Page images
PDF
EPUB

ELEGIA IV.

AD BASSUM.

ARGUMENTUM.

Laudibus suis has et illas celebrando, tentabat amicum Propertium Bassus a Cynthia distrahere. Sperari negat is tale quidquam posse. Feminis præstare Cynthiam, quotquot exstiterint pulchritudinis fama nobiles; adjuvari formam in ea cæteris, quæ supra sint, bonis; eo magis firmari suam et puellæ fidem, quo magis ille turbare studeat. Sed et Basso, post injuriam istam, odium et iram instare Cynthia : perfidum amicum delaturam illam apud omnes; deos quoscumque doloris sui testes esse facturam. His dominæ lætatur sensibus perennesque sint Propertius exoptat.

QUID mihi tam multas laudando, Basse, puellas
Mutatum domina cogis abire mea?

Quid me non pateris, vitæ quodcumque sequetur,
Hoc magis adsueto vivere servitio?

Tu licet Antiopæ formam Nycteidos et tu

1. Basse. Eumdem hunc Bassum fuisse cum illo, quem notum iambis Ovidius memorat, Trist. IV, 10, 47, «Ponticus heroo, Bassus quoque clarus iambo,» satis probabili conjectura statuimus, siquidem et ad alterum, Ponticum, elegiæ exstant Propertii: vide modo hujus libri septimam. — Mutari dicuntur in amore, qui fidem abjecerunt; ut eleg. 12, 11; II, 14, 31; 24, 39.-Cogis, impellis, incitas.

4. Vivere. Ducere Burmann. et Kuinoel e scriptis compluribus. Vivere Codices alii tuentur, inter quos Groninganus est, omnium certissimus. Hoc Broukhus. dederat non minus recte; Burmanno enim quærenti, an, uti vivere vi

tam,

sic et vitæ quod restat vivere dici possit, Noster ipse respondet, qui III, 17, 19: « Quod superest vitæ, per te et tua cornua vivam. »

5. Antiopa Nycteis, Nyctei filia,

Spartanæ referas laudibus Hermionæ,
Et quascumque tulit formosi temporis ætas ;
Cynthia non illas nomen habere sinet :
Nedum, si levibus fuerit collata figuris,
Inferior duro judice turpis eat.

Hæc sed forma mei pars est extrema furoris ;
Sunt majora, quibus, Basse, perire juvat:
Ingenuus color, et multis decus artibus, et quæ

quam a Lyco repudiatam Jupiter
amavit. Hermiona, Menelai et
Helenæ filia, cujus exstat apud
Ovid. epistola (ex Heroidd.) VIII.
Spartana, forte non sine quæsito
sensu, quum Spartam pulchritudo
feminarum commendaverit. Cæte-
rum, ex emendatione Beroaldi pro-
venit et Broukhusii quod vulgo
legitur, et tu Spartanam referas
laudibus Hermionen. » Servari ge-
nitivus poterat, quem agnoscunt
libri, nisi quod rectius in ejus-
modi nominibus Græca forma te-
nebitur, scribique cum Burmanno
Lachmannoque placet Antiopes,
Hermiones.

[ocr errors]
[blocks in formation]

10

bras heroinarum, quæ præcesserunt, intelligendas, sensu quo nimirum durum judicem Propertius diceret acum.

11. Furor, amoris æstus. rire, insanire, ut sæpius.

"

Pe

Co

13. Ingenuus color. Laudat in puella sua Propertius dotes, quæ formæ præferantur, ex iis ingenuum colorem. Si Lachmannum audimus, nativum et arte nulla infucatum vultus colorem accipiemus, quum habeat color tam in prava forma quam in pulchra locum, Terentio etiam (Eunuch. 317) colorem verum, Nostro ingenuum dictum, a figura oris, hoc est, a forma separante : Quid tua istæc ? Nova figura oris. - Papæ ! lor verus, corpus solidum et succi plenum. Anni? Anni? sedecim. Nihilominus, ut vides, omnia in istis ad corporis venustatem pertinent; oris figura (un joli visage), color verus ( un teint sans fard), corpus solidum (des chairs fermes), anni ( la jeunesse ). Propertius autem, postquam cæteris quibusvis præstare forma Cynthiam dixit, ut bonis illam longe majoribus ornatam extollat, an vultus colorem laudabit, qui, si cum venustate non confunditur, certe venustatem adjuvat, et ex iis est,

[ocr errors]

-

Gaudia sub tacita ducere veste libet.

Quo magis et nostros contendis solvere amores,
Hoc magis accepta fallit uterque fide.

Non impune feres : sciet hæc insana puella,

Et tibi non tacitis vocibus hostis erit.

