Page images
PDF
EPUB

tur verba quæ ab eo, qui dicit, ipso gignuntur ac fiunt, vel conjungendis verbis... vel sine conjunctione.' Aut igitur legamus cum Lambino ut novum, aut, ut ego malim, et novum. Utrovis modo réctius se habebit sententia, quam si sequamur Mss. Harl. qui, deleto aut, exhibet aut factum ab ipso novum. Idem.

CAP. XXX. 107 Quid enim tam commune] Pro Roscio Amerino, cap. 26. Oliv.

CAP. XXXII. § 113 Quanquam aliud] Lamb. Quanquam enim aliud videatur esse oratio, aliud disputatio; nec idem loqui esse, quod dicere: et quanquam disputandi ratio, et loquendi, dialecticorum sit; oratorum autem, dicendi, et ornandi: attamen utrumque in disserendo est. Zeno quidem, &c. Oliv.

CAP. XXXIV. § 120 Quid est ætas, &c.] Quomodo differant res veteres a superioribus non intelligo, cum supeviora dicantur quæcunque sunt præterita; adeoque non minus vetera, quam proxime, ut ita dicam, superiora. Videtur omnino hoc velle Cicero, nihil esse vitam hominis ad comparandam prudentiam, si ea tantum tenea mus quæ vidimus, et ab oculatis testibus audivimus; sed oportere ea, quæ tempore nostro contigerunt, cum superioribus veteribusque contexi, ut seriem totius historiæ animo comprehensam teneamus. Verum, ut hoc diceretur, oporteret scribi, Quid est atas hominis nisi memoria rerum nostrarum cum superiorum ætate contexitur? aut recentiorum loco superiorum; sed prius magis placet. Videtur primum oscitans librarius, pro nostrarum scripsisse vestrarum, ob soni et significationis adfinitatem, ant etiam ob similitudinem ductuum. Cum vero vocis vestrarum nullus esset sensus hoc in loco, grammatici ex ea fecisse videntur veterum, quod tam manifes. to ineptum est. Cleric. Art. Crit.

CAP. XXXVII. § 129 Pro familiari reo] Pro Verre, qui familiaris erat

Hortensii. Oliv.

Privata in causa] Vide Cic. in Bruto, cap. 60. Idem.

CAP. XXXIX. § 134 Et reliqua, ex collocatione verborum] Tullium ab his ipsis verbis ad finem usque capitis, quod proxime sequitur, describit Quintil. ix. 1. apud quem TexVikà hæc omnia diligenter, ut solet, expendit vir singulari doctrina, Claudius Capperonnerius, quo non ητoρi KOTEрos alter. Idem.

CAP. XLIV. 150 Quin] Lego, qui vocales nolit conjungere. Id valet quoties vocales concurrunt, quasi de duabus unam facere, et, ut paulo post dicit, contrahere;' ubi idem præcipit, cujus contrarium est 'distrahere.' 'Nobis,' inquit, 'ne si cupiamus quidem, distrahere voces conceditur. Est igitur hic conjungere, et contrahere, Græcis συναλείφειν, ο quo est συναλοιφη, quod Eustathius κράσιν et συναίρεσιν recte interpretatus est: distrahere autem diapeîv, et σvукρovew, et diaσwâv. Utriusque rei luculentum exemplum est apud Demetrium in aureolo libro illo wept ἑρμηνείας, ubi διαιρεθέντα δὲ καὶ συγ

povolévтa, inquit, evpwvótepa, ¿S Tò, πάντα μὲν τὰ νέα καὶ καλὰ ἐστίν· εἰ δὲ συναλείψας εἴποις, καλὰ ἐστίν. Hoc eo dixi, quod Victorius in variis lectionibus et commentariis in hunc Demetrium, et qui Victorium sequitur Lambinus, corrigunt, et legunt in Cicerone, Nemo ut tam rusticus sit, quin vocales nolit conjungere. Video quid velint: quod si illis conceditur, quid fuerit Cicerone ipso rusticius? in ipso ingressu primæ ep. ad Lentulum,

