Page images
PDF
EPUB

rum talis est, ut, si interventum est casu, cum aut ageretur aliquid, quod proferendum non esset, aut diceretur. In hoc genere etiam illa est in Palamedem conjecta suspicionum proditionis multitudo; quod genus refutare interdum veritas vix potest. Hujus etiam generis est fama vulgi, quoddam multitudinis testimonium. Quæ autem virtute * f Multa signa concurrentia sunt hujusmodi, ut, &c.

Orell. Staieno Grut. Staterio Venet. 1503.-5 Hæc viginti verba, Concursio

NOTE

zum ferendam dedit. Argilio in suspicionem venit, aliquid in ea de se esse scriptum, quod nemo eorum rediisset, qui super tali causa eodem missi erant: resignata epistola cognovit, si pertulisset, sibi esse pereundum. Erant in eadem epistola quæ ad ea pertinebant, quæ inter regem Pausaniamque convenerant. Has ille literas Ephoris tradidit, qui Argilium jusserunt ad aram, in fanum Neptuni confugere. Locum autem sub terra fecerant, ex quo posset audiri, si quis quid loqueretur cum Argilio. Huc ex Ephoris quidam descenderunt. Pausanias audita causa, cur Argilius supplex in ara sederet, perturbatus orare cœpit, ne quid enuntiaret, nec se, meritum de illo optime, proderet. His cognitis, Ephori hominem, suo convictum testimonio, in æde Minervæ conclusum fame enecarunt, anno secundo 0. lympiadis 78. ante Christum 467. Thucydid. lib. 1. et Cornelius Nepos.

i In Palamedem] Hic Ulyssis, qui ne ad bellum Trojanum proficisceretur, insaniam simulabat, fraudem detexit. Irritatus subinde Ulysses, supposititias Priami ad Palamedem de prodendis Græcis literas fingit, quibus magnam se pecuniæ vim mittere aiebat Priamus. Accusatur Palamedes, cujus interim in tentorio

auri pondus furtim infodi curaverat Ulysses. Hic illius causam tueri se simulat, nec ante damnandum contendit, quam aurum a Priamo mis. sum reperiretur. Auro reperto Palamedes quasi reus lapidibus obrutus est. Servius in Æneid. H.

¡ Fama vulgi] Qui locum a fama stabilire voluerit, dicat famam esse consensum civitatis, ac veluti testimonium publicum de aliqua re: melins omnibus quam singulis credi; singuli enim decipere et decipi possunt; nemo omnes, neminem omnes fefellerunt. Contra famam ostendet orator sermonem esse sine ullo certo auctore dispersum, cui malignitas initium dederit, incrementum credulitas : quod nulli non etiam innocentissimo possit accidere frande inimicorum falsa vulgantium: famam esse 'malum quo non aliud velocins ullum.' Exempla protulimus lib. 11. Heren. 9. Vide Fabium v. 3.

* Quæ autem virtute] Ciceronis hæc est sententia: Quæ virtute, non incerta opinione fidem faciunt, ea sunt duplicis generis. Alia Deorum virtute nituntur, ut oracula, et per se sola valent ad fidem faciendam. Quis enim Diis statim non credat? Alia hominum virtute fidem faciunt, ut humana testimonia; nec valent nisi adjungatur industria.

fidem faciunt, ea bipertita sunt: ex quibus alterum natu ra valet, alterum industria. Deorum enim virtus natura excellit; hominum autem industria. 77. Divina hæc fere sunt testimonia: primum orationis; (oracula enim ex eo ipso appellata sunt, quod inest in his Deorum oratio) deinde rerum, in quibus insunt quasi opera divina quædam:7 primum ipse mundus," ejusque omnis ordo et ornatus; deinceps aërei volatus" avium atque cantus; deinde ejusdem aëris sonitus et ardores, multarumque rerum in terra portenta; atque etiam per exta inventa præsensio. A dormientibus quoque multa significata

[ocr errors]

...diceretur, Schutz. transposuit ante v. Cujus generis, &c.—6 Venet. 1503. et Lamb. bipartita.-7 Venet. 1503. et Boëth. Hasii, quod inest his Deorum

NOTE

1 Divina... testimonia] Divinis testimoniis certius nihil aut esse, aut excogitari potest: at oraculis, quæ ad ludibrium hominum fundebant dæmones, præsertim cum de futuris agebatur, fraus fere semper suberat. Maligni illi spiritus, ut nihil prævidere possunt, nisi quod naturali sagacitate conjicere licet, in liberis eventis futuris prædicendis sæpe fallebant, sæpe fallebantur. Hinc ambigua, et perplexa semper oracula, ut, quicquid evenisset, ancipiti interpretatione male credulas hominum mentes deluderent. Nihilominus, quæ cæcitas erat, adeo præjudicatis opinionibus miseri olim mortales laborabant, ut in libro de oraculis Pythiæ Plutarchus splendide mentiatur, oraculum Apollinis Pythii nunquam falsitatis ad eam diem convinci potuisse.

