Page images
PDF
EPUB

congressa defensio. Atque etiam in deliberationibus et laudationibus iidem existunt status. Nam et negantur sæpe ea futura, quæ ab aliquo in sententia dicta sunt fore, si aut omnino fieri non possunt, aut sine summa difficultate non possunt. In qua argumentatione status conjecturalis existit. 94. At, cum aliquid de utilitate, honestate, æquitate disseritur, deque iis rebus, quæ iis sunt1 contrariæ; incurrunt status, aut juris, aut nominis: quod idem contingit in laudationibus. Nam aut negari potest," id factum esse, quod laudetur; aut non eo nomine afficiendum, quo laudator affecerit; aut omnino non esse laudabile, quod non recte, non jure factum sit. Quibus omnibus generibus usus est nimis impudenter Cæsar contra Catonem meum. 95. Sed quæ ex statu contentio efficitur, eam Græci xpivóμevov vocant: mihi placet id, quoniam quidem ad te scribo, qua de re agitur, vocari. Quibus autem hoc, qua de re agitur, continetur, eæ continentia vocentur,3 quasi firmamenta defensionis, quibus sublatis defensio nulla sit." Sed, quoniam lege firmius in controversiis disceptandis

2

b

с

Judicatio.

a In quo defensio quasi stat ad resistendum parata. eId a quo tota causa pendet. Hoc autem potest appellari continens, quasi firmamentum causa, sine quo nulla esset aut defensio, aut accusatio.

CAP. XXV. 1 Ita omnes codd. et edd. præter Venet. 1503. et Orell. ubi legitur quæ his sunt.--2 Venet. 1503. non jure. Eadem editio mox omittit omnibus.-3 Ita Grut. et Schutz, hæc continentia vocentur Venet. 1503. Ald.

NOTE

a Negari potest] Exempli gratia: Si quis laudasset Catonem, quod omnia Cæsaris consilia patriæ perniciosa subvertisset. Cum id posset negari, oriretur status conjecturalis, an scilicet id vere de Catone prædicaretur. Si quis Catonis constantiam extolleret, adversarius eam contendens pertinaciam, definitivo statui locum daret. Denique, Si quis Catonem eundem de morte sibi allata laudaret, et obtrectator eum idcirco insectare tur, tum nasceretur status qualitatis, recte an secus id a Catone factum fuisset.

b Casar] C. Cæsar, de quo dictum in Bruto, primus Romanorum imperator, ut landes a Cicerone collatas in Catonem Uticensem detereret, in eum anno U. C. 707. scripsit libros duos, quorum hæc inscriptio, 'Anticato.' Citat Gellius IV. 16.

c Quæ ex statu contentio] Id totum præclare exponitur lib. 1. Heren. § 26.

d Qua de re agitur] Hæc verba sunt in juris formulis solennia, quibus ad Trebatium jurisperitum scribens uti tur: alibi enim τò кpɩóμevov, judica tio vocatur.

esse nihil debet, danda est opera, ut legem adjutricem et testem adhibeamus. In qua re alii quasi status* existunt novi, quis appellantur legitimæ disceptationes. 96. Tum enim defenditur non id legem dicere, quod adversarius velit, sed aliud. Id autem contingit, cum scriptum ambiguum est, ut duæ differentes sententiæ accipi possint. Tum opponitur scripto voluntas scriptoris, ut quæratur, verbane plus, aut sententia valere debeat. Tum legi lex contraria affertur. Ita sunt tria genera, quæ controversiam in omni scripto facere possunt, ambiguum, discrepantia scripti et voluntatis, et scripta contraria. XXVI. Jam hoc perspicuum est, non magis in legibus, quam in testamentis, in stipulationibus, in reliquis rebus, quæ ex scripto aguntur, posse controversias easdem existere. Horum tractationes in aliis libris explicantur. 97. Nec solum perpetuæ actiones, sed etiam partes orationis iisdem locis adjuvantur, partim propriis, partim communibus: ut in principiis, quibus ut benevoli, ut dociles, ut attenti sint, qui audiant, efficiendum est propriis locis: itemque narrationes, ut ad suos fines spectent, id est, ut planæ sint, ut breves, ut evidentes, ut credibiles, ut moderatæ,' ut cum dignitate:

d

в

d Nec solum orationes integræ, sed singulæ orationis partes, suos habent locos ; quibus, exempli gratia, exordium auditores attentos reddat, dociles, et benevolos: narratio fiat probabilis, &c. .

Aperta.