Ego omni officio ac potius pietate erga te,' &c. ut mittam alia ejusmo. di infinita. Ac prope eram oblitus Lambinum pro vocum et voces ibidem reponere vocalium et vocales. Certe immerito: sic enim vocalis I in Au sonii monosyllab. 'vox,' et a Terentiano E, 'vocula' dicitur: et sic poëta vetus apud Athenæum in gri

phis lib. x. To ♫ Tâv étтà pwvwv, K. T. A. quippe quod eæ litteræ, ut ait Plato in Theæteto, cum de voca libus disputaret, owvǹv μóvnv ěxovot. Faber, in Acad. 1. 1. Vide Victorii Var. Lect. XII. 17. et Turnebi Adv. VIII. 3. Oliv.

§ 154 Ex eo est mecum] Quæret aliquis, cur ergo dicimus, mecum, tecum, secum, quicum, vobiscum, et cætera id genus, quæ nullam fugiunt aiσxpoλoyíav. Ut esset,' inquit, simile illis nobiscum,' &c. Hoc igitur ad effugiendum cacophaton, illa ad analogian quandam reperta sunt. Cicero de Oratore: Noluimus, cam me,' et cum te' dicere, ne eidem computationi adjungendum esset 'cum nobis:' sed potius' mecum' et 'tecum,' et 'secum,' et nobiscum' diximus,' cum præpositione, quæ facit obscoenum, assidue postposita. Streb.

[ocr errors]

CAP. XLVI. § 156 Censoriæ tabula] Commentarii et litteræ censorum, in quas referunt civium nomina, et singulorum censum. Sunt et censoriæ tabulæ, quibus ignominiosi notantur, in quos a censoribus subscriptum est. Idem.

CAP. XLVIII. § 160 Aliquando, id. que sero] Consuetudo et usus aspirandi veteribus Romanis fuit, ut nusquam nisi in vocali aspiratione urerentur, ut homo,'inhumanus,' 'vebicula,' 'trahebat.' Hanc veluti le gem secutus Cicero, reclamante populo, dicebat sine aspiratione 'pulcros,' 'Cetegos,' 'triumpos,' 'Cartaginem,' et cætera id genus. Aliquando tamen, idque sero, cum veritas, id est vera loquendi ratio extorta esset homini aurium convicio, hoc est auribus ipsius indignantibus, et tacite conviciantibus illa sicciora durioraque sentiri; tum cœpit ire per viam publicam, et cum populo dicere 'pulchros, Cethegos,' 'triumphos,' 'Carthaginem,' quæ nunc quoque scribendo servamus aspiratione mol

[ocr errors]

lita: sed ut plerisque pronunciatio est, aspiratio non auditur. Usum,' inquit, 'populo concessi, scientiam mihi reservavi.' Ex arte præceptisque scientia comparatur, a qua si loquendi consuetudo dissentit, tum censet consuetudini potius et auribus quam scientiæ parendum. Idem.

CAP. XLIX. § 163 Qua pontus Helles] Non dubium est, quin admittenda sit scriptura, quam e Seneca eruit Lipsins noster, Quæst. Epist. v. 5. et Senec. Ep. 81. Qua ponto ab Helles Gruter.

CAP. LIV. 182 Quod voce jucundum est, et quod moderatione absolutum] Fortasse modulatione, ut et de Orat. 1. 60. ubi omnes vulgati, 'adstrictus certa quadam numerorum moderatione, et pedum.' Hic etiam placeat modulatione. Muret.

CAP. LV. 183 Neque enim ipse versus ratione est cognitus] Si rhythmus et metrum ratione cognita essent, ratio redderetur: sed a natura parta sunt, a sensu notata, ratione dimen

sa.

Quamobrem tantum dici potest, rationem mensura comprehendisse, quæ a natura peperisset. Ergo ratio versum numerumque metitur, sed non parit. Streb.