Ipse mundus] Ex mundi fabrica, partiumque omnium ornatu egregie Tullius de Nat. Deor. lib. 11. probat esse Deum.

" Aërei volatus] Ex volatu avium auspicia, ex cantu sive garritu auguria petebant ad investiganda futura.

Augurum collegium summo semper fuit in honore. Eorum erat de cœlo servare, fulmina, et tempestates procurare, &c.

• Aëris sonitus] Visæ alias in aëre præliantium exercituum species, audita interim fulmina horrendo fragore, imminentia bella non semel portenderunt.

P Per exta] Extispices, sive haruspices, extis victimarum inspectis futura prædicere sese jactitabant. Haruspices ab haruga, hoc est, victima; barugam autem ab hara, id est, stabulo, dictam, scribit Donatus in Phormione Terentii.

a Dormientibus] Hieronymus in cap. 65. Isaiæ ad illud, 'In delubris idolorum dormiunt,'scribit eos qui somnia prænuntia quærerent, solitos. stratis hostiarum pellibus incubare in templis, ut somniis futura cognoscerent. Id præcipue in Esculapii fano ad suam usque ætatem factitatum narrat. Eodem pertinent Virgilii versus: Huc dona sacerdos Cum tulit, et cæsarum ovium sub nocte silenti Pellibus incubuit stratis, somnosque petivit, Multa modis

visis, quibus ex locis sumi interdum solent ad fidem faciendam testimonia Deorum. 78. In homine virtutis opinio valet plurimum. Opinio autem est, non modo eos virtutem habere, qui habeant, sed eos etiam, qui habere videantur. Itaque, quos ingenio, quos studio, quos doctrina præditos vident, quorumque vitam constantem, et probatam, ut Catonis, Lælii, Scipionis, aliorumque plurium, rentur eos esse, quales seipsi velint. Nec solum eos censent tales esse, qui in honoribus populi, reque publica versantur, sed et oratores,' et philosophos, et poëtas, et historicos; ex quorum et dictis et scriptis sæpe auctoritas petitur ad faciendam fidem.

[ocr errors]

XXI. 79. Expositis omnibus argumentandi locis, illud primum intelligendum est, nec ullam esse disputationem, in quam non aliquis locus incurrat, nec fere omnes locos incidere in omnem quæstionem, sed quibusdam quæstionibus alios esse aptiores locos. Quæstionum duo sunt genera: alterum infinitum, alterum definitum. Definitum * Propositionem de qua disseritur.

.... quasi quædam opera divina.-8 Boëth. Hasii avium et cantus.-9 Lamb. quales esse se ipsi velint.-10 Venet. 1503. esse tales. Mox, atque in rep. versantur Ald. Junt. Manut. Lamb.

CAP. XXI. 1 Ita e cod. Vit. Ernesti et Schutz. cum antea legeretur, et quibusdam quæstionibus alios, quibusdam alios esse aptiores locos. Verum sed

NOTE

simulacra videt volitantia miris, Et varias audit voces, fruiturque Deorum Colloquio.?

Sed et oratores] Citantur aliquando cum laude veterum testimonia: Oratorum, ut si quis ad laudem humaniorum literarum hæc Ciceronis pro Archia laudaret: Hæc studia adoJescentiam alunt, senectutem oblectant, secundas res ornant, adversis perfugium ac solatium præbent, delectant domi, non impediunt foris, pernoctant nobiscum, peregrinantur, rusticantur.' Philosophorum, ut si quis illud Platonis in Gorgia retulerit, injuriam accipere melius esse quam Delph. et Var. Clas.

inferre. Poëtarum, sic ad excitandum voluptatis horrorem valebit illud Horatii: Sperne voluptates, nocet emta dolore voluptas.' Historicorum denique dicta inserere possumus, ut illud Sallustii in bello Jugurthino: 'Næ illi falsi sunt, qui diversissimas res pariter expectant, ignaviæ volup tatem et præmia virtutis.'

• Quibusdam quæstionibus alios] Alii ad conjecturæ, alii ad definitionis, alii denique ad qualitatis statum pertinent.

* Duo sunt genera] Vide lib. 1. de Orat. § 138.

Cicero.

5 I

V

est, quod nóleo Græci, nos causam; infinitum, quod féʊw · illi appellant, nos propositum possumus nominare: 80. causa certis personis, locis, temporibus, actionibus, negotiis cernitur, aut in omnibus, aut in plerisque3 eorum;" propositum autem, in aliquo eorum," aut in pluribus, nec tamen in maximis. [p. 228.] Itaque propositum pars causæ est. Sed omnis quæstio, earum aliqua de re est, quibus causæ continentur, aut una, aut pluribus, aut nonnunquam omnibus. 81. Quæstionum autem, quacumque de re sint, duo sunt genera: unum cognitionis; alterum actionis. 82. Cognitionis sunt hæ, quarum finis est sci

X

Hypothesis definitur aut omnibus aut plerisque illis circumstantiis.
Thesis constat aliqua circumstantia, non plurimis, nec maximis.

