Page images
PDF
EPUB

75

80

180

SATIRARUM LIB. II. SAT. VIII.

Sed convivatoris uti ducis ingenium res

Adversae nudare solent, celare secundae.'

[ocr errors]

Nasidienus ad haec: Tibi di quaecunque preceris
Commoda dent! Ita vir bonus es convivaque comis.'
Et soleas poscit. Tum in lecto quoque videres
Stridere secreta divisos aure susurros.'
"Nullos his mallem ludos spectasse; sed illa
Redde age quae deinceps risisti."

"Vibidius dum

Quaerit de pueris num sit quoque fracta lagena,
Quod sibi poscenti non dantur pocula, dumque
Ridetur fictis rerum Balatrone secundo,
Nasidiene, redis mutatae frontis, ut arte
Emendaturus fortunam; deinde secuti
Mazonomo pueri magno discerpta ferentes
Membra gruis sparsi sale multo, non sine farre;
Pinguibus et ficis pastum jecur anseris albae
Et leporum avolsos, ut multo, suavius, armos,
Quam si cum lumbis quis edit; tum pectore adusto
Vidimus et merulas poni et sine clune palumbes,
Suaves res, si non causas narraret earum et
Naturas dominus; quem nos sic fugimus ulti,
Ut nihil omnino gustaremus, velut illis
Canidia afflasset pejor serpentibus Afris."

[merged small][merged small][ocr errors][merged small]

Q. HORATII FLACCI

EPISTOLARUM

LIBER PRIMUS.

EPISTOLA I.

PRIMA dicte mihi, summa dicende Camena,
Spectatum satis et donatum jam rude quaeris,
Maecenas, iterum antiquo me includere ludo.
Non eadem est aetas, non mens.
Veianius armis

Herculis ad postem fixis latet abditus agro,
Ne populum extrema toties exoret arena.
Est mihi purgatam crebro qui personet aurem :
Solve senescentem mature sanus equum, ne
Peccet ad extremum ridendus et ilia ducat.

Nunc itaque et versus et cetera ludicra pono,

10

15

Quid verum atque decens curo et rogo, et omnis in hoc sum;
Condo et compono quae mox depromere possim.
Ac ne forte roges quo me duce, quo lare tuter,
Nullius addictus jurare in verba magistri
Quo me cunque rapit tempestas, deferor hospes.
Nunc agilis fio et mersor civilibus undis,
Virtutis verae custos rigidusque satelles ;
Nunc in Aristippi furtim praecepta relabor,
Et mihi res non me rebus subjungere conor.
Ut nox longa quibus mentitur amica, diesque
Longa videtur opus debentibus, ut piger annus
Pupillis ques dura premit custodia matrum;

20

Sic mihi tarda fluunt ingrataque tempora, quae spem
Consiliumque morantur agendi naviter id quod
Aeque pauperibus prodest, locupletibus aeque,
Aeque neglectum pueris senibusque nocebit.
Restat ut his ego me ipse regam solerque elementis.
Non possis oculo quantum contendere Lynceus,
Non tamen idcirco contemnas lippus inungi;
Nec quia desperes invicti membra Glyconis,
Nodosa corpus nolis prohibere cheragra.
Est quadam prodire tenus si non datur ultra.
Fervet avaritia miseroque cupidine pectus,
Sunt verba et voces quibus hunc lenire dolorem
Possis et magnam morbi deponere partem.
Laudis amore tumes, sunt certa piacula quae te
Ter pure lecto poterunt recreare libello.
Invidus, iracundus, iners, vinosus, amator,
Nemo adeo ferus est ut non mitescere possit,
Si modo culturae patientem commodet aurem.
Virtus est vitium fugere et sapientia prima
Stultitia caruisse. Vides quae maxima credis
Esse mala, exiguum censum turpemque repulsam,
Quanto devites animi capitisque labore.
Impiger extremos curris mercator ad Indos,
Per mare pauperiem fugiens, per saxa, per ignes:
Ne cures ea quae stulte miraris et optas
Discere, et audire, et meliori credere non vis?
Quis circum pagos et circum compita pugnax
Magna coronari contemnat Olympia, cui spes,
Cui sit condicio dulcis sine pulvere palmae?
Vilius argentum est auro, virtutibus aurum.
"O cives, cives, quaerenda pecunia primum est;
Virtus post nummos."
Haec Janus summus ab imo
Perdocet, haec recinunt juvenes dictata senesque,
Laevo suspensi loculos tabulamque lacerto.
Est animus tibi, sunt mores et lingua fidesque;
Sed quadringentis sex septem milia desunt,
Plebs eris. At pueri ludentes, "Rex eris," aiunt,
"Si recte facies." Hic murus aëneus esto,
Nil conscire sibi, nulla pallescere culpa.
Roscia, dic sodes, melior lex an puerorum est

