Page images
PDF
EPUB
[ocr errors][merged small][merged small]
[blocks in formation]

Maecenas , atavis edite regibus ,
O et praesidium et dulce decus meum!
Sunt quos curriculo pulverem Olympicum
Collegisse juvat; metaque fervidis
Evitata rotis, palmaque nobilis ,
Terrarum dominos evehit ad deos:
Hunc, si mobilium turba Quiritium
Certat tergeminis tollere honoribus;
Illum, si proprio condidit horreo
Quidquid de Lybicis verritur areis.
Gaudentem patrios findere sarculo
Agros Attalicis conditionibus
Numquam dimoveas ut trabe Cypriâ
Myrtoum pavidus nauta secet mare.

А

Luctantem Icariis fluctibus Africum
Mercator metuens, otium et oppidi
Laudat rura sui: mox reficit rates
Quassas, indocilis pauperiem pati.
Est qui nec veteris pocula Massici ,
Nec
partem

solido demere de die Spernit, nunc viridi membra sub arbuto Stratus, nunc ad a quae

lene

caput sacrae.
Multos castra juvant, et lituo tubae
Permixtus sonitus, bellaque matribus
Detestata. Manet sub Jove frigido
Venator, tenerae conjugis immemor;
Seu visa est catulis cerva fidelibus,
Seu rupit teretes Marsus aper plagas.
Me doctarum ederae praemia frontium
Dîs miscent superis; me gelidum nemus ,
Nympharumque leves cum Satyris chori,
Secernunt populo; si neque tibias
Euterpe cohibet, nec Polyhymnia
Lesboum refugit tendere barbiton.
Quod si me lyricis vatibus inseres,
Sublimi feriam sidera vertice.

[ocr errors][ocr errors]

ODE II.

[ocr errors]

AD

AUGUSTUM CAESAREM. Jam satis terris nivis atque dirae Grandinis misit Pater, et, rubente Dexterâ sacras jaculatus arces,

Terruit urbem :

!

Terruit gentes, grave ne rediret
Saeculum Pyrrhae , nova monstra questae ;
Omne
quum Proteus pecus egit altos

Visere montes;

Piscium et summâ genus haesit ulmo ,
Nota
quae

sedes fuerat columbis; Et superjecto pavidae natârunt

Aequore damae.

Vidimus flavum Tiberim , retortis
Littore Etrusco violenter undis,
Ire dejectum monumenta regis,

Templaque Vestae :

Iliae dum se nimiùm querenti
Jactat ultorem, vagus et sinistra
Labitur ripâ , Jove non probante, u-

xorius amnis.

Audiet cives acuisse ferrum
Quo graves Persae meliùs perirent;
Audiet pugnas, vitio parentum

Rara, juventus.

Quem vocet divům populus ruentis
Imperî rebus ? prece quâ fatigent
Virgines sanctae minus audientem

Carmina Vestam ?

Cui dabit partes scelus expiandi
Juppiter? tandem venias, precamur ,

Nube candentes humeros amictus,

Augur Apollo.

Sive tu mavis, Erycina ridens ,
Quam Jocus circumvolat, et Cupido.
Sive neglectum genus et nepotes

Respicis, auctor,

Heu! nimis longo satiate ludo,
Quem juvat clamor, galeaeque leves,
Acer et Mauri peditis cruentum

Vultus in hostem :

Sive mutatâ juvenem figurâ ,
Ales , in terris imitaris, almae
Filius Maiae, patiens vocari

Caesaris ultor :

Serus in coelum redeas, diùque
Laetus intersis populo Quirini;
Neve te nostris vitiis iniquum

Ocior aura

Tollat. Hîc magnos potius triumphos , Hîc ames dici pater atque princeps: Neu sinas Medos equitare inultos,

Te duce, Caesar.

« PreviousContinue »