Page images
PDF
EPUB

propriæ notæ. Maximam autem facit fidem ad similitudinem veri, primum, exemplum; deinde introducta rei similitudo: fabula d etiam nonnunquam, etsi est incredibilis, tamen homines commovet.

e

XII. 41. C. F. Quid? definitionis quæ ratio est et quæ via? C. P. Non dubium est id quidem, quin definitio genere declaretur, et proprietate quadam, aut etiam communium frequentia, ex quibus, proprium quid sit,' eluceat. Sed quoniam de propriis oritur plerumque magna dissensio, definiendum est sæpe ex contrariis, sæpe etiam ex dissimilibus, sæpe ex paribus. Quamobrem descriptiones quoque sunt in hoc genere sæpe aptæ, et enumeratio consequentium, inprimisque commovet explicatio vocabuli ac nominis.

42. C. F. Sunt exposita jam fere ea, quæ de facto,

* Definitio constet genere et differentia; aut, quia raræ sunt propriæ cujusque rei differentiæ, definitio constet genere, et plurium accidentium communium coljectione, ex qua intelligitur id quod est proprium.

et Orell.-6 Sic recte Erl.' Ernesti. Sic etiam Schutz. Sed quemadmodum in propositione speciali, ut ita dicam, etsi hæc fabula est incredibilis, verus est indicativus, sic in universali conjunctivus.' Orell. etsi sit Venet. Nor. Ald. Junt. Lamb. Grut.

NOTE

tot verisimilia in unam rem coacervari posse, ut quæ seorsim essent tantum probabilia, conjunctim sumta fiant necessaria.

c Exemplum] Lucanus nullam inter regni socios esse fidem exemplo Romuli et Remi probat: 'Nulla fides regni sociis, omnisque potestas Impatiens consortis erit, nec gentibus ullis Credite, nec longe factorum exempla petantur; Fraterno primi maduerunt sanguine rivi.'

a Fabula] Sic intra mediocritatis fines quemque debere se continere sua sorte contentum festive ostendit Horat. 1. Epist. 10. Cervus equum pugna melior communibus herbis Pellebat, donec minor in certamine longo Imploravit opes hominis, fræ

numque recepit. Sed postquam victor violens discessit ab hoste, Non equitem dorso, non frænum depulit ore. Sic qui pauperiem veritus, potiore metallis Libertate caret, dominum vehet improbus, atque Serviet æternum, quia parvo nesciet uti.' Tum pergit idem similitudine apposita probare, Cui non conveniet sua res, ut calceus olim, Si pede major erit, subvertet; si minor, uret.'

e Definitionis] De statu definitionis diximus lib. 11. Heren. § 17. et lib. II. de Invent. § 154. De loco autem oratorio qui a definitione dicitur, lib. 1. de Orat. § 108. sed præcipue in Topicis § 9. et 26. &c. fusius egi

mus.

[ocr errors]

quæque de facti appellatione quæruntur. Nempe igitur ea restant,' quæ, cum factum constet, et nomen, qualia sint, vocatur in dubium. C. P. Est ita, ut dicis. C. F. Quæ sunt igitur in eo genere partes? C. P. Aut jure factum," depellendi aut ulciscendi doloris gratia, aut pietatis, aut pudicitiæ, aut religionis, aut patriæ nomine, aut denique necessitate, inscitia, casu. 43. Nam quæ motu animi et perturbatione facta sine ratione sunt, ea defensionem contra crimen, in legitimis judiciis," non habent, in liberis disceptationibus habere possunt. Hoc in genere, in quo, quale sit, quæritur, ex controversia, jure, et rectene actum sit,' quæri solet: quorum disputatio ex locorum descriptione sumenda est. 44. C. F. Agesis ergo, quoniam in confirmationem et reprehensionem diviseras orationis fidem,6 et dictum de altero est; expone nunc de reprehendendo. C. P. Aut totum est negandum, quod in argumentatione adversarius sumserit, si fictum aut falsum esse possis docere; aut redarguenda ea, quæ pro verisimilibus sumta sint:7 primum dubia sumta esse pro cer

Restat status qualitatis.

