Page images
PDF
EPUB

Lydia.

Quamquam sidere pulchrior

Ille est, tu levior cortice, et improbo
Iracundior Hadriâ ;

Tecum vivere amem, tecum obeam libens.

ODE X.

IN LY CE N.

Extremum Tanain si biberes, Lyce,
Saevo nupta viro, me tamen asperas
Porrectum ante fores objicere incolis
Plorares Aquilonibus.

Audis quo strepitu janua, quo nemus
Inter pulchra satum tecta remugiat
Ventis, et positas ut glaciet nives
Puro numine Juppiter?

Ingratam Veneri pone superbiam,
Ne currente rotâ funis eat retro.
Non te Penelopen difficilem procis
Tyrrhenus genuit parens.

O, quamvis neque te munera, nec preces,
Nec tinctus violâ pallor amantium,
Nec vir Pieriâ pellice saucius

Curvat, supplicibus tuis

Parcas, nec rigidâ mollior aesculo, Nec Mauris animum mitior anguibus. Non hoc semper erit liminis aut aquae Coelestis patiens latus.

ODE XI,

AD MERCURIU M.

Mercuri, (nam te docilis magistro
Movit Amphion lapides canendo,)
Tuque, testudo, resonare septem
Callida nervis,

Nec loquax olim, neque grata nunc et
Divitum mensis et amica templis,
Dic modos Lyde quibus obstinatas
Applicet aures;

Quae, velut latis equa trima campis,
Ludit exultim, métuitque tangi,
Nuptiarum expers, et adhuc protervo
Cruda marito.

Tu potes tigres comitesque silvas
Ducere, et rivos celeres morari.
Cessit immanis tibi blandienti
Janitor aulae

Cerberus; quamvis furiale centum
Muniant angues caput ejus, atque

Spiritus teter saniesque manet
Ore trilingui.

Quin et Ixion Tityosque vultu
Risit invito stetit urna paulum
Sicca, dum grato Danai puellas
Carmine mulces.

Audiat Lyde scelus atque notas
Virginum poenas, et inane lymphae
Dolium fundo pereuntis imo,
Seraque fata

Quae manent culpas etiam sub Orco.
Impiae, (nam quid potuere majus ?)
Impiae sponsos potuere duro
Perdere ferro!

Una de multis, face nuptiali
Digna, perjurum fuit in parentem
Splendide mendax, et in omne virgo
Nobilis aevum:

Surge, quae dixit juveni marito,
Surge, ne longus tibi somnus, unde
Non times, detur: socerum et scelestas
Falle sorores;

Quae, velut nactae vitulos leaenae, Singulos, eheu! lacerant. Ego, illis Mollior, nec te feriam, neque intra Claustra tenebo.

Me pater saevis oneret catenis,
Quòd viro clemens misero peperci;
Me vel extremos Numidarum in agros
Classe releget.

I pedes quò te rapiunt et aurae;
Dum favet nox et Venus: i secundo

Omine, et nostri memorem sepulcro
Scalpe querelam.

ODE XII.

AD NEOBULEN.

Miserarum est, neque amori dare ludum, neque dulci

Mala vino lavere, aut exanimari metuentes Patruae verbera linguae. Tibi qualum Cy

thereae

Puer ales, tibi telas, operosaeque Minervae Studium aufert, Neobule, Liparaei nitor

Hebri,

Simul unctos Tiberinis humeros lavit in un

dis,

Eques ipso melior Bellerophonte, neque pu

gno,

Neque segni pede victus: catus idem per apertum

Fugientes agitato grege cervos jaculari, et Celer alto latitantem fruticeto excipere a

prum.

ODE XIII.

AD FONTEM

BANDUSIUM.

O fons Bandusiae, splendidior vitro, Dulci digne mero non sine floribus, Cras donaberis hoedo,

Cui frons turgida cornibus

Primis, et venerem et proelia destinat :
Frustrà; nam gelidos inficiet tibi
Rubro sanguine rivos

Lascivi soboles gregis.

Te flagrantis atrox hora Caniculae
Nescit tangere: tu frigus amabile
Fessis vomere tauris

Praebes et pecori vago.

Fies nobilium tu quoque fontium,
Me dicente cavis impositam ilicem
Saxis, unde loquaces

Lymphae desiliunt tuae.

« PreviousContinue »