Page images
PDF
EPUB

mulieres et pupilli sub tutoris potestate sint, mulieri tamen recte solvi potest sine tutoris auctoritate; pupillo qui ita solvit, non liberatur. Nam neque hæreditatem adire, neque bonorum possessionem petere, neque hæreditatem ex fideicommisso suscipere aliter possunt, nisi tutoris auctoritate, quamvis illis lucrosa sit; ne ullum scilicet damnum habeant. De mulierum perpetua tutela nihil in libris Pandectarum legimus: quin contra legimus, emancipari, suique juris fieri non aliter quam mares posse. Cicero tamen in Oratione pro Muræna his verbis scribit: 'Mulieres omnes propter infirmitatem consilii majores in tutorum potestate esse voluerunt,' &c. Idem pro Cæ, cina: Quod mulier sine tutore auctore promisit, non debetur.' De qua tutela legitima intelligendum puto Ciceronis illud in Oratione pro Flacco: Usu,' inquit,' non potuit: nihil enim potuit de tutela legitima sine omnium tutorum auctoritate diminui,' loquens de muliere quæ omnia sua bona doti dixerat. Dicendum igitur est, legibus XII. Tabularum constitutam perpetuam hanc mulierum tutelam; sublatam postea fuisse, ut pleraque alia. Plus tamen esse consilii in fœmina 12. annorum, quam in mare 13. eædem leges XII. Tabularum statuebant: credo quod celerior sit cursus fœminarum, ut pubertatis, sic etiam prudentiæ. Go

rean.

49 Ut si hoc est, illud non est] Locum corruptum esse arbitror, legendum autem sic, Ut est hoc illud, hoc

illud non est. Hæc enim ảπopatikà sunt, illa minime, cum idem de eodem in illis non affirmetur et negetur. Idem.

§ 50 Exemplum paulo ante] Repete supra, cap. 4. Oliv.

CAP. XII. § 51 Gallus] C. Aqui. lius Gallus, de quo in Bruto. Idem.

Ne si nihil nisi quod ad te pertineat, scribendum putaris] Jocatur M. Tullius cum Trebatio, quem Epicureum esse sciebat, cujus disciplinæ erat se ipsum amare, et sua causa omnia facere. Vide ad Fam. Epist. VII. 12. Govean.

CAP. XVIII. § 69 Pervagata] Lamb. pervagata, ex quibus plura bona propagentur, quæque plures imitentur, et faciant, angustis. Oliv.

CAP. XX. 77 Quasi opera divina quædam] Quasi oracula divina quædam legendum puto. Dii enim per res mutas et inanimes (cujusmodi mundus est, et ejus omnis ornatus) loqui nobiscum videntur, et futura præmonstrare; quemadmodum scribit Tullius in libris de Divinatione. Govean.

CAP. XXV. § 95 Qua de re agitur] Quoniam ad jureconsultum scribit, jureconsultorum verbis lubenter utitur, quale est hoc, Qua de re agitur: quod nunc mavult, quam judicationem aut disceptationem, quæ кpivoμévou propria translatio est. Govean.

CAP. XXVI. § 100 Rutis cæsis receptis] Q. Mutius libro singulari Tŵv Spwv, In rutis, inquit, et cæsis ea sunt, quæ terra non tenentur, quæque opere structili tectoriove non continentur. Recipere autem, est excipere et reservare sibi. Idem.

ORATORIÆ PARTITIONES.

ARGUM. Quandoquidem habet hic libellus brevem duntaxat enumerationem eorum omnium, quæ multis hac. tenus de ratione dicendi, variisque sunt a Cicerone disputationibus explicata; nihil esse in eo difficultatis potest, quod superiorum jam librorum explanatio non expedierit; nisi forte quam affert socia brevitatis et comes obscuritas. At hæc ipsa neminem vel morabitur, vel terrebit, quisquis in libris hujus voluminis prioribus legendis fuerit bene ac diligenter versatus. Ad hunc librum sie paratus qui veniet, artem summi oratoris universam, præceptaque omnia regustabit cum voluptate; atque hoc agnoscet quam non frustra sit a me dictum in prologo, Ciceronis interpretem esse nullum Cicerone oppor. tuniorem. Si tamen explicationibus

carere nequeunt juvenes, vel discipuli, vel magistri; habent in has Partitiones Commentarios uberes, ad puerilem institutionem apprime accommodatos, a duobus adornatos eruditis hominibus, atque in hac palæstra valde exercitatis, M. Ant. Majoragio, et Joan. Lud. Strebæo, quos describere neque hujus instituti est, neque vero spatii. Olivetus.

CAP. II. §7 Quæ infixa sunt rebus ipsis] Post illa verba, nescio quid in editionibus Victorii et Manutii legitur: quod Lambinus e Partitionibus amovit, ut supervacaneum, et huc translatum e Topicis. Neque a Lambino, quod mirum, dissentit Graterus. Ego igitur Lambino præclare admonenti parendum esse duxi. Oli vetus.

