Page images
PDF
EPUB

LIBER SECUNDUS.

ELEGIA I.

AD MECENATEM.

ARGUMENTUM.

Mirantibus, cur indesinenter, quum scribit, Veneris laudes repetat, non ab Apolline accipere se ingenium, sed a Cynthia sua Propertius respondet. Quod si posset magis, et ad heroica vires sufficerent, partam Cæsari gloriam bello, tot victorias, tot actos triumphos, in iisque semper Mæcenatis conspiciendam fidem, prima et unica futura sibi esse argumenta carminis. Vetari talia tam exiguo pectori : natum se, quem habeant amantes poetam; in hoc reputari sibi laudem positam, ut et amemus et redamemur; causam sibi mortis fore serius ocius puellam suam.

QUÆRITIS, unde mihi toties scribantur amores,

Unde meus veniat mollis in ora liber.

Non hæc Calliope, non hæc mihi cantat Apollo:
Ingenium nobis ipsa puella facit.

2. Mollis, amatorius, elegiacus. cum Burmanno Kuinoel. Cæteri Vide ad vers. 41.

3. Non hæc Calliope, etc. Ovidius, Trist. V, 1, 27, de miseriis suis: «Non hæc ingenio, non hæc componimus arte : Materia est propriis ingeniosa malis. » Incertam lectionem dictat pro cantat, recepit

cantat, quod ut Codd. fides tuetur, ita recto sensu per se positum defendimus. Cantare enim Apollo fingitur, dum scribentes excipiunt ejus verba poeta. Inde Virgil. Eneid. I, 8 : « Musa, mihi causas memora, quo numine læso, etc. »

ΙΟ

*Sive illam Cois fulgentem incedere coccis,
Hoc totum in Coa veste volumen erit;
Seu vidi ad frontem sparsos errare capillos,
Gaudet laudatis ire superba comis;
Sive lyræ carmen digitis percussit eburnis,
Miramur, faciles ut premat arte manus;
Seu quum poscentes somnum declinat ocellos,
Invenio causas mille poeta novas ;

5. Sive illam Cois... mille poeta novas.* Turbatum locum signamus nota. Kuinoel (ut aliorum deterrimas lectiones omittam) scriptum dedit hoc modo: «Sive illam Cois fulgentem incedere vidi, Hoc totum e Coa veste volumen erit; Seu vidi ad frontem, etc. » Bene quidem; et acciperem, nisi Codices obstarent. Sed paucissimi, qui nec magnæ fidei sunt, illud vidi in primo versu exhibent; cæteri diversissime : « Sive illam Cois fulgentem incedere cogis. » Latebat in hoc, quam veram scripturam eruerent critici. Sensit Lachmannus, et corruptum vocabulum cogis acute corrigit : « Sive illam Cois fulgentem incedere coccis. » Porro nec stare locus poterat, nisi verbum accederet, cui versiculus iste subji

ceretur. Permutatis inter se distichis (quatuor hic ab eodem vocabulo incipiunt) rem Lachmannus peragit, quocum legimus : « Sive lyræ carmen digitis percussit eburnis, Miramur, faciles ut premat arte manus. Seu vidi ad frontem sparsos errare capillos, Gaudet laudatis ire superba comis; Sive illam Cois fulgentem incedere coccis, Hoc totum in Coa veste volumen erit; Seu quum poscentes somnum declinat ocellos, Invenio

[ocr errors]

--

5

10

causas mille poeta novas. » In quibus recta constructione habet: Seu vidi capillos errare, Sive illam vidi incedere fulgentem, Seu vidi quum ocellos declinat. Scripturæ autem Codicum, Hoc totum e Coa veste volumen erit, mendum inesse sensus arguebat: quis enim carmen e Coa veste accipiat, quod scribitur carmen de Cois vestibus? Liber quidem exaratus manu Totum de Coa veste volumen erit exhibet, sed interpolatoris mera conjectura est. Egregie Lachmannus reponit: « Hoc totum in Coa veste volumen erit; quod quali modo capiendum sit, mox videbimus. Lyræ carmen percussit, id est, percussa lyra carmen (canorum sonum) elicuit. Ne cum Dousa Burmannoque percurrit velis corrigere, Huschkium adi, Epist. Crit. pag. 8-12. Errare, de capillis, ut eleg. 22, 9. Coa cocca dicit, quas purpuras Coas Horatius, Carı. IV, 13, 13. Hoc totum, etc. Hoc, ideo (casus sextus est), volumen suum (Lachmanni verbis utor) totum futurum in Coa veste dicit, eaque celebranda totum occupatum iri. Ovid. Fast. VI, 251: « In prece totus eram : cælestia numina sensi. » Horat. sat. I, 9, 2: « Nescio quid meditans nugarum,

[ocr errors]

Seu nuda erepto mecum luctatur amictu,
Tunc vero longas condimus Ilíadas;

Seu quidquid fecit, sive est quodcumque loquuta, 15
Maxima de nihilo nascitur historia.

Quod mihi si tantum, Mæcenas, fata dedissent,
Ut possem heroas ducere in arma manus,
Non ego Titanas canerem, non Össan Olympo
Impositam, ut cæli Pelion esset iter;

Non veteres Thebas, nec Pergama, nomen Homeri,
Xerxis et imperio bina coisse vada,

Regnave prima Remi, aut animos Carthaginis altæ, Cimbrorumque minas, et benefacta Mari:

[merged small][ocr errors][ocr errors][merged small]

14.Tunc. Lachmannus Tum. Vide ad I, , 7, 21. Longas Iliadas condimus. Laudant interpp. ex Polluce proverbium : Μακρότερα τῆς Ιλιάδος Ja, prolixiora Iliade loquens.

