Page images
PDF
EPUB

ODE III.

AD NAVEM

QUA VIRGILIUS ATHENAS

PROFICISCENS VEHEBATUR,

Sic te diva potens Cypri, Sic fratres Helenae, lucida sidera ,

Ventorumque regat pater , Obstrictis aliis , praeter lapyga,

Navis, quae tibi creditum Debes Virgilium, finibus Atticis

Reddas incolumem , precor,
Et serves animae dimidium meae.

Illi robur et aes triplex
Circa pectus erat, qui fragilem truci

Commisit pelago ratem
Primus, nec timuit praecipitem Africum

Decertantem aquilonibus,
Nec tristes Hyadas, nec rabiem Noti,

Quo non arbiter Hadriae
Major, tollere seu ponere vult freta.

Quem mortis timuit gradum, Qui siccis oculis monstra natantia ,

Qui vidit mare turgidum, et Infames scopulos Acroceraunia?

Nequidquam Deus abscidit Prudens Oceano dissociabili

Terras, si tamen impiae Non tangenda rates transiliunt vada.

Simplex munditiis ? Heu! quoties fidem
Mutatosque Deos flebit, et aspera

Nigris aequora ventis
Emirabitur insolens,

Qui nunc te fruitur credulus aureâ;
Qui semper vacuam, semper amabilem

Sperat, nescius aurae

Fallacis! Miseri quibus
Intentata nites! Me tabulâ sacer
Votivâ paries indicat uvida

Suspendisse potenti
Vestimenta maris deo.

ODE VI.

AD

M.

VIPSANIUM AGRIPPA M.

Scriberis Vario fortis, et hostium
Victor, Maeonii carminis aliti,
Quam rem cumque ferox navibus aut equis

Miles te duce gesserit.

Nos, Agrippa, neque haec dicere, nec gravem
Pelidae stomachum cedere nescii ,
Nec cursus duplicis per mare Ulyxei ,

Nec saevam Pelopis domum ,

Conamur , tenues grandia : dum pudor,
Imbellisque lyrae Musa potens vetat
Laudes egregii Caesaris , et tuas ,

Culpâ deterere ingenî.

Quis Martem tunicâ tectum adamantinâ
Dignè scripserit ? aut pulvere Troïo
Nigrum Merionen ? aut ope Palladis

Tydiden Superis parem ?
Nos convivia , nos proelia virginum
Sectis in juvenes unguibus acrium,
Cantamus, vacui , sive quid urimur,

Non praeter solitum leves.

ODE VII.

AD MUNATIUM PLANCUM, CONSULAREM.

Laudabunt alii claram Rhodon , aut Mity

lenen, Aut Ephesum , bimarisve Corinthi Moenia, vel Baccho Thebas, vel Apolline

Delphos Insignes , aut Thessala Tempe. Sunt quibus unum opus est intactae Palla

dis arces Carmine perpetuo celebrare, et Undique decerptam fronti praeponere oli

vam.

Plurimus, in Junonis honorem, Aptum dicit equis Argos, ditesque Mycenas.

Me nec tam patiens Lacedaemon, Nec tam Larissae percussit campus opimae,

Quàm domus Albuneae resonantis, Et praeceps Anio, ac Tiburni lucus, et uda

Mobilibus pomaria rivis.
Albus ut obscuro deterget nubila coelo

Saepè Notus, neque parturit imbres Perpetuos; sic tu sapiens finire memento

Tristitiam vitaeque labores Molli, Plance, mero; seu te fulgentia signis

Castra tenent, seu densa tenebit Tiburis umbra tui. Teucer Salamina patrem

que Quum fugeret, tamen uda Lyaeo Tempora populeå fertur vinxisse coronâ,

Sic tristes affatus amicos: Quò nos cumque feret melior fortuna pa

rente, Ibimus, ô socii comitesque! Nil desperandum Teucro duce, et auspice

Teucro; Certus enim promisit Apollo Ambiguam tellure novâ Salamina futuram.

O fortes pejoraque passi Mecum saepè viri! nunc vino pellite curas :

Cras ingens iterabimus aequor.

ODE VIII.

AD

LYDIAM.

Lydia , dic, per omnes Te deos oro: Sybarin cur properas amando

Perdere? cur apricum Oderit campum, patiens pulveris atque solis?

Cur neque militaris Inter aequales equitat, Gallica nec lupatis

Temperat ora fraenis ? Cur timet Alavum Tiberim tangere ? cur oli

Sanguine viperino Cautiùs vitat? neque jam livida gestat armis

Brachia, saepe disco, Saepè trans finem jaculo nobilis expedito?

Quid latet, ut marinae Filium dicunt Thetidis sub lacrymosa Trojae

Funera, ne virilis Cultus in caedem et Lycias proriperet ca.

teryas?

vum

AD

ODE IX.

THALI ARCH U M. Vides ut altâ stet nive candidum Soracte, nec jam sustineant onus Silvae laborantes, geluque

Flumina constiterint acuto.

« PreviousContinue »