Page images
PDF
EPUB

tabulas possessio dari: adjungitur enim, ut secundum servorum, secundum exulum, secundum puerulorum tabulas possessio videatur ex edicto dari." 19. Ab antecedentibus autem, et consequentibus, et repugnantibus, hoc modo: ab antecedentibus, Si viri culpa" factum est' divortium, etsi mulier nuntium remisit, tamen pro liberis manere nihil oportet: 20. a consequentibus," Si mulier, cum fuisset

2

a Vi talis testamenti, non videtur prætor debere dare jus adeundi possessionem : alioquin, et servi, et exules, et pueri possent testamentum scribere.

CAP. IV. 1 Unus Oxon. et Venet. 1503. factum sit.—2 Unus Oxon. nihil

NOTE

cum quis adoptabatur, vel alieno juri subjiciebatur, vel emancipabatur. Mulieres autem antiquo jure tutela perpetua continebantur, nec recede bant a tutoris potestate, nisi in ma. num viri convenissent; atque ut tunc erat status prioris mutatio, ita dicebatur capite diminuta. Adde quod cum ejus familia uno capite, id est, una persona diminuta esset, uxor, in viri familiam transiens, diminuta ca. pite non immerito vocaretur.

Ab antecedentibus] Antecedentia sunt ea, quibus positis aliud necessario sequatur. Ex hoc loco Cicero probat Murænam non fuisse saltatorem: pro Muræna § 13. 'Nemo fere saltat sobrins, nisi forte insanit: neque in solitudine, neque in convivio moderato, atque honesto tempestivi convivii, amœni loci, multarum deliciarum comes est extrema saltatio. Tu mihi arripis id, quod necesse est, omnium vitiorum esse postremum : relinquis illa, quibus remotis, hoc vitium omnino esse non potest. Nullum turpe convivium, non amor,' &c.

m Si viri culpa] Quæstio est, an mulier facto divortio debeat partem dotis viro relinquere, unde communes liberi alantur. Solvitur ab ante

cedentibus. Si viri culpa factum est divortium, v. g. si conjugem asperius tractaret, licet uxor secesserit a marito, eam nihil oportet relinquere liberis, qui in patris potestate sunt. Sp. Carvilius primum Romæ divortium fecit, plus quingentis viginti post Romam conditam annis, uti tradunt Gellius IV. 3. et Dionys. Halicarnassens lib. 11. etsi cum a Romn lo, ut scribit Plutarchus, tum XII. Tabularum lege concessum erat di. vortium.

A consequentibus] Consequentia sunt ea quæ rem necessario consequuntur. Cicero Philipp. vII. 17. 'Luculentam tamen ipse plagam accepit, ut declarat cicatrix:' a conse quentibus probat, quoniam cicatrix magna esset, vulnus quoque fuisse

magnum.

• Si mulier] Civi Romano non licebat nisi civem Romanam ducere. Quæritur, an mulier non legitimo matrimonio implicata, si nuntium remittat viro, debeat ex dote sua aliquid viro relinquere, unde liberi sustententur: pro liberis apud patrem manere nihil oportere probatur a consequentibus: ex matrimonio non legitimo quod præcessit liberi suscepti patrem non sequuntur, sed ma

nupta cum eo, quicum connubium 3 non esset,' nuntium remisit; quoniam qui nati sunt, patrem non sequuntur, pro liberis manere nihil oportet: 21. a repugnantibus,P Si paterfamilias uxori ancillarum usumfructum legavit a filio, neque a secundo hærede legavit,+ mortuo filio mulier usumfructum non amittet: quod enim semel testamento alicui datum est, id ab eo invito, cui datum est, auferri non potest: repugnats enim recte accipere, et invitum reddere." 22. Ab efficientibus causis, hoc modo: Omnibus est jus

Cui jure nubere non poterat.