Junt. Manut. Lamb. Orell. ea continentia vocentur unus Oxon.-4 Venet. 1503. adhibeant.—5 Pro qui, unus cod. Oxon. Venet. 1503. et Manut. habent sed.-6 Ita Grut. et Schutz. an sententia Venet. 1503. Ald. Junt. Manut. Lamb.-7 Copulam et ante scripta omittunt Junt. et Lamb. et voluntati scriptura contraria exhibet Venet. 1503.

CAP. XXVI.

1 Ita Venet. 1503. Ald. Junt. Grut. ut moratæ Victor.

NOTE

* Alii quasi status] De constitutione legitima auctor ad Heren. lib. I. § 19. sed multo copiosius disserit Cicero lib. 1. de Invent. § 144. &c. Huc etiam referri possunt, quæ eodem libro de controversia scripti et senten. tiæ fuse disputantur, § 122. &c.

f Scriptum ambiguum est] De con. troversia ex ambiguo agunt scriptor

ad Heren. lib. 1. § 20. et Cicero lib. 11. de Invent. § 116.

8 In aliis libris] De concitanda indignatione copiose dictum lib. 1. de Invent. § 100. &c. de commiseratione ibidem 106. De amore, odio, timore, spe, lætitia, dolore, et invidia, lib. 11. de Orat. § 206. &c. quæ, si vacat, consule.

quæ quanquam in tota oratione esse debent, magis tamen sunt propria narranti. 98. Quæ autem consequitur narrationem fides, ea persuadendo quoniam efficitur, qui ad persuadendum loci maxime valeant, dictum est in iis, in quibus de omni ratione dicendi. Peroratio autem et alia quædam habet, et maxime amplificationem: cujus effectus is debet + esse, ut aut perturbentur animi, aut tranquillentur; et, si ita jam affecti ante sunt, ut augeat eorum motus, aut sedet oratio. 99. Huic generi, in quo et misericordia, et iracundia, et odium, et invidia, et ceteræ animi affectiones perturbantur, præcepta suppeditantur aliis in libris, quos poteris mecum legere, cum voles. Ad id autem, quod te velle senseram, cumulate satisfactum esse debet voluntati tuæ. 100. Nam, ne præterirem aliquid, quod ad argumentum in omni ratione reperiendum pertineret, plura, quam a te desiderata erant, sum complexus, fecique quod sæpe liberales venditores solent, ut, cum ædes fundumve vendiderint, rutis cæsis receptis, concedant tamen aliquid em tori, quod ornandi causa apte et loco positum esse videatur: sic tibi nos ad id, quod quasi mancipio dare debuimus, ornamenta quædam voluimus non debita accedere.

Libris, in quibus de eloquentia egimus, in libris de Oratore, &c.

Ut venditores liberales, cum fundum, aut ædes vendiderint, excepta supellectili, quæ sine aliqua demolitione domus auferri potest, tamen ex illa supellectili aliquid largiuntur, quod certis ædium partibus ita convenit, ut inde vix possit extrahi, nisi domus summo privetur ornamento; sic ad commentarios in Topica, quos tibi promiseram, ornamenta non debita ex ceteris eloquentiæ partibus accedere volui.

[ocr errors]

Manut. Lamb. Schutz.-2 Vulgo narrandi. Fuerunt qui corrigerent narrationis. Facilior est Ernestii ratio, qui reposuit narranti.' Schutz.-3 Lamb, dicendi diximus.-4 Ita Manut. Schutz. et Orell. hic debet Venet. 1503. Ald. Junt. Lamb. Paulo post, affecti ante sint Venet. 1503.-5 Lamb. affectiones concitantur.

NOTE

↳ Quasi mancipio dare] Recte adjunxit particulam quasi; nam mancipio dare, est alienare, ita ut rem ac.

cipientis omnino faciamus. At ita liber hic datus erat Trebatio, ut in eum jus etiam Cicero retineret.

M. TULLII CICERONIS

DE PARTITIONE ORATORIA

DIALOGUS.

Cicero filius, et Cicero pater, loquentes introducuntur.

ARGUMENTUM.

Hic libellus est quoddam compendium eorum, quæ in libris ceteris oratoriis fuse docuerat. Omnem autem dicendi doctrinam in tres partes distribuit, in oratoris vim, orationem, et quæstionem. Ad vim requirit inventionem, collocationem, elocutionem, et memoriam, cum pronuntiatione, a c. 3—7. Orationis partes facit exordium, narrationem, confirmationem, et con. clusionem, a c. 8-17. De quæstionibus cum infinitis tum finitis, atque adeo de generibus cansarum et constitutionibus agit a c. 18. usque ad fin.

a 1

1. 1. CICERO FILIUS. Studio, mi pater, Latine ex te au

a Vehementer cupio.

