Page images
PDF
EPUB

mus, id est, reparabimus.

Utitor

hoc verbo et Q. Tullius, aliis te id rebus exsarturum esse persuadeas.' Et Terent. Heautont. nisi eos, qui

opere rustico faciundo facile sumtum exsarciant suum.' Lamb. Ms. exequemur industria: Erf. exequemur industriæ. Græv.

AD HERENNIUM. LIBER II.

CAP. 1.1 Et in quibus officiis elaborare, &c.] Sic restitui, deleta voce artis, quæ fuerat inepte inculcata ab iis, qui scriptum reperisseut in quibusdam libris elaborare are, cum tres postremæ literæ hujus verbi a librario aliud agente essent iteratæ. Ex are enim factum est modo arte, modo aperte, nunc artis, nunc partibus, atque ita hic locus depravatus est. Officia antem oratoris intellige, inventionem, dispositionem, elocuti onem, &c. Lamb. Delet artis Lambinus. Ego non ausim, neque variant libri veteres; uisi quod in duobus audio reperiri partibus artis, quod etiam ipsum non displicet: alterum tamen restat in Pal. 6. Gruter. Puteani codex vulgatam retinet, sed Erf. partibus inserit; in quibus partibus off. artis elab. Lamb. ed. in quibus off. elab. Forte scripsit auctor horum Rhetoricorum, in quibus partibus officii artis elab. conv. Græv.

Verum quia neque de omnibus rebus, &c.] Sic Pall. et vett. edd. nisi quod Pal. 1. non adsit rebus, quam vocem nec requiram. Vulgati hodie, verum quod neque, &c. Gruter. Sic Pall. et mens cod. omissa voce rebus: sed Erf. Put. cum plerisque edd. verum 'quod neque de omnibus. Græv. De omnibus rebus, &c.] Erf. de rebus omn. simul dici pot., et de max. rebus pr. scrib. fuit: Put. de omn. simul dici pot., et de max. rebus pr. scrib. fuit. Idem.

§2 De sex partibus, &c.] Enume.

ratio isthæc, tam prolixa, valde ineptit: nam certe paucula admodum de his supra dixit; et næ miserabili erant memoria, quibus tam cito illa exciderant. Grut. Quidquid id sit, auctor non ignoravit suum Herenni. um, cujus animum ne defatigatio introëat, vereri se etiam alibi (lib. 1. cap. ult.) testatur. Præter hæc in vetustis video esse incipiemus, quod ab recentibus manibus interpolatum est, nt fieret incepimus. In uno reperi instituimus, quod sane præferrem. Nec sic tamen evitatur nausea enumerationis hujus; præsertim quid est illud primum? Et cur ineptissime iterat mentionem libri primi? Ego suspicor rò primum natum esse pro tum, ubi primam literam aliquis aspiciens pro nota numeri sic mutavit. Sic certe fit decentior series, et stilus mollior. Reliqua vide an non sic mecum constitues, De sex partibus orationis tum (nempe post oratoris officia) scribere instituimus. In primo loquuti sumus de exordio. Quod aliquis non intelligens, male per vocem libro supplendum putavit. Gron. Ubi de sex part. orat. pr.scr. incepimus] Edd. Grut. et al. De sex part. orat. pr. scr. incipiemus: Lamb. ed. et Put. cod. De sex part. orat. pr. scr. instituimus: Duisb. De sex part. orat. scr. incepimus: meus Ms. De sex part. orat. pr. scr, incepimus. Tota hæc epikon in Erfurtensi sic scribitur: Ea quoque nobis erit hoc libro prop. abs. Parvæ partes ejus duæ in vol, transfe

rentur, ubi de sex part. orat. pr. scr. invipiemus. Hanc lectionem valde probo, nisi quod numerus voluminis sit omissus vitio librariorum. Scriptum fuerat, parvæ partes ejus duæ in III. volumen transferentur. Duæ parvæ partes sunt quæ pertinent ad inventionem in genere deliberativo et demonstrativo. III. volumen est tertium volumen. Illud III. absorpsit præcedens in. Incipiemus est etiam in meo codice. Alius Ms. teste Gronovio, scribere instituimus, sed Duisb. abest primum. Græv.