18. Heroas manus in arma ducere. Gladio cingi poetas ipsos figurate dicimus, dum tumultuantes acies et bellica facta celebrant. Manus, ut sæpe, phalanges, agmina.

19. Non ego Titanas, etc. Fabula passim memorata scriptoribus. Ossan impositam pro vulg. impositum liber Neapolitanus agnoscit. Probo, ait Lachmannus; alibi enim præferri talia Codicum auctoritate solent; atque ita Ovidius quum sæpius, tum Amorr. II, 1, 13, in re eadem : « ingestaque Olympo Ardua devexum Pelion Ossa tulit. » — Ut cæli Pelion esset iter. Librorum omnium scriptura hæc, quam a se restituțam Lachmannus firmat exemplis. Flaccus

[ocr errors]

20

Valerius, I, 565 : « durum vobis iter et grave cæli Institui. » Idem auctor, I, 793: «Da placidæ mihi sedis iter. Ita et Ovid. Metam. XI, 792, Lucan. IV, 267, Senec. Phoeniss. 304, leti viam dixerunt. Editores in versiculo Propertii cum Broukhusio correxerant: « ut calo Pelion esset iter. »

21. Thebas. Vide ad I, 7, 1 sq. - Nomen Homeri, Homerus unde famam tulit. Xerxis et imperio, etc. Hoc genitivo Xerxis bonum scriptorem qui usus sit, ne unum quidem novi. Præterea vero particula et ferri non potest; quid enim Xerxes ad bellum Trojanum? Lego: Xerxi aut (vel) Xerxive imperio bina coisse vada. » Eam formam Xerxi habet Cornel. Nepos, XXI, 1, 3. Cf. Heinsium ad Ovid. Heroidd. VIII, 9. Lachmannus. Factum ipsum notissimum explicatione non indiget.

23. Regnave prima Remi, Romæ primordia. Remus pro Romulo, ut IV, 6, 80; apud Catull. LVIII, 5; Juvenal. X, 73. — Cimbrorumque.

Bellaque resque tui memorarem Cæsaris, et tu

Cæsare sub magno cura secunda fores.

Nam quoties Mutinam, aut, civilia busta, Philippos, Aut canerem Sicula classica bella fugæ ; Eversosque focos antiquæ gentis Etruscæ,

Et Ptolemæeæ litora capta Phari:

25

30

Aut canere inciperem et Nilum, quum tractus in urbem

Postulat oratio Cimbrorumve minas. Lachmannus correxit.

25. Tui Cæsaris. Positum pronomen hic, ut eleg. 10, 4, et IV, 1, 46, cui pietatis inest et amoris significatio. Cæsare sub magno, post magnum Cæsarem, cura tu mea secunda fores, argumentum alterum, altera tu causa carminibus meis.

27. Nam quoties, etc. Nulla librariorum errantium habita ratione, scribe ex historiæ fide: «< Nam quoties Mutinam, aut, civilia busta, Philippos, Aut canerem Siculæ classica bella fugæ; Eversosve focos antiquæ gentis Etruscæ, Aut Ptolemæeæ litora capta Phari: Aut canere inciperem et Nilum, quum tractus in urbem Septem captivis debilis ibat aquis; Et regum auratis circumdata colla catenis, Actiaque in Sacra currere rostra via; etc. » Priora ad res gestas, ultima ad triumphum pertinent. Neque in hujusmodi enumeratione negligentiæ locus est. Hæc optime Lachmannus. Mutinam, id est, liberatum ab Augusto Decimum Brutum, quem tenebat Antonius obsessum Matinæ. Philippos; in celeberrimis quibus campis obruta cum Bruto Cassioque Romana libertas est. Civilia busta dicit campos istos, quo modo Perusina patriæ sepulcra erant I, 22, 3, et

Troja commune sepulcrum Europæ Asiæque apud Catull. in notis illic

citatum. Classica bella Sicula

-

- Aut

fuge, in Siculo mari devictum fugatumque Sextum Pompeium ab Augusto. Bella fugæ. Vide ad eleg. 10, 23. — Eversos Etruriæ focos, Perusiæ excidium. — Litora Phari capta, obsessam captamque Alexandriam, postquam vicisset Augustus ad Actium. Insula Pharus est, juncta olim aggere et ponte cum Alexandria. Ptolemæea, ab Ægypti regibus Ptolemæis. canere inciperem et Nilum. Pulchra et hæc certissimaque emendatio Lachmanni, quem de loco disserentem ipsum audi : Codices optimi, Groninganus cum aliis, Aut canerem Cyprum et Nilum habent, Neapolitanus Cyptum. Id quum historiæ non conveniret, Ægyptum primi editores substituerunt ( Aut canerem Ægyptum et Nilum, etc.), probantibus, qui posthac hunc poetam adtigerunt, omnibus. Sed quo tandem consilio Ægyptum commemorat, qui jam dixerat antea Ptolemæeœ litora capta Phari? Quid, quod hic de rebus gestis in Ægypto (has enim Egypti nomen sic nude positum indicabit) non amplius agitur, sed de triplici triumpho, Egyptio, Illyrico, Actiaco : « Nilum, quum tractus in urbem........

« PreviousContinue »