CAP. I. 1 Aveo Vit. non improbante Ernestio. 'Est tamen natum ex more medii ævi, initiales literas, quo scite pingerentur, omittendi.' Orell.

NOTE

a De partitione oratoria] Partitio, quod jam in Topicis explicuimus, ea est, qua res aliqua tota suas dividi. tur in partes: divisio autem, qua genus in suas formas distribuitur. Partitionem igitur oratoriam inscripsit Tullius hunc libellum, quo tota dicendi ratio in tres partes diducitur, in vim oratoris, in orationem, et in

quæstionem. Ceterum Partitio Oratoria, an Partitiones Oratoriæ, utra potior sit inscriptio, disputent otiosi interpretes: utramque rectam esse

constat.

b Cicero filius] A paterna dignitate mirum quantum degeneraverit, qui, ut ait Seneca suasoria ultima, ‘nihil ex paterno ingenio habuit, præter ur

dire ea, quæ mihi tu de ratione dicendi Græce tradidisti; " si modo tibi est otium, et si vis. CICERO PATER. An est, mi Cicero, quod ego malim, quam te quam doctissimum esse? Otium autem primum summum est, quoniam aliquando Roma exeundi potestas data est: deinde ista tua studia vel maximis occupationibus meis anteferrem libenter. 2. C. F. Visne igitur, ut tu me Græce soles ordine interrogare, sic ego te vicissim eisdem de rebus+ Latine interrogem? [p. 230.] C. P. Sane, si placet: 5 sic enim et ego te meminisse intelligam, quæ accepisti; et tu ordine audies, quæ requires. 3. C. F. Quot in partes distribuenda est omnis doctrina dicendi? C. P. In tres. C. F. Cedo quas? C. P. Primum in ipsam vim oratoris, deinde in orationem, tum in quæstionem. C. F. In quo est ipsa vis? C. P.

[blocks in formation]

-2 Lamb. tu mihi.-8 Ita Manut. Grut. et vulgg, primum est summum-Guelf. Lamb. Schutz. et Orell. primum et summum est Ald. Junt. Crat. primum est et summum Nor.-4 Lamb. his de rebus.-5 Ita omnes fere codd. et edd. 'Recte, et urbane. Cf. § 70.' Orell. Sane placet Erl. et Schutz.-6 Ita codd. aliquot, etiam Guelf. et Erl. edd. item vett. Nor. Lamb. Schutz.

NOTE

banitatem.' Refert Plinius XIV. 22. Ciceroni filio objectum, quod binos congios simul haurire solitus esset, Marcoque Agrippæ scyphum temulentus impegisset. Adolescens tamen spem de se non mediocrem concitarat Græce Latineque utcumque doctus, quanquam enm 'Pop. Romanus non agnoscebat loquentem,' ut ex antiquo scriptore ait Sidonius Apollinaris Epist. VII. 14. nec bellica laudis expers; in bello enim civili sub Pompeio duce militans, insignem gloriam consecutus est, ut narrat ipse Tullius de Offic. lib. 11. Quin etiam patris in se meritorum memor Augustus Cæsar filium in consulatu sibi collegam delegit in senatu anno U. C. 724. ante Christum 30. Syriam proconsul postea obtinuit. Appia. nns, Plutarchus, Valer. Max. &c.

c Græce tradidisti] Tullius non mo

do de rhetorica libellos, sed etiam consulatus sui commentarium Græce scripsit; de cujus stylo sic ipse loquitur Epist. ad Att. II. 1. ' Mens autem liber totum Isocratis μυροθήKlov, unguentorum capsulam, atque omnes ejus discipulorum arculas, ac nonnihil etiam Aristotelica pigmenta consumsit... Quid quæris? conturbavi Græcam nationem.'

d In tres] Cicero non tradit hoc loco partes rhetoricæ quæ agendo spectantur, quæ quinque numerantur, inventio, dispositio, elocutio, memoria, pronunciatio: sed eas partes docet quæ in præceptis artis spectari diligentissime debent, facultatem artificis, opus, et materiam, ex qua opus conficitur. Majoragius.

• Ipsa vis] Vis oratoris primum in natura, deinde in arte posita est: utraque duce orator dicenda invenit,

« PreviousContinue »