j Omnis infinita quæstio complectitur vel unam, vel plures, vel aliquando omnes circumstantias, quæ causas constituunt: verum illæ circumstantiæ sunt latentes, et infinitæ.

ortum est ex ignorata constructione particul. nec ...et; media propter similitudinem vocabulorum exciderunt.' Orell.-2 Lamb. in certis personis.-3 Lamb. aut omnibus, aut plerisque.-4 Venet. 1503. est causa.—5 Quæstionum

NOTE

■ In aliquo eorum] Qui tandem ista congruunt cum iis quæ alibi non semel, tum in Partitione Oratoria § 61. perspicue tradidit Tullius, hypothesin, sive causam, temporibus ac personis esse finitam; thesin autem, sive propositum, nullis neque personis, neque temporibus notari? No dum hunc sic solvit Visorius: Propositum caret expressis ac definitis circumstantiis, at infinitas et indeterminatas, nec propriis nominibus explicatas habere potest: ut cum quæritur, an uxor ducenda sit, propositum est, in quo tamen est persona latens, uxor; sed quænam sit illa non definitur: si suo nomine notaretur, non propositum, sed cansa diceretur; ut, an Cornelia ducenda sit.

▾ In maximis] Maximas illas circumstantias nonnulli personam, locum ac tempus interpretantur : falso. Quis enim has quæstiones (quo sup

plicio afficiendi sint seditiosi: an in templo mercaturam facere, an diebus festis jus reddere, liceat) vel esse theses, vel partim personis, partim locis, partim temporibus astrictas, negaverit? Melius itaque Visorius maximas circumstantias eas esse sentit, quæ certæ, notæ, et propriis nominibus exprimuntur.

"Propositum pars causa est] Est quasi pars: videtur enim causa propositum includere; v. g. hæc causa, An bellum Romani debeant inferre Carthaginiensibus, includit hanc quasi partem quod propositum est, an bellum inferri debeat.

* Cognitionis] Cognitionis quæstiones in ipsa rei notitia conquiescunt, ut cum inquiritur, Utrum terra, an sol, sit immobilis, an sit ignis, ut vocant, elementaris; Quot partibus sol sit terra major, &c. Actionis quæstiones ad aliquid efficiendum ant omittendum diriguntur, ut cum in

%

entia: ut, si quæratur, a naturane jus profectum sit, an ab aliqua quasi conditione* hominum et pactione. Actionis autem hujusmodi exempla sunt: Sitne sapientis ad rempublicam' accedere. Cognitionis quæstiones tripartita sunt, cum, an sit, aut quid sit,' aut quale sit, quæritur. Horum primum conjectura, secundum definitione, tertium juris et injuriæ distinctione explicatur. Conjecturæ ratio in quatuor partes distributa est: quarum una est, cum quæritur, sitne aliquid; altera, unde ortum sit; tertia, quæ id causa effecerit; quarta, in qua de mutatione rei quæritur: Sit, necne sit: ecquidnam honestum sit: ecquid æquum re vera; an hæc tantum in opinione sint. Unde autem sit ortum, ut, cum quæritur, natura, an doctrina possit effici virtus. Causa autem efficiens sic, ut, cum quæritur, quibus rebus eloquentia efficiatur. De commutatione, sic: Possitne eloquentia commutatione aliqua converti in infantiam. XXII. 83. Cum autem, quid sit, quæritur; notio explicanda est, et proprietas, et divisio, et partitio." Hæc enim sunt definitioni attributa: additur etiam descriptio, quam Græci1xagaxтnpa vocant. Notio sic quæritur: Sitne id æquum, quod ei, qui plus potest, utile est. Proprietas

[ocr errors]
[blocks in formation]

m Possitne eloquens fieri indisertus.

"Totius in partes distributio, et divisio generis in formas. • An illud sit æquum quod conducit ei qui potentior sit.

autem propositarum Schutz.-6 Venet. 1503. est finis s. ut si q. an a natura.— 7 Harum Venet. 1503. Actutum, prima c. secunda d. tertia, &c. unus Oxon. Venet. 1503. et Lamb.-8 Venet. 1508. ut quidnam; Schutz. conj. ut, ecquid

nam.

CAP. XXII. 1 Schutz. quem Græci. Actutum, pro xapaктîpa, quod servant Victor. Manut. Lamb. Grut. Schutz. et Orell. væтрapηy (sic) Venet. 1503. NOTE

quiritur, Quæ sint in pactis et conventis servandæ leges; An amicis in re turpi obsequendum, &c.

An sit, aut quid sit] Triplicem cansarum statum notat, de quo lib. I. Heren. § 18.

* Conjectura] De statu conjecturali consule librum secundum ad Heren. § 3.

a Sitne id æquum] Ut id decidatur, necesse est definire quid sit æquum. Est autem æquum, sive jus æquabile, non quod omnes æquat, sed quod omnia omnibus, paria paribus, potiora potioribus tribuit. Id vocatur ab Aristotele, ἀναλογικὸν καὶ κατ' ἀναλο yíav dikaιov, jus comparatum, et ex proportione.

« PreviousContinue »