© Si paterfamilias filio suo hæredi instituto præscripsit testamento, ut suæ (patrisfamilias) uxori usumfructum ancillarum permitteret, neque id mandavit secundo hæredi quem substituit; si filium hæredem institutum mori contigerit, mulier non amittet usumfructum, quem debebit secundus hæres concedere. Idque convincit argumentum a repugnantibus. Quod jure acceptum est, ab invito non potest eripi; hæc enim repugnant, recte accipere et invitum reddere. Ususfructus autem ille testamento legatus jure a muliere acceptus est, ab ea igitur invita non potest auferri.

remanere oportet. Schutz. conj. manere dotis nihil oportet.-3 Unus Oxon. connubius; hinc Lamb. connubii jus.-4 Venet. 1503. non habet v. legavit.-5

NOTÆ

trem nihil est igitur causa, cur mulier alendis liberis relinquat aliquid conjugi a quo discessit. Mirum hoc argumentum Boëthio videri ductum

ab antecedentibus.

PA repugnantibus] Repugnantia neque certa lege, neque numero inter se dissident: et sic a contrariis et dissimilibus differunt. Amare et odisse contraria sunt, amare et injuria afficere, repugnantia.

Si paterfamilias] Ex interpreta tione patet vis et forma hujus loci.

Ab efficientibus causis] Cujuslibet rei quatuor causa sunt: 1. Finalis, cujus causa aliquid fit: finis domus est habitatio. 2. Efficiens, qua aliquid est : sic architectus domum fabricatur. 3. Formalis, per quam res est id quod est, et ab aliis distinguitur: causa formalis domus est certa quæ dam structura. 4. Materialis, ex qua res est: domus ex lapidibus et lignis

ædificatur.

Omnibus] Exemplum hoc aliquanto obscurius, statu quæstionis proposito, sic explicari potest. Jus est om. nibus, ad parietem communem adjun gere vel solidum vel cameratum parieten. Sempronius ad parietem sibi cum Titio communem, pro suo jure fornicem adjunxit. Titius cum subinde vellet aliquid exstruere, de pariete communi, nonnihil demolitus est, pollicitus damnum, si quid ex ea demolitione contingeret, se repara turum. Eversus est cum reliquo pariete fornix: postulatur damni Titius, quod parietem communem sub, verterit. Hic ab efficiente causa sic se purgat; Nisi fornicem adjunxisset Sempronius, accisus murus non corruisset; non igitur damnum præstare debeo, quod meo vitio factum non

est.

t

parietem directum ad parietem communem adjungere, vel solidum, vel fornicatum: at si quis in pariete communi demoliendo damni infecti promiserit, non debebit præstare, quod fornix vitii fecerit: non enim ejus vitio, qui demolitus est, damnum factum est, sed ejus operis vitio, quod ita ædificatum est, ut suspendi non posset. 23. Ab effectis rebus," hoc modo: Cum mulier viro in manum convenit,& omnia, quæ mulieris fuerunt, viri fiunt dotis nomine.x Ex comparatione autem omnia valent, quæ

w

V

d Licet omnibus ad parietem communem adjungere alterum parietem qui eum attingat, sive paries adjunctus sit rectus sive in arcum inflexus.

Si quis promiserit se damnum resarciturum, si quod ex illa demolitione

eveniret.

f Si fornix a vicino constructus, qui communi pariete nitebatur, corruat, damnum reparare non debet is qui demolitus est parietem communem: neque enim illius culpa damnum factum est, sed vitio ejus operis, &c.

Cum per coëmtionem materfamilias facta est.

Lamb. repugnant; codd. aliquot, et Venet. 1503. pugnat.—6 Venet. 1503. NOTE

Est jus parietem] Jus est ad parietem communem ædificium adjungere, modo non in ipsum parietem incumbat, nec impediat communis parietis restaurationem. Vide D. lib. VIII. Tit. 11. 1. Quidam Hibe. rus.'

" Ab effectis rebus] Effecta sunt ea quæ oriuntur ex causis: cum autem effectum habeat quælibet causa, tot esse debent effecta quot causæ : quorum exempla passim occurrunt.

