædia Itala veteranis Augusti militibus demensa et distributa sunt; sumtaque virili toga, ingenium spreto foro convertisse ad Musarum studia 4.

Non ita multo post a patris interitu matrem quoque, apud quam educatus fuerat, amisit 5. Ope ingenii et facultate scribendi carminis, Mæcenatis

pa

1.1, 6, 25.

puer (vide IV, 1, 131), quod fuisse 2. II, 34,55 sq. Cf. II, 24, 37 sq. insigne scimus nobilibus pueris

3. Satis clare docet Plinii locus proprium. Ev. (VI, 15) adlatus modo; præterea 4. IV, 1,127–134. bullam auream gessit Propertius 5. II, 20, 15.

[ocr errors][ocr errors]

trocinium et amicitiam consequutus est, cujus hortis in Esqui-
lina regione positis proxime habitavit'.

Gallo cuidam?, viro nobili, amoribus dedito, nec non Tullo

consularis familiæ, qui plures in urbe forisque magistratus

gessit", gratissimus fuit Propertius. Ovidium, Ponticum, Bas-

sum poetas, æquales suos, familiariter dilexit; quorum ju-

dicia, si quid populo recitaturus esset , prius experiri consue-

verat. Hostiam puellam, summo genere natam, quam, vero

nomine dissimulato, Cynthiam dicere maluit, ut ab Apuleio

accepimus, immodice amavisse videtur. Hanc omnibus naturæ

artisque dotibus ornatam nobis describit, a Musarum præci-

pue sacris non abhorrentem. Qui vero Propertium una Cyn-

thia contentum credidere, elegiam illam satis considerasse non

videntur, qua se multis amoribus obnoxium et cujuslibet

formæ mulierum spectatorem elegantissimum sincere admo-

dum profitetur 4. Octaviano Cæsari non semel blanditus

est, immemor, puto, injuriarum, quas ab ipso et militibus

ejus acceperat, maximique principis gratiam obsequio car-

minis aucupatus.

Callimachum et Philetam ad imitandum sibi proposuit 5;

sed falso Elegiam a se primum ex Græcis fontibus apud Ro-
manos deductam canito, quum ante illum Catullus id tenta-
visset magno successu. Helladem certe omnem depopulatus,
transmarino sale scripta sua condivit, veterum fabularum,
uti adparet, studiosissimus. Credibile est, Ovidium ad Fasto-
rum libros et Heroidum epistolas conscribendas Propertii
lectione excitatum; præivit enim poeta Umber pluribus libri
quarti carminibus. Quamquam autem vires ingenii sui con-
sulto extenuat, magno tamen spiritu et heroicis aptissimo
præditus fuit: cujus rei fidem faciunt ea, quæ de antiquita-
tibus Urbis Romæ 7, de Augusti victoriis 8 et de Cornelia ma-
trona Paulli censoris uxore9, magnifico verborum adpa-

1. III, 23, 24.

5. Conf. III, 1, sq

2. Elegiæ plures exstant libri I

3

sq

Vide

quæ

infra

sub ejus nomine. Vide

dicuntur pag. 29.

Vitam Chronolog. pag. U.

7. IV, 1.

3. Vide mox pag. 20.

8. II, 10; III, 4, etc.

4. II, 32.

9. IV, 11.

6. NI, 1,

not. ad

ratu et numeris Elegiæ modum excedentibus erudite cecinit. Nonnulli, ut testatur Quintilianus (Instit. Orat. X, 1, 93), Propertium Tibullo in Elegia præposuere. Passienus quoque Paullus, gentilis ejus , carmine scribendo , si Plinium audimus, ab ipsius vestigiis ne latum quidem unguem discessit.

Iratus amoribus suis, quod non ex sententia succederent, Athenas petere decrevit: an vero profectus fuerit, inc

(Juvenem Propertium esse mortuum Barthius et Lachmannus in Vita Chronologica ostendunt, cujus ætatem Vulpius ad senectutem perduxerat.)

est.

[ocr errors]

SEXTI AURELII PROPERTII

VITA,

PER ANNOS, QUANTUM LICUIT, PROBABILI CONJECTURA , DIGESTA,

AUCTORE

FRID. GOTTL. BARTHIO.

A. U. C. Varr. 702 ; Propertii 1. Pompeius III sine collega, supremis mens. Scipio Metellus consules.

In hunc annum nos, probabili conjectura, non tam J. Dousam et Heynium sequuti, quam ratione ipsa ducti, vel potius compulsi, Propertii nostri patales conferimus. J. Dousa in Sched. Succid. in Tibullum, u duobus minimum lustris, vel certe sesquilustro juniorem » fuisse vult nostrum Aurelium Albio Tibullo, cujus natales Ayrmannus falso in A. 705; ipse vero in A. U. 697, referebat. Idem Dousa loc. cit. Propertium post Horatium (A. U. 689, L. Aurelio Cotta et L. Manlio Torquato coss. natum) anno plus minus octavo, nonone, an decimo, natum autumat. Heynius autem, Vit. Virgil. ad A. U. 711, tom. I, p. 147, « Hoc anno,» inquit, “a. d. XIII Kal. April. (xx Martii) Ovidius natus est; nec multo ante Propertius; Tibullus autem jam ante 705 natus erat; quamquam alii ejus natales ad A. 690 , Propertii autem 697, referre volunt. » Nos igitur, rebus diu pensitatis, momentisque vitæ Propertianæ modo sic , modo aliter ordinatis, tandem mediam hanc ingressi sumus viam, qua omnia satis probabiliter cohærere nobis videbantur , sibique invicem respondere; quamquam neque negare, neque inficias ire volumus, annum 697,

« PreviousContinue »