CAP. 11. Quæ ratio] Hoc est, qui locus status. Loci statuum sunt rà μéσa, λóyoi, kal wiσTeis: Hermogenes κeάλαιa appellat, hic auctor 'rationes.' Toxita. Gerh. Vossius Institut. Orat. 1. I. vocavit capita,' cum Sopatro, ea nimirum, quæ continent propriam argumentationem et confirmationem ejusdem propositionis ab aliis diversam. Græv.

[ocr errors]

Quas Græci èrixeiphμara appellant] De epichiremate et variis ejus generibus vide Quintil. Instit. v. 10. In verbis præcedentibus Erf. et item quas argumentationes, pro vulgato et item quales argumentationes. Mox in seqq. sequi et quales vitari, idem codex copulam omittit: sed Pith. sequi, quasque vitare oporteret. Idem.

Qui locus erat extremus de sex partibus] Id verum, sed etiam erat proximus, hoc est, post præcedentes quinque absolutas solus restans ex illis sex. Sic enim deprehendo legi in omnibus nostris, unde non dubito etiam in aliis sic exstare; idque præferendum vel ideo quod vix modo antecessit Td extremum. Videntur neglexisse, qui id explicare nequierunt. Gronov. Erf. et al. Ms. qui locus erat proximus. Extremus, propter ejusdem vocis, quæ modo præ. cesserat, ingratam repetitionem, reji cit Gronov. Verum nescio an proximus recte ponatur, cum enumerantur quinque partes in fine periodi, nulla alia parte sequente. Malui igitur ex

Pithoeano recipere postremus. Græv. Et nimirum conjecturalem, quæ prima et difficillima est] Liber unus Ms. habet quæ prima quæque difficillima est. Lamb. Pal. 1. conjecturalem earum quæ est diff. omissis ceteris; nam Pal. 2. conject. ea quæ diff. est: Bruil. nimirum quæque diff. est: quod et in Pal. 4. præterquam quod is quæ, non quæque, omisso prorsus illo conjecturalem. Vett. edd. conject. quæ prima quæque diff. est. Gruter. Ad Pal. 2. fere accedunt nostri, exhibentes conjecturalem eam quæ diff. Hinc facile vidi venisse ab auctore, Et nimirum conjecturalem (eaque diff. est) potiss. cons. Gronov. Erf. et nimirum quam que diff. est: Duisb. et nimirum conjecturalem eam, quæ prima et quæ diff. est, potiss. cons. Quomodo in aliis libris hic locus legatur vide in notis. Gronovius, cum et in suis legerit conjecturalem ea quæ diff. est, censuit scripsisse auctorem horum Rhetoricorum, conjecturalem, (eaque diff. est,) potiss. cons. Græv. In Ms. Traj. conject. quæ prima quæque diff. est ut in vett. edd. Burm.

CAP. III. 5 In quo primo considerabit] Mss. omnes constanter primum, quod et fuit quondam in edd. nec scio cur mutatum. Sed et ista in quo nullibi reperio, et plane credo insiticiam esse velut connectendi formulam, quæ toties quoque nuper ob. sidebat Livium. Gronov. Ed. Grut. in quo primo cons. al. in quo primum cons. Quæ Gronovius asseruit, fundantur nostrorum quoque librorum optimorum Erf. et Cauch. auctoritate, quibus subscribo. Græv. Pri mum etiam in Ms. Traj. Burm.

Demonstrare quem pecuniæ causa, &c.] Hæc verba restituimus ex cod. quæ in vulgatis libris desiderabantur. Sententia autem hujus loci nunc aperta est: Si non poterit, inquit, demonstrare, eum, quem pecuniæ causa arguat maleficium admisisse, avarum esse; demonstret esse corruptorem, &c. Lamb. Si non poterit

avarum demonstrare, demonstret, &c.] Lamb. edidit, demonstrare, quem pecuniæ causa dicat maleficium fecisse, demonstret. Ex codice, inquit, manuscripto, sed tale nihil invenit Gulielmius in suis, nec ego in Pall. aut vetustissimis edd. et vero, si quo reperiuntur in libro, fuere adjecta a glossatore. Grut. Lamb. ed. si non poterit avarum demonstrare, demonstret corruptorem. Si non poterit avarum demonstrare, quem pecuniæ causa dicat maleficium fecisse, demonstret corruptorem. Græv. Neque hæc inveniuntur in cod. Traj. Burm.