▾ Cum mulier] Perinde ad causas atque ad effecta revocari potest hoc exemplum: Mulier in manum convenit cum viro, omnia igitur ejus bona ad virum pertinent: en habes hic locum a causis. Immuta argumentationem hoc modo: Omnia mulieris bona ad virum pertinent, in manum igitur cum viro convenerat : locus est ab effectis.

w Viro in manum convenit] Matrimonii quod per coëmtionem fiebat, de qua supra diximus 14. hæc erat

vis, ut mulier in viri manum potestatemque transiret, matrisque familias loco haberetur.

x Dotis nomine] Dotis nomen ad omnia uxoris bona latius extendit Tullius. Dos enim proprie est donatio, quæ uxoris nomine in virum propter onera matrimonii confertur. Hotomannus Disput. de Dotibus.

y Ex comparatione] Res comparari possunt vel cum majoribus, vel cum minoribus, vel cum paribus. Quare triplex est a comparatione locus, majorum, minorum, et parium. A comparatione majorum ducitur argumentum hoc modo: Si quod magis videtur convenire, non convenit, ne id quidem quod minus. Ita probat Tullins Rosc. Amer. § 131.Non mirum, si omnibus consulere non potuerit Sylla, cum ne ipse quidem Jupiter possit.' A comparatione minorum: Si quod minus videtur convenire, tamen convenit, ergo et id quod videtur magis. Horat. 1. Epist. 2.

8

a

sunt ejusmodi:7 Quod in re majore valet, valeat in minore: ut, si in urbe fines non reguntur, nec aqua in urbe arceatur. Item contra: Quod in minore valet, valeat in majore: licet idem exemplum convertere. Item: Quod in re pari valet, valeat in hac, quæ par est: ut, Quoniam usus auctoritas fundi biennium est, sit etiam ædium: at in lege ædes non appellantur, et sunt ceterarum rerum omnium, quarum 1o annuus est usus:" valeat æquitas, quæ paribus in causis paria jura desiderat. 24. Quæ autem ex

10

Si qua in civitate singuli agri non propriis finibus terminantur; neque cuiquam jus erit impediendi, quominus aqua pluvia per sua spatia transfundatur.

i Quoniam possessio fundi per biennium continuata est justa et legitima causa retinendi dominium fundi; sit etiam ædium. At, dicet aliquis, in lege ædes fundi nomine non continentur, et numerari debent inter eas res, quæ anno usucapiuntur. Esto sane: verum cum ædes, perinde ac fundi, sint res minime moventes, pari jure censeri debent.

fuerint.-7 Eadem editio, quæ sunt hujusmodi.-8 Unus Oxon. non valet, non valeat, &c. ut volebat Hotoman. in majori Vit. non valet, valeat, &c. Mediol. Mox, non regantur codd. aliquot, et Venet. 1503. Actutum, neque aqua, &c. Ald. Junt. Lamb. Grut. nec aqua Venet. ap. Ernesti.-9 Lamb. usu auctoritas; Venet. 1503. auctoritas usus. Actutum, fundi biennis est suspicabatur Hotoman.—10 Ita Ernesti e cod. Vit. ceterarum omnium, quarum Nor. Ald. Junt. Manut. Grut. ceterarum rerum, quarum Lamb. et Schutz. ceterorum omnium, quorum Venet. 1503.-11 Marcill. et Ritters. conj. annus est usus; al. ap. Lamb. quorum annus est omisso usus. Vide omnino Dirksen. XII. Tafeln, p.

NOTÆ

ad Lollium: 'Ut jugulent homines, surgunt de nocte latrones: Ut te ipsum serves, non expergisceris?" A comparatione parium ; ut rerum, quæ sint æque verisimiles, par sit judicium: v. g. Quæ pœna adversus interfectorem patris justa est, eadem adversus matris.