CAP. LXII. §211 Quam ipse includit] Hæc verba arbitror non esse Ciceronis, sed aliena, atque ab aliquo ad oram libri adscripta, quibus significabat ille, quisquis fuerit, perorationem numeratam, et quodam modo inclusam esse in iis orationis partibus, in quibus numerose fusam orationem locum habere dicit M. Tullius. Quod si quis contendat esse Ciceronis, ita esset legendum, quam ipse inclusi: quod tamen loquendi genus non esset satis concionum. Quod autem alii hæc verba, quam ipse includit, sic interpretantur, quam ipse orator terminat, ut sit hæc hujus loci sententia, De peroratione non esse opus præcipere, quamdiu hæc numerosa oratio in ea sit retinenda; utpote quam ipse

orator includit ac terminat, ut longior esse non possit; multo minus probo. Dixisset enim potius, quam ipse finit ac terminat, vel, claudit ac terminat. Lamb.

CAP. LXIV. § 216 In incisionibus vero multo magis, et in membris] Sensus indicat legendum, multo magis, quam membris. Incisa enim Cicero distinguit nominatim a membris, quod manifesto exponet paulo posterius. Et quod sequitur, nostram sententiam confirmat: Paucitatem enim pedum gravitate sive tarditate compensat.’ Scilicet, cum in incisionibus pauciores sint pedes, quam in membris, spondeus in illis compensat paucitatem sua tarditate.' Etenim si spondeus aptus sit incisionibus, et membris, nulInm video tertium, cui minus aptus esse possit. Anon.

،

§ 218 Dochmius] Vulgo Dochimus. Primam habet brevem, deinde duas longas, quartam brevem, ultimam longam, ut amicos leves.' Gram

matici nonnulli volunt duas primas esse breves; ut 'hyacinthini.' Turneb. Nescio quo bonarum litterarum fato factum fuisse dicam, ut post tot Fabianæ Institutionis editiones a tot tamque doctis viris adornatas hæc barbara vox Dochimus huc usque locum tenuerit Toù Dochmius: quam veram esse lectionem, satis demonstratur ex Hephæstionis opusculo Tepl aétpwv, et ex veteribus Gramma ticis edit. Pntsch. in quibus constanter legitur 86xuuos, dochmios, et dochmius. Vide Diomedem pag. 419. Cæsium Bassum pag. 267. et Rufinum pag. 2714. Attamen prava lectionis illius Dochimus macula omnes, quas

quidem viderim, Ciceronis ipsius edi. tiones infecit. Quid? quod ipse Vos sius, et ipse Jovita Rapicius, qui de oratorio numero unus fere omnium optime scripsit, depravatam illam lectionem passim secuti sunt. Futurum jam spero, ut, qui oratoriarum artium scriptores in lucem deinceps edituri sunt, pro rộ Dochimus, quod ferri nequit, rd Dochmius typis curent excudendum. Capper, ad Quint. IX. 4. § 346. pag. 605.

CAP. LXVII. § 226 Quam binis aut, &c.] Omittunt quam Vict. Man. Grat, Oliv.

CAP. LXVIII. § 228 Interductu librarii] Id est, virgula aut puncto quod figit is qui libros manu scribit. Non enim quia punctum est, quiescit ambitus; sed quia desinit comprehensio, signum interducitur. Streb.

§ 229 Tantumque abest, ne, quod ii, &c.] Legendum omnino, tantumque abest, ut, quod. . . . nam hoc loco ne stare non potest. Est hujus loci sententia: Tantum abest, ut compositio verborum enervet orationem (quod ii solent dicere qui hoc .... non sunt assecuti), ut sine compositione pec impetus ullus, nec vis in oratione esse possit. Sic enim Cicero sæpe ut geminatum ponit cum ea formula tantum abest. Exempla suppeditat Godescalcus Stewechius, in libro de Particulis Linguæ Latinæ, v. Tantum abest ut, ut.' Anon.

