Gai Institutiones: ad Codicis Veronensis apographum studemundianum novis curis auctum in usum scholarum

Front Cover
Apud Weidmannos, 1884 - Roman law - 206 pages

From inside the book

Selected pages

Other editions - View all

Common terms and phrases

Popular passages

Page 3 - Nam quod quisque populus ipse sibi ius constituit, id ipsius proprium est vocaturque ius civile, quasi ius proprium civitatis; quod vero naturalis ratio inter omnes homines constituit, id apud omnes populos peraeque custoditur vocaturque ius gentium, quasi quo iure omnes gentes utuntur.
Page 64 - Namque olim familiae emptor, id est, qui a testatore familiam accipiebat mancipio, heredis locum optinebat, et ob id ei mandabat testator quid cuique post mortem suam dari vellet. Nunc vero alius heres testamento instituitur, a quo etiam legata relinquuntur, alius, dicis gratia, propter veteris juris imitationem familiae emptor adhibetur.
Page 4 - Responsa prudentium sunt sententiae et opiniones eorum, quibus permissum est iura condere. Quorum omnium si in unum sententiae concurrunt, id, quod ita sentiunt, legis vicem optinet; si vero dissentiunt, iudici licet quam velit sententiam sequi; idque rescripto divi Hadriani significatur.
Page 179 - Qui autem alieno nomine agit, intentionem quidem ex persona domini sumit, condemnationem autem in suam personam conuertit. nam si uerbi gratia L.
Page 201 - Sed furti aut ui <bonorum> raptorum aut iniuriarum non solum damnati notantur ignominia, sed etiam pacti, ut in edicto praetoris scriptum est ; et recte : plurimum enim interest, utrum ex delicto aliquis an ex contractu debitor sit.
Page 167 - Sed ex quibusdam causis praetor et in ius et in factum conceptas formulas proponit, uelwti depositi et commodati.
Page 65 - PERHIBETOTE ; et hoc dicitur nuncupatio : nuncupare est enim palam nominare, et sane quae testator specialiter in tabulis testamenti scripserit, ea uidetur generali sermone nominare atque confirmare.
Page 161 - Postea quaedam leges ex aliis quibusdam causis pro judicato manus injectionem in quosdam dederunt, sicut lex Publilia in eum pro quo sponsor dependisset, si in sex mensibus proximis quam pro eo depensum esset, non solvisset sponsori pecuniam ; item lex Furia de sponsu adversus eum qui a sponsore plus quam virilem partem exegisset, et denique conplures aliae leges in multis causis talem actionem dederunt.
Page 63 - Adquiritur autem nobis non solum per nosmet ipsos, sed etiam per eos quos in potestate manu mancipiove habemus ; item per eos servos in quibus usumfructum habemus ; item per homines liberos et servos alienos quos bona fide possidemus.
Page 59 - Quare autem omnino tam inproba possessio et usucapio concessa sit, illa ratio est, quod uoluerunt ueteres maturius hereditates adiri, ut essent qui sacra facerent, quorum illis temporibus summa obseruatio fuit, ut et creditores haberent, a quo suum consequerentur.

Bibliographic information