* Quod in re] Hotomanno Observ. 11. 2. placet eorum sententia, qui duplicem hic negationem deesse putant, ut locus sic legatur: Quod in re majore non valet, non valeat in minore; quoniam, ut ex tertio Aristotelis Topicorum libro patet, argumentum ex majore ductum, tantum valet ad refellendum, et majus id dicitur, quod probabilius est. Itaque allatum a Cicerone exemplum, uni refutationi idoneum est, quasi videlicet proba

bilius fuisset fines in ea urbe regi, quam aquam in eadem arceri. Hoc idem exemplum Cicero inferius ad similium locum retulit.

a Licet idem exemplum] Exemplum superius convertatur, fiet comparatio a minori ad majus, hoc modo: In ea civitate aqua arcetur; ergo multo magis fines reguntur: minus enim quiddam est aquam arcere, quam fines regere.

b Quoniam usus] Hæc est lex XII. Tabularum: vsvs AVCTORITAS FVNDI BIENNIVM ESTO: CETERARVM OMNIVM RERVM VSVS, ANNVS ESTO. Hotomannus pro biennium definit reponendum esse biennis, et annuus pro annus. Sed frustra, cum in oratione pro Cæcina 54. etiam idem fere legatur: Lex usum et auctoritatem

12

trinsecus; assumuntur, ea maxime ex auctoritate ducuntur: itaque Græci tales argumentationes άréxvous vocant, id est, artis expertes: ut, si ita respondeas: Quoniam P. Scævola id solum esse ambitus ædium dixerit, quod," parietis communis tegendi causa, tectum projiceretur, ex quo in tectum ejus, ædes qui protexisset,14 aqua deflueret, id tibi jus videri.

j Loci extrinseci.

* Si respondeas id æquum tibi videri, quod de ambitu ædium dixit Scævola; nempe id esse tantummodo ambitus ædis, quoad uterque vicinus communem parietem projecerit: unde divortium aquarum fiat, et in cujusque illorum ædes aqua pluvia defluat, nimirum ut dimidia parietis pars ad unum, altera ad alterum pertineat; et linea communem parietem æquabiliter secans, ambitum adium utrimque designet.

407. seqq.-12 Venet. 1503. assumuntur extrinsecus.-13 Ita codd. aliquot, Manut. Grut. Orell. Schutz. quantum unus Oxon. Boëth. in Comm. Venet. 1503. Junt. Crat. quoad ex Hotomanni conjectura Lamb.-14 Ita Ald. Junt. Crat. Manut. Grut. Orell. ex quo tecto, in ejus ædes qui protexisset Venet. 1503. et Lamb. ex quo in ejus ædes, tectum qui projecisset conj. Ernesti; tectum h. 1. delendum censebat Hotoman. quoad p. c. tegendi c. t. p. ex quo ante ejus

NOTE

fundi jubet esse biennium: at utimur eodem jure in ædibus, quæ in lege non appellantur.' Hic auctoritas est jus dominii. Quod autem a pari du. catur argumentum, ex ipsis Tullii verbis, et interpretatione nostra, manifestum est. In eo conveniunt ædes et fundi, quod sint res non moven

tes.

c'ATÉXVOUS] De locis illis extrinsecis, et artis expertibus, consule notas in lib. II. de Invent. § 47.

d Id solum esse ambitus] Obscurum et implicatum locum interpretati sumus ex mente Hotomanni, qui lectionem sic putat restituendam ; ut quoad pro quod reponatur, et vox tectum tollatur. Cautum erat lege XII. Tabularum, ut inter vicinorum ædes ad circumeundi facultatem spatium esset pedis sestertii, sive, ut exponit Volusius Mæcianus, duorum pedum et semis. Ejus structuræ domus, insulæ dicebantur, quarum ambitum definire cuivis facillimum erat.

At

juris controversi fuit earum ædium ambitus, quæ communi pariete jungebantur. In interpretatione exposuimus Scævolæ mentem, quæ Hotomanno videtur perquam obscura. Ista enim ratione videretur Scævola significare, non licere in communem parietem tigna immittere ultra li neam quæ medium parietem interse. cat; cum tamen aliud in jure definiatur. Fortasse ad eam controversiam Scævolæ responsum pertinet, quo uterque vicinus communi pariete uti vult in ædificando, et suis trabibus pari eodemque loco immittendis. Quo casu locus esset Q. Mucii sententiæ, ut recte conjicit Hotomannus, Observ. II. 3.

[blocks in formation]
« PreviousContinue »