[blocks in formation]

Nenia, quae regnum recte facientibus offert,
Et maribus Curiis et decantata Camillis?
Isne tibi melius suadet qui rem facias, rem,
Si possis recte, si non quocunque modo rem,
Ut propius spectes lacrimosa poëmata Pupi,
An qui Fortunae te responsare superbae
Liberum et erectum praesens hortatur et aptat?
Quodsi me populus Romanus forte roget, cur
Non ut porticibus sic judiciis fruar isdem,
Nec sequar aut fugiam quae diligit ipse vel odit,
Olim quod vulpes aegroto cauta leoni

Respondit referam: Quia me vestigia terrent,
Omnia te adversum spectantia, nulla retrorsum.

Belua multorum es capitum. Nam quid sequar aut quem?

Pars hominum gestit conducere publica, sunt qui
Crustis et pomis viduas venentur avaras,
Excipiantque senes quos in vivaria mittant;
Multis occulto crescit res fenore.

Verum

Esto aliis alios rebus studiisque teneri :
Idem eadem possunt horam durare probantes?
Nullus in orbe sinus Baiis praelucet amoenis,
Si dixit dives, lacus et mare sentit amorem
Festinantis heri; cui si vitiosa libido
Fecerit auspicium, " Cras ferramenta Teanum
Tolletis, fabri." Lectus genialis in aula est,
Nil ait esse prius, melius nil caelibe vita;
Si non est jurat bene solis esse maritis.
Quo teneam vultus mutantem Protea nodo?
Quid pauper? Ride: mutat coenacula, lectos,
Balnea, tonsores, conducto navigio aeque
Nauseat ac locuples quem ducit priva triremis.
Si curatus inaequali tonsore capillos
Occurri, rides; si forte subucula pexae
Trita subest tunicae vel si toga dissidet impar,
Rides: quid, mea cum pugnat sententia secum,
Quod petiit spernit, repetit quod nuper omisit,
Aestuat et vitae disconvenit ordine toto,
Diruit, aedificat, mutat quadrata rotundis ?
Insanire putas sollemnia me neque rides,
Nec medici credis nec curatoris egere

[blocks in formation]

80

[blocks in formation]

A praetore dati, rerum tutela mearum
Cum sis et prave sectum stomacheris ob unguem
De te pendentis, te respicientis amici.

Ad summam sapiens uno minor est Jove, dives,
Liber, honoratus, pulcher, rex denique regum;
Praecipue sanus, nisi cum pituita molesta est.

105

EPISTOLA II.

TROJANI belli scriptorem, maxime Lolli,
Dum tu declamas Romae Praeneste relegi;

Qui quid sit pulchrum, quid turpe, quid utile, quid non,
Planius ac melius Chrysippo et Crantore dicit.
Cur ita crediderim, nisi quid te detinet audi.
Fabula дна Paridis propter narratur amorem
Graecia Barbariae lento collisa duello

Stultorum regum et populorum continet aestus.
Antenor censet belli praecidere caussam:
Quid Paris? Ut salvus regnet vivatque beatus
Cogi posse negat. Nestor componere lites
Inter Peliden festinat et inter Atriden:

Hunc amor, ira quidem communiter urit utrumque.
Quidquid delirant reges plectuntur Achivi.
Seditione, dolis, scelere atque libidine et ira
Iliacos intra muros peccatur et extra.
Rursus quid virtus et quid sapientia possit

Utile proposuit nobis exemplar Ulixen,

Qui domitor Trojae multorum providus urbes

Et mores hominum inspexit, latumque per aequor,
Dum sibi dum sociis reditum parat, aspera multa
Pertulit adversis rerum immersabilis undis.
Sirenum voces et Circae pocula nosti;
Quae si cum sociis stultus cupidusque bibisset,
Sub domina meretrice fuisset turpis et excors,
Vixisset canis immundus vel amica luto sus.
Nos numerus sumus et fruges consumere nati,
Sponsi Penelopae, nebulones, Alcinoique

5

10

15

20

25

« PreviousContinue »