Page images
PDF
EPUB

P. Mihi parsimonia videtur magis, quam profusio. Interim nec candelas absumo, nec vestes de

tero.

N. Præpostera sane parsimonia, servare vitrum, ut perdas gemmas. Aliter sapuit ille philosophus," qui rogatus, quid esset pretiosissimum, respondit, Tempus. Porro quum constet, diluculum esse totius diei partem optimam, tu quod in re pretiosissima pretiosissimum est, gaudes perdere.

P. An hoc perit, quod datur corpusculo ?

N. Imo detrahitur corpusculo, quod tum suavissime afficitur, maximeque vegetatur, quum tempestivo moderatoque somno reficitur, et matutina vigilia corroboratur.

P. Sed dulce est dormire.

N. Quid esse potest nihil sentienti?

P. Hoc ipsum dulce est, nihil sentire molestiæ. N. Atqui isto nomine feliciores sunt, qui dormiunt in sepulcris. Nam dormienti nonnunquam insomnia molesta sunt.

P. Ajunt, eo somno maxime saginari corpus.

N. Ista glirium sagina est, non hominum. Recte saginantur animalia quæ parantur epulis: homini quorsum attinet accersere obesitatem, nisi ut graviore sarcina onustus incedat? Dic mihi, si famulum haberes, utrum obesum malles, an vegetum et ad

omnia munia habilem?

P. Atqui non sum famulus.

1 Some have supposed Democritus, others Theophrastus, to be the philosopher alluded to.

N. Mihi sat est, quod ministrum officiis aptum malles, quam bene saginatum.

P. Plane mallem.

N. At Plato dixit, animum hominis hominem esse, corpus nihil aliud esse quam domicilium aut instrumentum. Tu certe fateberis, opinor, animum esse principalem hominis portionem, corpus animi ministrum.

P. Esto, si vis.

N. Quum tibi nolles ministrum abdomine tardum, sed agilem malles et alacrem, cur animo paras ministrum ignavum et obesum ?

P. Vincor veris.

N. Jam aliud dispendium accipe: ut animus longe præstat corpori, ita fateris, opes animi longe præcellere bona corporis.

P. Probabile dicis.

N. Sed inter animi bona primas tenet sapientia.'
P. Fateor.

N. Ad hanc parandam nulla diei pars utilior, quam diluculum, quum sol novus exoriens vigorem et alacritatem adfert rebus omnibus, discutitque nebulas e ventriculo exhalari consuetas, quæ mentis domicilium solent obnubilare.

P. Non repugno.

N. Nunc mihi supputa, quantum eruditionis tibi parare possis quatuor illis horis, quas somno intempestivo perdis.

P. Profecto multum.

1

1 Supply partes. Primas partes tenere,-i. e., to excel.

N. Expertus sum, in studiis plus effici una hora matutina, quam tribus pomeridianis; idque nullo corporis detrimento.

P. Audivi.

N. Deinde illud reputa, si singulorum dierum jacturam in summam conferas, quantus sit futurus

cumulus.

P. Ingens profecto..

N. Qui gemmas et aurum temere profundit, prodigus habetur, et tutorem accipit; hæc bona tanto pretiosiora qui perdit, nonne multo turpius prodigus est?

P. Sic apparet, si rem recta ratione perpendamus. N. Jam illud expende, quod scripsit Plato, nihil esse pulchrius, nihil amabilius sapientia: quæ si corporeis oculis cerni posset, incredibiles sui amores excitaret.

P. Atqui illa cerni non potest.

N. Fateor, corporeis oculis. Verum cernitur oculis animi, quæ pars est hominis potior. Et ubi amor est incredibilis, ibi summa voluptas adsit oportet, quoties animus cum tali amica congreditur.

P. Verisimile narras.

N. I nunc, et somnum, mortis imaginem, cum hac voluptate, commuta, si videtur.

P. Verum interim pereunt nocturni lusus.

N. Bene pereunt, quæ pejora melioribus, inhonesta præclaris, vilissima pretiosissimis permutantur. Bene perdit plumbum, qui illud vertit in aurum. Noctem natura somno tribuit: sol exoriens quum

omne animantium genus, tum præcipue hominem ad vitæ munia revocat. Qui dormiunt, inquit Paulus, nocte dormiunt: et qui ebrii sunt, nocte ebrii sunt. Proinde quid turpius, quam quum omnia animantia cum sole expergiscantur, quædam etiam illum nondum apparentem sed adventantem cantu salutent; quum elephantus solem orientem adoret; hominem diu post solis exortum stertere? Quoties aureus ille splendor illustrat cubiculum tuum, nonne videtur exprobrare dormienti, Stulte, quid optimam vitæ tuæ partem gaudes perdere ?

P. Bene mones; sed me jam sui juris fecit diutina consuetudo.

N. Phy! Clavus clavo pellitur; consuetudo consuetudine vincitur.

P. At durum est ea relinquere, quibus diu assueveris.

N. Initio quidem; sed eam molestiam diversa consuetudo primum lenit, mox vertit in summam voluptatem, ut te brevis molestiæ non opporteat pœnitere. P. Vereor, ut succedat.

N. Si septuagenarius esses, non retraherem te a solitis; nunc vix decimum septimum, opinor, annum egressus es. Quid autem est, quod ista ætas non possit vincere, si modo adsit promptus animus?

P. Equidem aggrediar, conaborque, ut ex Philypno fiam Philologus.

N. Id si feceris, mi Philypne, sat scio, post paucos dies et tibi serio gratulaberis et mihi gratias ages, qui monuerim.

II.

DISPAR CONVIVIUM.

SPUDUS, APITIUS.

S. Heus heus, Apiti.

A. Non audio.

S. Heus, inquam, Apiti.

A. Quis hic est tam molestus interpellator?
S. Est seriæ rei quiddam, quod te volo.
A. At ego ad rem seriam propero.

S. Quonam?

A. Ad cœnam.

S. Hac ipsa de re tecum volebam agere.

A. Non vacat nunc actoribus operam dare,' ne actum agam.'

S. Nihil feceris dispendii; comitabor te quo properas.

A. Age dic, modo tribus verbis.

S. Magno studio molior convivium, in quo nulli displiceam convivarum, placeam omnibus. Ejus artis quoniam tu principatum tenes, ad te velut ad oraculum confugio.

A. Responsum accipe, et quidem juxta veterum morem μμεтρоv. Nulli ut dipliceas, nullum invitare memento.

S. Atqui solemne est epulum; multos excipiam oportet.

1 Agere means also to accuse at law, hence actores, the plaintiffs.

2 A law-adage: "Lest we try the same case twice."

« PreviousContinue »