Id quod objicit adversarius, depellitur, aut tanquam jure factum, &c.

"In quibus sedent arbitri judices, jurejurando addicti sententiæ ex legibus ferendæ.

• Ubi qui sunt arbitri, legum vinculis exsoluti sunt.

P In hoc statu qualitatis inquiri solet, an factum sit secundum leges, an contra. Quorum duorum dissertatio ex locis rhetoricis sumenda est.

¶ Quandoquidem eam orationis partem, quæ ad fidem faciendam pertinet, diviseras in confirmationem et refutationem.

De confirmatione.

CAP. XII. 1 Lamb. quod sit.—2 'Erl. et factum, et nomen quale sit: bene, puto.' Ernesti. et factum constat, et nomen, qualia sint Guelf. et factum constet, et nomen, qualia sint Orell.—3 Ita Vit. et edd. vett. etiam Venet. et Nor. factum depellitur Ald. Junt. Manut. Grut. factum defenditur Lamb. factum appelletur Erl. factum defendetur, depellendi aut, &c. Schutz.-4 Lamb. et Orell. inscientia.-5 Guelf. a m. sec. et Schutz. jure, et recte, necne, factum sit; Lamb. Orell. et Schutz. in ed. maj. jure, et rectene factum sit; edd. vett. Nor. Venet. Ald. Junt. Manut. Grut. jure, rectene actum sit. Sed vera scriptura videtur, jure, necne, factum sit.' Orell. Paulo ante Schutz. expunxit voc. ex controversia.-6 Lamb. diviseras fidem, omisso orationis.—7

NOTE

Qualia sint] De statu qualitatis, qui etiam generalis dicitur, consulatur lib. 1. de Invent. § 14. &c.

5 Aut totum negandum] De refutatione fuse lib. 1. de Invent. § 79. breviter lib. 11. de Orat. § 215.

tis; deinde etiam in perspicue falsis eadem posse dici; tum ex iis, quæ sumserit, non effici, quod velit. Accedere autem oportet ad singula: sic universa frangentur.' Commemoranda sunt etiam exempla, quibus simili in disputatione creditum non sit: conquerenda o conditio communis periculi, si ingeniis hominum criminosorum sit exposita vita innocentium.

XIII. 45. C. F. Quoniam unde inveniuntur1 quæ ad fidem pertinent, habeo, quemadmodum in dicendo singula tractentur, expecto. C. P. [Argumentationem] quærere videris, quæ sit argumenti explicatio: 2 [quæ sumta ex iis locis, qui sunt expositi, conficienda et distinguenda dilucide' est.] C. F. Plane istuc ipsum desidero. 46. [p. 234.] C. P. Est ergo (ut supra dictum est) explicatio argumenti, argumentatio: sed ea conficitur, cum sumseris aut non dubia, aut probabilia, ex quibus id efficias, quod aut dubium, aut minus probabile per se videtur. Argumentandi autem duo sunt genera, quorum alterum ad fidem

• Argumenta verisimilia sunt singillatim impugnanda: sic enim universa facile evertentur.

...

Clare et ornate exponenda.

'Quia ante est quod sumserit, hic quoque scribendum est quæ ... sumta sint.” Ernesti. qua...sumta sunt codd. et edd. vett. Nor. Ald. Junt. Lamb. Grut. Schutz. in ed. maj. et Orell.-8 Ita Erl. Venet. Schutz. et Orell. sumserint •quæ velint Ald. Junt. Manut. Grut. sumserit...quæ velit Lamb.—9 Ita Ald. Junt. Lamb. Grut. Accidere a. o. ut singula edd. vett. 'Accidere autem oportet singula] Optimam hanc lectionem revocavi ex ed. Omnib. Kob. Nimirum Cicero e fasciculo baculorum imaginem mutuatus est, quos si singulos accideris, vel incideris, facile possis universos frangere.' Schutz-10 Kob. Nor. Lamb, tum querenda; Schutz. in ed. maj. tum conquerenda.

