Page images
PDF
EPUB
[merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small]

Quemadmodum syntaxin priscorum scriptorum

Latinorum, ita etiam Lucretianam, ratus propter mirificum dicendi generis, quo hic scriptor usus est, nitorem eum in primis dignum esse, ut, quam rationem secutus esset in verbis et enunciationibus conformandis, exponeretur, illustrandam esse putavi. Qua in re ita versatus sum, ut comparatis inter se editionibus Lachmanni et Bernaysii eam verborum scriptoris conformationem, quae mihi verior esse videretur, secutus, observationes etiam syntacticas, quae in Lachmanni commentariis continentur, accurate colligerem et in usum meum converterem. Praeterea autem dicere non possum, quantopere in disputatione mea contexenda, ut alios viros doctos, qui in Lucretio elaboraverunt, praetermittam, iis quae Briegerus, Susemihlius, Pollius ad recte constituenda verba scriptoris in Philologo attulerunt, adiutus sim. Praecipue sedulam operam navavi praepositionibus, transitivo et intransitivo usui verborum apud Lucretium atque coniunctionibus copulativis. Errata typographi notavi haecce: p. 49 1. 21 scribendum est supplevit, p. 57 1. 8 magistris. Scribebam Numburgi pridie Nonas Septembr. a. MDCCCLXVIII.

Sectio prima.

Syntaxis substantivorum, praepositionum,

pronominum.

I. Syntaxis substantivorum.

Cap. I.

Notio substantivorum.

1. Abstracta pro concretis. I, 1 Aeneadum genetrix, hominum divomque voluptas, alma Venus. VI, 94 Calliope, requies hominum divomque voluptas.

2. Significatio collectiva. I, 259 nova proles. II, 661 equorum duellica proles.

[ocr errors]

3. Subst. abstracta et concreta in unam notionem coniunguntur. III, 8. 764 nec tam doctus equae pullus quam fortis equi vis? cf. II, 264 sq. III, 296 vis violenta leonum. VI, 1222 fida canum vis. IV, 681. VI, 548 plaustri non magno pondere, i. e. levi plaustro. Synonyma inter se coniunguntur IV, 758 mens animi, item V, 149 animi mente. VI, 1183 animi mens.

rerum natura

4. Appositio. I, 250 pater aether. 251 in gremium matris terrai. II, 993: alma mater terra. V, 1402 terram matrem. II, 172 dux vitae dia voluptas. 1116 sq. perfica creatrix. III, 290. IV, 219 sq. et VI, 925 sq.: aestus ab undis aequoris, exesor moerorum. IV, 755 per simulacra leonem et cetera quae videt. Sic Lachmannus pro leonum cetera. Et addidit Marullus.

Holtze, Lineamenta.

1

« PreviousContinue »