CAP. LXXI. § 238 Impudentiam] Fortasse imprudentiam, ut, unde est orsa, in eodem terminetur oratio, Hinc enim orsa est: Malo....de. siderari a te prudentiam meam,' &c. Muret.

TOPICA.

CAP. I. 5 Tuaque, et tuos vidi] Trebatii paternæ possessiones Veliæ erant. Vide Epistol. Ciceronis ad Trebatium, Fam. vII. 19. et 20. Govean.

CAP, II. 10 Cum lex assiduo] Hæc verba, Elia Sentia, quæ Victorius, Manutius, et Gruterus hic admiserunt, inducenda censet ac tollenda Lambinus, quem Prusteus se, cutus est. Præiverat Goveanus, qui certe non ignorabat, Æliam Sentiam nonnisi multis post Ciceronis obitum annis sancitam fuisse, anno scilicet 755. An vero emendationem hanc ipsam divinasse visus est sibi nuper quidam Vicentinus, qui suas Epistolicas Diatribas edidit Venetiis? An sine Goveano, Lambino, et Prusteo, etsi past ipsos, vidit quod jam ante viderant? Oliv.

VINDEX

Assiduum] Lex est xii. Tab. quemadmodum testatur Gellius XVI. 10. jis verbis scripta, ASSIDUO ASSIDUUS ESTO: PROLETARIO CIVI QUIVIS VOLET VINDEX esto. Cujus vis et sententia hæc est: Locupleti fidejussor locuples sit, inopi quivis, In quo summa æquitas est. Quem enim homo tenuis locupletem pro se fidejussorem inveniat? Gov.

› CAP. III. § 13 Quoad suum nomen retinet] Forma quoad generis nomen retinet, nunquam a genere separatur: tum separatur, cum amisit. Legavit vir uxori ligna omnia, arbores stantes non legavit. Suum pro ejus,' non semel a Cicerone dicitur: nisi malis suum nomen, naturale esse nomen: ut numi argentei nomen naturale sit argentum:' quod quidem amittit, cum percussus est; tum enim numus' dicitur. Idem.

[ocr errors]

17 Cellis vinariis et oleariis] Ea. rum rerum quæ usu consumuntur,

usus fructus neque naturæ jure, neque vero civili constitui potest; cum 'usus fructus,' uti Paulus ad Vitellium scribit, aliud nibil sit, 'quam jus aliena re utendi fruendi, salva rei substantia:' nt re sublata et consumpta, tolli usum fructum necesse sit. Cum igitur oleum, vinum, frumentum, vestimenta, quibus proxima est pecunia numerata, quæ et ipsa usu et assidua permutatione quodam modo extinguitur, utendo consumantur, neque in hoc rerum genere constitui ususfructus possit; non debet ea mulier, cui vir bonorum suorum usumfructum legavit, vino et oleo relictis, putare jus sibi esse utendi fruendi. Usus enim ei, non abusus relictus est. Idem.

CAP. IV. 19 A consequentibus] A consequentibus ducitur argumentum, cum propositis duobus, a posteriore argumentamur, hoc modo: Mulier servo cui imprudens nupserat, nuncium remisit: qui ex ea conjunctione nati sunt, patrem non sequuntur. Quare pro liberis ex dote apud patrem manere nihil oportet. Id quod ex eo collegi, quia patrem liberi non sequerentur: quod e duobus quæ proposui, posterius est. Govean.

§ 21 Ancillarum usumfructum] Ususfructus ancillarum, omnis ea utilitas est, quæ ex ancillis percipi potest, præter earum partus, qui in fructo non sunt, sed ad proprietatis dominum pertinent; neque enim placuit homines in fructu esse, 'quorum gratia rerum omnium fructus natura comparavit.' Idem.