Corruptorem vel perfidiosum] Corruptores, e Cicerone noti. Perfidiosi, qui per fidem decipiunt eos, quicum contraxerunt, ut in re privata, qui socios fallunt; in publica, qui de peculantur ærarium. Plautus Cistell. 'Perfidiosus est amor? ergo in me peculatum facit.' Divinatione, 'Si ille apud te postea cœnavit, utrum te perfidiosum an prævaricatorem existimari mavis?' Vide necesse esse alterutrum, eadem significatione, qua heic. Ea re non audit membranas suas Gulielmius, in quibus invenit perfidum: quod etiam in Pall. reperi; sed Pal. 1. tamen expressit alterum. Grut.

Sin vehementer vitæ hominis turpitudine impedietur] Cum in uno cod. Ms. reperissem ita scriptum, sin veh. vita hominis turp. ego vitæ reposui; quæ scriptura perspicue recta est. Lamb. Cum Lambinus invenisset in uno Ms. vita hominis, fecit inde vitæ hominis; at enim testor, talem vocem non exstare in Gulielmianis, in Pall. in exoletis edd. Gulielmius tamen videbatur pronior fuisse in illud vita, atque infit: Probo veteris libri scripturam, quam Lambinus frustra mutavit. Vi ta impeditur turpitudine et infamia, quæ vitiis et flagitiis cooperta est. Impedire enim interdum est 'polluere,' et, ut Nonius interpretatur, 'sordidare' ac 'probrum inducere :' sic

scribo in Nonio; non ducere. Plau tus Amphitr. 'Imo hunc ego, Thebani cives, qui domi uxorem meam. Impudicitia impedivit :' quem versum laudat idem ille grammaticus, scena 'Quis tam vasto ;' quæ est una ex scenis, quas vere docti ac religiosi homines nondum Plauto inferre audent; cum et vetustissimi scriptores consensu tribuant optimo poëtæ, et ipse lepor yvnolovs clamet. Hactenus Gulielmius. Gruter. Immo impedietur scilicet defensor, nec potest ad aliud referri, non magis quam Tò dabit operam, et omnia in futuro quæ præcedunt, ex quorum oppositione patet nimis doctum hic esse Gulielmium. Cap. 8. ut ne parvula quidem titubatione aut offensione impediremur.' Gronov. Ms. Sin veh. vita hom. turp. imped. Lamb. ed. Sin veh. vitæ hom. turp. imped. Sed verins Gronovius observavit, impedietur referri ad rò defensor, æque ac operam dabit. Græv.

CAP. IV. 6 Bono fuisse] Sic legendum, et ita habent duo libri Mss. non, ut habet editio Rob. Steph. et Colin. et aliæ nonnullæ, bonum fuisse. Tum Cassius ille judex severissimus identidem in causis quærere solebat, cui bono fuisset, ut testatur pluribus locis M. Tullius. Denique sic loquitur infra haud multis post versibus. Lamb. Duisb. et alii Mss. ac multæ vett. edd. nisi reo bonum fuisse. Sed merito rejecit Lambinus, cui adstipulantur Erf. Cauch. et alii Mss. Grav.

Eum effugisse alias rationes] Quid. quid veterum librorum præsto est, in eis exhiberi video, eum fugisse, quod certe est hujus auctoris: sic enim c. 16. 'Qui se propter vinum fugisse rationem dicet.' 11. 25. 'sed me tum hæc ratio fugit.' Et notum est Ho. ratii. Sed etiam infra observabis ut plurimum dicifugere laborem,' (quod et initio totius operis) 'concur. siones vocalium,' 'istam rem,' 'impe

tus fortunæ,'' continuationem verborum,' non effugere. Gron. Aut eum fugisse illas rationes] Mss. et edd. aut eum effugisse alias rationes: Lamb. ed. aut eum fugisse alias rationes. Recepi fugisse, quod et ante fecerat Lambi nus, auctoritate nostrorum codicum Erf. et Cauch. quod et ex suis Gro novius probavit : sed et ex præstan. tissimo Erf. recepi illas rationes, nemine, qui humanior sit, repugnante. Græv.