[ocr errors][merged small][merged small][merged small]

tum a Latinis] Fortasse, quod magis est tractatuma Græcis, quam a Latinis. Muret. Miror Ciceronem scripsisse dithyrambicum poëma magis tracta tum fuisse a Latinis, cum constet neminem unquam Latinorum carmen dithyrambicum composuisse. Itaque placeret, si hic locus ita legeretur, ut ex manuscripti libri corrupta scrip tura, amicus meus homo doctissimus emendavit: Poëmatis enim tragici, comici, epici, melici, dithyrambici eti am ac iambici, quod magis est tractatum a Latinis. Ursin. Memini, cum Romæ essem, hunc locum sic a Romulo Amasao restitui: quod minus est tractatum a Latinis. Nam revera dithyrambicum poëma nemo unquam Latinus scripsit, ut ille dicebat. Lambin.

Certus sonus] Sonus in hoc genere verbum Ciceroni usurpatum in Bruto, c. 26. ubi de Fannii oratione quadam sic scribit: Sed nec ejusmodi est, ut a pluribus confusa videatur; unus enim sonus est totius orationis, et idem stylus.' Stat.

CAP. III. 8 Sed quatenus valuerunt] Edendum curavi Sed qui hactenus valuerunt, libris omnibus reclamantibus, sententia ipsa, et ratione postulante. Hoc enim sentit Cicero: Qui hactenus valuerunt, ut vitia vitarent, sani duntaxat et sicci habeantur, et liceat illis palæstrice in xysto spatiari; non autem coronam ab Olympiis petant; id est, non habeantur in principibus oratoribus, neque perfectæ eloquentiæ laudem ferant. Lambin.

CAP. IV. 11 Nam si arrideantur] Novum, opinor, loquendi genus; et malim arrideatur. Man.

Ad picturam probandam adhibentur Rectius puto, adhibeantur. Idem.

§ 12 Quasi sicce et integre. At si ample] Ita locum hunc Lambinus restituit. Victorius, quasi sicce et integre: et ample, &c. Gruterus, quasi sicce. At integre, et ample, &c. Fed.

autem Morellus ita legit, et interpungit, eos solos Attice dicere. Idcirco si sicce et integre, et umple, &c. Judicium esto doctorum. Oliv.

CAP. VI. 17 Æschines, tanquam Eserninus] Hic Æserninus fuit Sam nis, id est, gladiator, et compositus cum præstantissimo gladiatore Pla cidiano, seu Pacidiano, quem commemorat Horat. Satyr. 11. 7. 96. Pro feruntur autem hi versus a Nonio Marcello ex Lucilio, cap. 4. in ‘spatium: Eserninu' fluit flacco ore: Samnis spurcus homo, vita illa dignu', locoque. Cum Placidiano componitur? optimn' longe Post homines natos gladiator qui fuit unus?' Vide Tusc. I. 24. et ad Q. Frat. III. 4. Lamb.

§18 Quam Græcas] Verborum ordo hic est apud Victorium, Manutium, et Gruterum: quam Græcas. Iidem Andriam, et Synephebos: nec minus Terentium, et Cæcilium, quam Menandrum legunt : nec Andromacham, aut Antiopam, aut Epigonos Latinos recipiant: sed tamen Ennium, et Pacuvium, et Accium potius, quam Euripidem et Sophoclem legunt. Quod igitur, &c. Oliv.

CAP. VII. 19 Qui a senatu] Volgo, quia in senatu. Demosthenes, &c. Quam labem omnibus in editionibus inveterasse hactenus, eo mirere magis, quod anno jam 1596. Federicus Morellus malo remedium attulerat, data in lucem hac opella, 'cum insigni,' ut ipse inscripsit, 'emendatione loci hactenus deplorati.' Qui locus hic ipse est, in quo nunc versa. mur. Atque ita quidem Muretum emendasse, testis est liber a me olim inspectus Romæ, de quo in præfatione admonui. Quid, quod eandem. Petrus Faber, uti ex conjectura sibi oblatam emendationem proponit, in commentario ad Ciceronis Lucullum, cap. 4. Quis igitur hanc lectionem primus conjiciendo divinaverit, in

1902

NOTE VARR. IN CIC. DE OPT. GEN. ORAT.

certum est: sed negligere illam neque debuerant critici posteriores, nisi forte ignorabant, neque ego volui. Duces hic sane quatuor meos omitto at fidem illis eatenus obligavi, ut fas mihi esset aliquando ab eorum recedere consensui hoc est, ubi non posset videri dubium, quin a Cicerone ipsi recederent. Esse autem ab illius manu quod edendum

curavi, ambiget nemo, qui Atticarum in Legum collectione, Tit. vi. § 3. De præmiis bene de rep. meritorum,' eam viderit legem, quam hic Tullius respexit, et Latine sic reddidit, ut prope verbum verbo: 'Eàv μέν τινα ὁ δῆμος ὁ ̓Αθηναίων στεφανοῖ, ἐν τῇ ἐκκλησίᾳ τὸν στέφανον ἀναγορεύ εσθαι· ἐὰν δὲ ἡ βουλὴ, ἐν τῷ βουλευτηpíy. Olivet.

FINIS LIBRORUM RHETORICORUM CICERONIS.

« PreviousContinue »