Page images
PDF
EPUB

Vivitur parvo bene, cui paternum
Splendet in mensâ tenui salinum :
Nec leves somnos timor aut cupido
Sordidus aufert.

Quid brevi fortes jaculamur aevo
Multa? Quid terras alio calentes
Sole mutamus? Patriae quis exul
Se quoque fugit?

Scandit aeratas vitiosa naves

Cura; nec turmas equitum relinquit,
Ocior cervis, et agente nimbos
Ocior euro.

Laetus in praesens animus quod ultrà est
Oderit curare, et amara lento
Temperet risu. Nihil est ab omni
Parte beatum.

Abstulit clarum cita mors Achillem;
Longa Tithonum minuit senectus;
Et mihi forsan, tibi quod negârit,
Porriget hora.

Te

greges centum Siculaeque circùm Mugiunt vaccae; tibi tollit hinnitum Apta quadrigis equa; te bis Afro Murice tinctae

Vestiunt lanae: mihi parva rura et
Spiritum Grajae tenuem Camenae

Parca non mendax dedit, et malignum
Spernere vulgus.

ODE XVII.

AD MAECENA TEM AEGROTU M.

Cur me querelis exanimas tuis?

Nec dîs amicum est, nec mihi, te priùs Obire, Maecenas, mearum

Grande decus columenque rerum.

Ah! te meae si partem animae rapit
Maturior vis, quid moror altera,
Nec carus aequè, nec superstes
Integer? Ille dies utramque

Ducet ruinam. Non ego perfidum
Dixi sacramentum: ibimus, ibimus,
Utcumque praecedes, supremum
Carpere iter comites parati.

Me nec Chimaerae spiritus igneae,
Nec, si resurgat centimanus Gyges,
Divellet umquam: sic potenti
Justitiae placitumque Parcis.

Seu Libra, seu me Scorpius aspicit
Formidolosus, pars violentior
Natalis horae, seu tyrannus
Hesperiae Capricornus undae;

[ocr errors]

Utrumque nostrûm incredibili modo
Consentit astrum. Te Jovis impio
Tutela Saturno refulgens
Eripuit, volucrisque fati

Tardavit alas, quum populus frequens
Laetum theatris ter crepuit sonum:
Me truncus illapsus cerebro
Sustulerat, nisi Faunus ictum

Dextrâ levasset, Mercurialium
Custos virorum. Reddere victimas
Aedemque votivam memento:
Nos humilem feriemus agnam.

ODE XVIII.

Non ebur, neque aureum

Meâ renidet in domo lacunar:
Non trabes Hymettiae

Premunt columnas ultimâ recisas
Africâ : neque Attali

Ignotus haeres regiam occupavi:
Nec Laconicas mihi

Trahunt honestae purpuras clientae.
At fides et ingenî

Benigna vena est; pauperemque dives Me petit: nihil suprà

Deos lacesso; nec potentem amicum Largiora flagito,

Satis beatus unicis Sabinis.
Truditur dies die,

Novaeque pergunt interire lunae:
Tu secanda marmora

Locas sub ipsum funus; et, sepulcri
Immemor, struis domos;

Marisque Baiis obstrepentis urges
Submovere littora,

Parum locuples continente ripâ.

Quid? quod usque proximos

Revellis agri terminos, et ultra
Limites clientium

Salis avarus; pellitur paternos
In sinu ferens deos

Et uxor, et vir, sordidos que natos!
Nulla certior tamen "

Rapacis Orci fine, destinata
Aula divitem manet

Herum. Quid ultrà tendis? Aequa tellus
Pauperi recluditur

Regumque pueris: nec satelles Orci
Callidum Promethea

Revexit, auro captus. Hic superbum
Tantalum atque Tantali

Genus coercet: hic levare functum

Pauperem laboribus,

Vocatus atque non vocatus, audit.

E

ODE XIX.

IN BACCHUM.

Bacchum in remotis carmina rupibus
Vidi docentem (credite, posteri),
Nymphasque discentes, et aures
Capripedum Satyrorum acutas.

Evoe! recenti mens trepidat metu
Plenoque Bacchi pectore turbidùm
Laetatur! Evoe! parce, Liber!

Parce, gravi metuende thyrso!

Fas pervicaces est mihi Thyiadas,
Vinique fontem, lactis et uberes
Cantare rivos, atque truncis
Lapsa cavis iterare mella.

Fas et beatae conjugis additum
Stellis honorem, tectaque Penthei
Disjecta non leni ruinâ,

Thracis et exitium Lycurgi.

Tu flectis amnes, tu mare barbarum: Tu separatis uvidus in jugis

Nodo coerces viperino

Bistonidum sine fraude crines:

« PreviousContinue »