Aut aliis quoque bono fuisse] De monstrabit defensor èvorάoei, majori bono fuisse ant aliis, aut ipsis adversariis, quam reo, ut pro Roscio fecit Cicero: apud quos Sexti Roscii prædia sunt, ad eos etiam cædes pertinet: apud Chrysogonum et T. Capitonem Roscium prædia sunt, ergo illi Roscium occiderunt. Vide Cic. exordium et confirmationem, ubi hæc pulcherrime tractat. Toxita.

4

Id quod ipse insimuletur] Hoc argu. mento utitur etiam Cicero in orat. pro S. Roscio, quem ostendit Cicero fuisse rusticum, raro fuisse Romæ, ut occidendi patris non modo causas, sed et facultatem non habuerit, quæ omnia habuerint adversarii. Toxita. Nihil muto, quamvis liber unus Ms. habeat quo de insim. quod et in quibusdam vulgatis reperi. Ego enim subintelligo fecisse.' Lambin. Sic restituere non dubitavi ex consensu nostrorum trium codicum et necessitate sententiæ, remisso ad auctorem, quicumque ille est, (neque enim de. cernere queo,) simplici simuletur. Utique enim non hic agitur de simulatione. Gronov. Restitui insimuletur ex Duisb. et aliis nostris codd. ut ex suis Gronovius restituendum censuit. Græv. Al. id quo de insimuletur: al. id, quod ipse simuletur. Insimuletur etiam in cod. Traj. Burm.

Signum est] Intelligimus hoc in loco non τὸ σημεῖον, ἀλλὰ περίστασιν, hoc est, ea quæ cum negotio con. juncta sunt. M. Toxita. Vulgo vo

cant scholastici circumstantias. Græ vius.

[ocr errors]

§7 Semper desertus, an tum, &c.] Inserui verbum desertus, suadentibus cunctis ad unum manuscriptis et edd. vett. primum removit puto Victorius: qui com non diffiteatur destitutum se exemplaribus manuscriptis circa omnes libros, qui oratorem instituunt ; plus credi æquum non est ipsius anc toritati quam omnium librorum: enim et mihi liberet refingere scriptorem istum habitu decentiore, centum aliquot voces ei detrahere possem, prorsus supervacuas. Exempli causa ; illa verba quæ proxime sequuntur, fuerit in eo loco solitudo, omnia ad unum deleverim, nullius sententiæ malo. Grut. P. Vict. et al. ed. semper, an tum. Græv. Desertus etiam in Ms. Traj. Burm.

Num, qui est passus, perspectus] Qui est passus, pro, qui est infestatus, aut occisus, mihi semper suspectum fuit, quia alienum est a prisci Latii sermone, et petitum ex Christianorum libris. Hanc suspicionem meam confirmarunt veteres libri, qui a vulgatis dissentiunt. Erf. et Cauch. num quid est pactus; nisi quod hic est non agnoscat. Meus codex, num quid est passus. Quomodo Herennius scripserit nondum potni assequi: aliter scripsisse, quam quod in vulgatis exstat, nemo infitiabitur : incertis conjecturis nolo illudere leetoribus. Id inveniendum relinquo aut melioribus codd. aut acutioribus ingeniis. Græv.

Qua hora: noctu, an interdiu, &c.] Lambinus concinnius quidem hæc omnia edidit, sed an verius, dubites. Gulielmii certe Mss. conveniant cum nostris, quorum quidam mirabiliter exorbitant. Pal. profecto 3. oggerit nobis, qua hora nocte an die, an inter noctem et diem, et qua die, et quota parte noctis, et quota hora. Verom variantes lectiones curiose enotare, non est meæ ætatis, sed adolescentiæ laboriosa; quam tamen hodie potius

ad omnia alia trahas; adeo post ærumnabiles labores nullum sibi sci. unt sperandum præmium, nisi forte verborum; principibus viris heic su pra Euclionem sordidis. Grut. Sane et videntur et non videntur hæc ab Mss. nostris firmari; adeo in qui. busdam mutant. Cæterum si id retineatur, non video, quin absurde iterentur, qua hora et qua noctis hora: in quibus nulla differentia. Primo igitur Mss. nostri omnes qua die. Tum quota hora noctis in duobus, quod utrumque amplector; nam sic in singulis est certum ac proprium discrimen, ac dignum, quod in tali re advertatur. Gronov.