CAP. V. § 27 Conformatio] Alibi dicit M. Tullius conformationem, notionem, et intelligentiam : quam Græci evvolav appellant. Tutelæ igitur corpus nullum subest; est tamen

notio quædam in animis nostris impressa, quæ sæpe definienda est. Neque enim facile est intelligere id quod neque videtur, neque tangitur, nisi definitione explicetur. Neque tamen putandum est, ita dicere M. Tullium, rerum earum quarum nullum subest quasi corpus, notiones esse, ut earum rerum quarum subsunt corpora, notiones esse neget. Cum enim hæ quoque res definiautur, nihilque nisi notio possit definiri; negari non potest, quin harum quoque rerum notiones sint. Sed hoc interest inter fundum et tutelam; quod fundi et notio sit, et corpus quoque aliquod subsit; tutelæ nullum quasi corpus subest, notioque duntaxat est. Govean.

§ 28 Nexu] Nexum, vel nexus; utroque enim genere dicitur: id est quod per libram et æs agebatur, quemadmodum scribit M. Tullius de Orat. lib. III. Agebatur autem ita, adhibitis non minus quam quinque testibus civibus Romanis puberibus, et præterea alio ejusdem conditionis, qui libram æneam teneat, qui appellatur libripens. Is qui mancipium accipit, æs tenens ita dicit, Hunc ego hominem ex jure Quiritium meum esse aio;' isque mihi emptus est hoc ære, æneaque libra. Deinde ære percutit libram; idque æs dat ei a quo mancipium accipit, quasi pretii loco. Idem.

In jure cessio] Hoc fiebat modo. Apud magistratum populi Romani, vel apud prætorem (hoc enim est in jure), vel præsidem provinciæ, is cui in jure ceditur, rem tenens ita vindicat, Hunc ego hominem ex jure Quiritium meum esse aio.' Deinde postquam hic vindicaverit, prætor interrogat eum qui cedit, an contra vindicet. Quo negante, aut tacente, tunc ei qui vindicaverit, eam rem addicit: idque legis actio vocabatur. Idem.

[ocr errors]

Jure civili fieri aliquid non inter alios, nisi inter cives Romanos potest, quorum est etiam jus civile, quod duodecim Tabulis continetur. Boëth.

CAP. VII. 30 Græci eidéas vocant] Plato princeps ideas induxit, easque, uti scribit M. Tullius, mirabiliter est amplexatus. Ideas autem vocabat, quædam veluti simulacra, exemplaria, typos, imagines rerum cæterarum ; quas intuens Deus Opt. Maximus, ad earum similitudines manum veluti in fingendis rebus dirigeret, nihilque nisi perfectum faceret. Dictæ itaque videntur eidéa, a verbo eldew, quod est eloopâr et intueri : quoniam eas Dens faciens quid, semper intuetur. Qua eadem ratione species a Latinis sunt appellatæ a verbo specire, quod videre est; vimque Græcæ dictionis melius species, quam forma, exprimit; quanquam M. Tullius eodem nomine idem signifi cari putet, malitque formam quam speciem dicere, propter duritiem quorumdam casuum: teretes enim et molles ejus aures specierum et speciebus audire non possunt, formarum et formis non respuunt. Govean.

[ocr errors]

§ 31 Formas qui putat idem esse, quod partes] Formæ ad genus, partes ad totum' referuntur. Inter genus et totum hoc interest, quod genus de suis formis affirmatur, ́totum de partibus nunquam: genus ex suis formis non constat, totum ex suis partibus constituitur: genus formis prius natura est, totum partibus et tempore et natura posterius: gee neris natura universa in unaquaque forma includitur, natura totius universa in nulla suarum partium inest. Govean.

CAP. VIII. § 37 Mancini] Vide lib. 1. de Orat. c. 40. Oliv.

CAP. X. 44 In Curiana causa] Vide lib. 1. de Orat. c. 39. Idem. CAP. XI. 46 Non, quemadmodum

Inter quos ea jure civili fieri possunt] quod mulieri debeas] Quanquam et

« PreviousContinue »