CAP. XIII. 1 Lamb. inveniuntur. Mox, quæ ad f. attinent Nor.-2 'Argumentationem... quæ sit a. e. &c.] Aldus et Junta habent quæ est. Sane sit in hoc textu stare non potest. Sed verbum argumentationem sine dubio est spurium; nam nomen hoc post ponitur: est ergo explicatio argumenti argumentatio. Nec argumentatio sumitur e locis, sed argumentum; ejus autem tractatio est argumentatio. Ms. autem Erl. non habet quæ sumta ... dilucide est, quod placet; nam hic de genere modo sermo esse potest, explicatio ejus et præcepta faciendi sequuntur: videnturque ea verba aliunde sumta esse, ubi de argumentatione sermo est.' Ernesti. quæ est argumenti, &c. NOTE

Duo sunt genera] Duplex est argumentatio; directa altera, altera in. flexa: directa id tantum sibi proponit, ut fidem faciat; adeoque plerum

que propositionem, ejusque probationem præmittit, deinde assumtionem subjungit, ejusque confirmationem; denique complexionem, sive conclu

directo spectat; alterum se inflectit ad motum. Dirigitur, cum proposuit aliquid, quod probaret, sumsitque ea, quibus niteretur; atque his confirmatis, ad propositum retulit, atque conclusit. Illa autem altera argumentatio, quasi retro et contra, prius sumit, quæ vult, eaque confirmat; deinde id, quod proponendum fuit, permotis animis, jacit ad extremum. 47. Est autem si illa varietas in argumentando, et non injucunda distinctio; ut, cum interrogamus nosmet ipsi, aut percunctamur, aut imperamus, aut opta

Nor. Ald. Junt. Crat. Manut. Lamb. 'sit argumenti codex unus ap. Grut. quo recepto facile intelligitur, cur Ernesti uncis inclusit v. argumentationem, et seqq. quæ sumta... dilucide est; eadem vero deleverit Schutz. Non tamen satis ponderarunt seqq. ut supra dictum est, quibus suspecta illa defenduntur.' Orell.-3 Plane istud Schutz. Plane ipsum istuc Nor.-4 Schutz. in ed. maj. de Purgoldi conjectura aliquis. Mox, assumsitque Schutz. in ed. maj. Tum, quibus uteretur Junt. Lamb. Grnt. quibus monstret Venet. quibus monstreretur Nor. 'quibus niteretur Erl. quod librarii non est. Recipere non dubitavi.' Ernesti. Ita quoque Schutz. et Orell. Deinde, se retulit Schutz. ex uno cod. sese retulit Nor. Junt. Lamb. sese omittit Grut.-5 Ita Ald. Junt. Lamb. Grut. Est etiam codd. et edd. vett. Schutz. et Orell.—6 Vulgo nosmet ipsos. Ernestius dedit nosmet ipsi, quod h. 1. aptius est, hoc sensu: Cum non expectamus, donec alius nos interroget, sed ipsi nos interrogamus.' Schutz.-7 'Sic Heusingerus emendavit ad Cic. Off. 11. 10. 16. cf. Orat. c. 40. et de

NOTE

sionem adhibet. Egregium hujuscemodi argumentationis directæ et quinquepertitæ habes lib. 1. de Invent. § 58. et 59. Inflexa, quæ non modo fidem facit, sed etiam animos movet, directæ argumentationis ordinem non servat, sæpe a conclusione orditur, et excitatis animis quasi retrogreditur ad argumentationis prin cipium. Exemplum suggerit Tullius in Cœliana § 44. &c. In M. Cœlio... nulla luxuries reperietur, nulli sumtus, nullum æs alienum, nulla conviviorum ac lustrorum libido.'...Vides hic primo loco conclusionem : sequitur assumtio: Audistis cum pro se diceret: audistis antea cum accusaret: defendendi hæc causa, non gloriandi loquor: genus orationis, facultatem, copiam sententiarum atque verborum, quæ vestra