Nec tibi me post hæc committet Cynthia, nec te
Quæret erit tanti criminis illa memor;
Et te circum omnes alias irata puellas
Differet: heu! nullo limine carus eris.
Nullas illa suis contemnet fletibus aras,
Et quicumque sacer, qualis, ubique, lapis.
Non ullo gravius tentatur Cynthia damno,

Quam sibi quum rapto cessat amore deus;
Præcipue nostro. Maneat sic semper, adoro;
Nec quidquam ex illa, quod querar, inveniam.

[merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small]

15

20

25

poser. Nec te quæret, nec fami-
liaritatem tuam, ut prius, optabit.
21. Et te, etc. et invidiam apud
alias omnes contrahet nomini tuo.

Differri, infamari, ut el. 16, 48.-
Nullo limine, nulla domo.

23. Nullas aras contemnet, non sparget, fletibus suis, in ultionem injuriæ deos advocans. Observatione digna hæc structura est.

25. Non ullo. Propertii negligentiam vides: ter negationem istam in quatuor versibus ponit. Deus, Cupido.

27. Præcipue nostro. Sic edidit recto judicio Lachmannus: suaserat Heinsius, et Codex apud Gebhardum exhibet. Vulgo nostri, hoc est, Cynthia in me, quod prorsus falsum; Bassus enim Propertio sed puellam non studebat eripere, puellæ Propertium. — Adoro, pro simpl. oro, ut Ovid. Heroidd. X, 141; Virgil. Æn. X, 677.

ELEGIA V.

AD GALLUM.

ARGUMENTUM.

Propertium amore suo consumtum Gallus irridebat, homo pro levitate sua quibuslibet addictus feminis (conf. eleg. 13), et ut illum pungeret, tentare se velle Cynthiam ipsam dicebat. Finem Propertius tam molestis verbis facit, et objicit amico furorem, quo tale consilium exceptura puella sit. Quod si forte novis amoribus se præbeat illa minus contrariam, Gallo quot angores, quot ferendi cruciatus! et plorabit amens quoties Gallus, de superbo factus humilis, injurias suas! Solatia tum rogabit miser; sed nec poterit nisi proprios dolores conjungere Propertius, qui magis ac magis illum a proposito deterret.

INVIDE, tu tandem voces compesce molestas,

Et sine nos cursu, quo sumus,
ire pares.
Quid tibi vis, insane? meos sentire furores?
Infelix! properas ultima nosse mala,

2. Ire pares. Nota hæc ab equis metaphora, dum currunt pariter adligati jugo.

3. Meos sentire furores? Præclare Hemsterhus. cum eoque Lachmannus: " Quid tibi vis, insane? meœ sentire furores? » In prioribus enim elegiæ versibus iram Cynthiæ innuit, quam invidus ille sibi timeat, nec nisi post versum 9 locus esset furoribus, curis et angoribus, quí

bus se diceret exagitatum in amore Propertius. Recte autem meæ pro dominæ meæ, qualem nec raram significationem veteres pronominibus istis adfingunt. Sic tua videbis positum infra eleg. 9, 22; iterum sua III, 14, 22; Non hoc pollicitus tuæ (Helenæ) apud Horatium, Carm. I, 15, 32.- Ultima mala pro gravissimis: frequens hic notusque sensus.

Et miser ignotos vestigia ferre per ignes,

Et bibere e tota toxica Thessalia.
Non est illa vagis similis collata puellis :
Molliter irasci non sciet illa tibi.
Quod si forte tuis non est contraria votis,
At tibi curarum millia quanta dabit!

Non tibi jam somnos, non illa relinquet ocellos.
Illa feros animis adligat una viros.

Ah mea contemtus quoties ad limina curres,

Quum tibi singultu fortia verba cadent,

Et tremulus moestis orietur fletibus horror,
Et timor informem ducet in ore notam,

[merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small]

5

10

15

[ocr errors]

exhibet lectionem Barthius. Millia quanta, pro quot millia, ut sexcenta tanta Plaut. Bacchid. IV, 9, 111; millia magna, id est, multa, Valer. Flacc. V, 274.

11. Non tibi jam somnos, etc. Passeratius: Nocturnam tibi quietem adimet, oculosque ipsos vigiliis et lacrymis tibi corrumpet. Burmannus : Stabit semper tibi ante oculos, nec te relinquet, sive somnum captes, seu vigiles: per ocellos vigilantem de die indicat, ut per somnos dormientem. - Feros, superbos animis, et reluctantes.

13. Contemtus, repulsus ab ea, - Fortia, confidentia, alta verba. Tibullus, II, 6, 11: « Magna loquor: sed magnifice mihi magna loquuto Excutiunt clausæ fortia verba fores. »

15. Tremulus horror, corporis tremor et fremitus, nec sine lacrymis. Moesti fletus, ut tristes lacrymæ Tibull. I, 1, 62; mæsti questus Virgil. Georg. IV, 515. Informem notam, pallorem, ducet,

inducet.

« PreviousContinue »