Page images
PDF
EPUB

V. Auspicemur ab eo, quod est simplicissimum, a saltu locustarum, sive magis ranarum, utraque tibia, sed junctis pedibus. Qui longissime promoverit cingulum, coronam feret. Hujus ubi erit satietas, aliud atque aliud genus experiemur.

L. Equidem nullum recusabo genus, nisi quod geritur cum periculo tibiarum: nolim mihi rem esse cum chirurgis.

V. Quid, si certemus unica tibia?

L. Iste ludus est Empusæ, valeat.

V. Hastæ innixum salire, cumprimis est elegans. L. Liberalius est certare cursu: siquidem hoc certaminis genus apud Virgilium proposuit et Æneas. V. Verum; sed idem proposuit et cæstuum certamen, quo non delector.

L. Designa stadium.

cus ista sit meta.

Hoc loco sit carcer, quer

V. Sed utinam adesset Æneas, qui proponat et præmia victori.

L. Victori abunde magnum præmium est gloria. V. Victo potius dandum erat præmium, solatii gratia.

L. Sit igitur victo præmium, ut lappa coronatus redeat in urbem.

V. Equidem non recusarim, si tu præcedas tibia

canens.

L. Est ingens æstus.

V. Nec mirum, quum sit solstitium æstivum.

L. Præstiterat natare.

V. Mihi non placet renarum vita. terrestre, non amphibion.

Animal sum

L. Sed tamen hoc exercitamenti genus olim cumprimis habebatur liberale.

V. Imo etiam utile.

L. Ad quid?

V. Si fugiendum sit in bello, ibi potissimum valent, qui sese cursu pedum et natatu exercuerunt.

L. Artem narras haudquaquam aspernandam. Neque enim minus laudis est aliquando bene fugere, quam fortiter pugnare.

V. Sum plane rudis et imperitus natandi, nec sine periculo versamur in alieno elemento.

L. Sed assuescere oportet: nemo nascitur artifex. V. At ego istius generis artifices permultos audio natasse, sed non enatasse.

L. Experieris primum innixus suberi.

V. Nec suberi fido magis quam pedibus: si vobis cordi est natatio, spectator esse malo, quam cer

tator.

PARS IV.

I.

HYMNI MATUTINI.

I.

Jam lucis orto sídere

Deum precémur súpplices

Ut in diúrnis áctibus

Nos sérvet a nocéntibus.

Linguám refrænans témperet,
Ne litis horror ínsonet,
Visum fovendo cóntegat,
Ne vanitátes háuriat.

Sint púra cordis íntima,
Absístat et vecórdia;
Cárnis terat supérbiam,
Pótus cibíque párcitas.

Ut, cum diés abscesserit,

Noctémque sors redúxerit,

[blocks in formation]

Écce jám noctís tenuátur umbra Lúx et auroraé rutiláns coruscat: Súpplicés rerúm Dominúm canora Vóce precémur.

Út reós culpaé miserátus, omnem Péllat ángorém, tribuát salutem, Dónet ét nobís bona sémpiternæ Múnera pácis.

3.

Splendór patérnæ glóriæ,
De lúce lúcem próferens,
Lux lúcis ét fons lúminis,
Diés diérum illúminans !

Verúsque Sól illábere
Micáns nitóre pérpeti:
Jubárque sáncti Spíritus
Infúnde nóstris sénsibus!

Christusque nobis sit cibus,
Potusque noster sit fides:
Læti bibamus sobriam

Ebrietatem Spiritus.

Lætus hic dies transeat;
Pudor sit ut diluculum,
Fides velut meridies,
Crepusculum mens nesciat.

II.

HYMNI VESPERTINI.

I.

Deús Creátor ómnium
Políque Rector, véstiens
Diém decóro lúmine
Noctém sopóris grátia;

Artus solutos ut quies
Reddat laboris usui,
Mentesque fessas allevet
Luctusque solvat anxios;

Grates, peracto jam die,
Et noctis exortu preces,
Votis reos ut adjuves.
Hymnum canentes, solvimus.

Te cordis ima concinant,
Te vox canora concrepet,
Te diligat castus amor,
Te mens adoret sobria!

Ut cum profunda clauserit
Diem caligo noctium,

« PreviousContinue »