[ocr errors]

prudentia est, perspexistis.' Denique subjungit propositionem, quam rationibus confirmat: 'Atqui scitote, judices, eas cupiditates, quæ objiciuntur Cœlio, atque hæc studia, de quibus disputo, non facile in eodem homine esse posse: fieri enim non potest, ut animus libidini deditus, amore, desiderio, cupiditate, sæpe nimia copia, inopia etiam nonnunquam impeditus, hoc quicquid est, quod nos facimus in dicendo, non modo agendo, verum etiam cogitando, possit sustinere.'

i Est autem] Varia argumentationum tractatione occurremus auditorum satietati. Usurpandæ igitur variæ figuræ, v. g. dubitatio, qua nosmetipsos interrogamus quid sit faciendum; aut communicatio, qua idem ab aliis exquirimus; aut apostrophe,

mus; quæ sunt, cum aliis compluribus, sententiarum ornamenta. Vitare autem similitudinem poterimus, non semper a proposito ordientes; et si non omnia disputando confirmabimus, breviterque interdum, quæ erunt satis aperta, ponemus; quodque ex his efficietur, si id apertum sit, non habebimus necesse semper concludere.

XIV. 48. C. F. Quid? illa, quæ sine arte appellantur, quæ jamdudum assumta dixisti, ecquonam modo,' ecquonam loco artis indigent? C. P. Illa vero indigent: nec eo dicuntur sine arte, quod ita sunt, sed quod ea non parit oratoris ars; sed foris ad se delata, tamen arte tractat, et maxime in testibus. 49. Nam et de toto 3 genere testium,j quam id sit infirmum, sæpe dicendum est; et argumenta rerum esse propria; testimonia, voluntatum; utendumque est exemplis, quibus testibus creditum non sit; et de singulis testibus, si natura vani, si leves, si cum ignominia, si spe, si metu, si iracundia, si misericordia 4 impulsi, si præmio, si gratia adducti; comparandique superiore cum auctoritate testium, quibus tamen creditum non sit.* 50. Sæpe etiam quæstionibus resistendum est, quod et dolorem fugientes multi in tormentis ementiti persæpe sunt, morique

5

* Cum testibus fide dignioribus, quibus creditum non sit.

Orat. III. 53. Vulgo imperamus, parum apte.' Schutz-8 Ita codd. et edd. vett. Nor. Venet. Lamb. Schutz. et Orell. confirmando disputabimus Ald. Junt. Manut. Grut.

CAP. XIV. 1 Hæc ecquonam modo desunt in Erl.-2 Guelf. et cod. Barberin. sint, probante Garat. ad Milon. p. 154. Bonon.-3 Nam de toto Ald. Junt. Manut. Lamb. et omittunt Nor. et Grut.-4 Erl. si invidia, si misericordia, quod non est alienum.' Ernesti. Mox, cum superiore auctoritate Guelf. et

NOTE

qua aliquid sive serio, sive ironice, imperamus; aut optatio; de quibus sententiarum ornamentis jam dixi

mus.

j De toto genere testium] Locus a testibus quomodo sit confirmandus, quomodo evertendus, exemplis lib. 11. ad Heren. § 9. et præceptionibus exposuimus in Topicis § 73.

Quæstionibus] Consule lib. II.

Heren. § 10. et Topica § 74.

' Dolorem fugientes] Ut M. Agrii servus, qui Alexandrum C. Fannii ser. vum occidisse accusatus, eoque nomine tortus a domino, admisisse se id facinus constantissime asseveravit. Itaque supplicio affectus est. Paulo post ille cujus de nece creditum fuerat, domum rediit. Val. Max. VIII. 4.

« PreviousContinue »