Et cur ejusmodi temporibus] Elegans emendatio, quam eruit quidem e Fabriciano Gulielmius. Sed ego nunc etiam firmo auctoritate Pal. 1. et 3. neque abludit Pal. 2. 4. 6. nisi quod ii, et cum ejusmodi. Vulgo est, et cujusmodi temporibus, nulla bona sen. tentia: non tantum indicandum tempus facinoris; sed et addenda ratio, quare eo potissimam tempore scelus admissum sit. Gruter. Mss. quidam, et cum ejusmodi temp. edd. ante Grut. et cujusmodi temp. Erf. etiam et cur ejusmodi temp. Grævius. Firmatur etiam a Ms. Traj. et cur ejusmodi temp. Burm.

Satisne longum fuerit ad eam rem transigendam, et potueritne scire] Longe rectius et concisins, resectis laciniis, quas adsuerunt inepti, Erf. et Cauch. Satisne longum fuerit ad eam rem, scieritne satis ad id perficiendum spatii. In meo quoque est scieritne. Græv.

Idoneane fuerit ad rem adoriendam] Libri recentioris editionis voce auctiores, idonea ne satis fuerit; quæ uuspiam comparet in olim vulgatis, aut adeo Mss. nostris. Gruter. Edd. multæ ante Grut. idoneane satis fuerit. Adstipulantur Gruterianis et nostri omnes Erf. Cauch. Pith. Duisb. Græv. et cod. Traj. Burm.

Spes perficiendi quæ fuerit] Ut in duobus nostris, sic non dubito quin in pluribus legatur perficiendi hæc qua: unde patet auctorem dedisse ecquæ. Gronov. Erf. et al. Mss. duo, spes perficiendi hæc quæ fuerit exspectabitur. Græv. Gronovianis Mss. adstipulatur cod. Traj. Burm.

Scientia, apparatio, videbitur fuisse] Adjeci duas voces, videbitur fuisse ; non testimonio duorum librorum Mss. verum integra cohorte : eas enim agnoscunt sex membranæ, quas consuluit Gulielmius, sex Pall. et edd. pr. neque otiosas esse videbit, qui vim hujus suspicionis attente perspiciet imo supervacuum potius fuerit illud alterum quod sequitur, demonstrabitur fuisse, quam istud nostrum. Gruter. Edd. Lamb. et aliæ, apparatio, ex altera parte. In Erf. non legitur ex. Græv. Videbitur fuisse etiam agnoscit Ms. Traj. Burm.

Quare scire potuerit utrum] Et hæc quoque sunt a triplici librorum nostrorum fide: pro quibus mediæ ætatis edd. per quas res scire potuerimus, utrum: Lambinus vero, propter quas res scire potuerit utrum, &c. quæ licentia! Gruter. Si modo mens Gruteri recte expressa est. Nam quum sane ita legatur in Medicæo et alio, quare scire, tum in alio est, per quam rescire ; unde colligeretur illud qua variis modis expositum ita degeneravisse, et antiquitus fuisse, qua rescire potuerit. Gronov. Erf. qua re scire potuerit: sed Pith. qua de re scire poterimus : edd. per quas res scire potuerimus: ed. Lamb. propter quas res scire potuerit utrum. Græv. Cum Erfurtensi facit Ms. Traj. Burm.

Ex consciis, arbitris, adjutoribus] Si hæc scriptura recta est; per arbitros testeis significari dicemus, seu spec. tatores: ut cum ita loquimur, ' locus ab arbitris liber, ac remotus:' sed Memmius et Auratus legendum putant administris: ego nihil muto; non quod eorum conjecturam improbem,

« PreviousContinue »