Page images
PDF
EPUB

aut spondeus:" nunquam enim interest," uter sit eorum in pede extremo. Sed iidem hi tres pedes male concludunt," si quis eorum in extremo locatus est, nisi cum pro cretico postremus est dactylus: nihil enim interest, dactylus sit extremus, an creticus; quia postrema syllaba, brevis, an longa sit, ne in versu quidem refert. 218. Quare etiam pæona qui dixit aptiorem, in quo esset longa postrema, vidit parum; quoniam nihil ad rem est, postrema an longa sit. Jam pæon, quod plures habeat syllabas, quam tres, numerus a quibusdam," non pes habetur. Est quidem, ut

"Iambus, qui est e brevi et longa; aut tribrachys, qui cum constet tribus brevibus, est par choreo, non quidem numero, sed quantitate syllabarum; aut dactylus, qui est e longa et duabus brevibus, si est proxime ante ultimum pedem, satis bene ac numerose claudit periodum, modo ultimus pes sit spondeus vel choreus. • Iambus, trochæus, et dactylus.

par trochæus Camer. Lamb. Schutz. et Orell. aut par choreus Manut.-6 Ita Vit. quod primus recepit Ernesti, eumque secuti Schutz. et Orell. postrema quam longa sit alii codd. edd. vett. Ald. Junt. Crat. Manut. Grut. postrema brevis an longa sit Gothofr, unde Lamb. nihil ad rem, postrema brevis, an longa NOTE

[merged small][ocr errors][merged small]

longa. Neque enim tam plenum est dicere, 'incipientem timere,' quam illud, 'ansus est confiteri."

▾ Iidem hi tres pedes male concludunt] Videntur hæc superioribus præceptionibus repugnare. Si enim iambus male concludit, cur bene creticus et dochmius, in quibus est iambus? cur ipse Cicero sexcentis locis periodum iambo concludit? Deinde cum nihil intersit, brevis an longa sit extrema syllaba, cur volubiliter perveniunt ad extremum spondeus et creticus, non item choreus et dactylus? Denique cur non semper pro cretico postremus est dactylus, cum nibil intersit, dactylus sit ultimus, an creticus?

"A quibusdam] Quibus accedit Quintilianus 1x. 4. ubi ait, pedes nou excedere tres syllabas, adeoque pæonem et dochmium numeros esse, non pedes.

inter omnes constat antiquos, Aristotelem, Theophrastum, Theodectem, Ephorum, unus aptissimus orationi vel orienti, vel mediæ: putant illi etiam cadenti; quo loco mihi videtur aptior creticus. Dochmius 7* autem e quinque syllabis, brevi, duabus longis, brevi, longa, ut est hoc, 'Amicos tenes,' quovis loco aptus est, dum semel ponatur: iteratus, aut continuatus, numerum apertum et nimis insignem facit. LXV. 219. His igitur tot commutationibus, tamque variis si utemur; nec deprehendetur manifesto, quid a nobis de industria fiat, et occurretur satietati. Et quia non numero solum numerosa oratio, sed et compositione fit, et genere? (quod ante dictum est) concinnitatis; compositione' potest intelligi, cum ita structa verba sunt, ut numerus non quæsitus, sed ipse secutus esse videatur ; ut apud Crassum, 'nam ubi lubido dominatur, innocentiæ leve præsidium est.' Ordo enim verborum efficit numerum sine ulla aperta oratoris industria. Itaque si quæ veteres illi (Herodotum dico, et Thucydidem, totamque eam ætatem') apte numeroseque dixerunt; ea non numero quæsito, sed verborum collocatione ceciderunt. 220. Formæ vero quædam sunt orationis, in quibus ca concin

P Incipienti.

y

9 Oratio fit numerosa, non modo certis pedibus adhibitis, sed etiam verborum structura et figuris. * Scriptores illius ætatis.

[ocr errors]

sit.-7 Ald. Junt. Lamb. Grut. Dochimus. Capperonerius ad Quintil. IX. 4. corrigit Dochmius, usus testimoniis Hephæstionis, Diomedis, et aliorum grammaticorum Latinorum. Favent ei rei etiam cod. Vit. et edd. vett. Cic. h. 1. ut Venet. Mediol. Ascens. quæ habent Dochimius. Itaque et hic recepimus Dochmius; præsertim cum ap. Quintil. I. c. cod. Goth. habeat pariter Dochimius, editio autem Jansoniana plane Dochmius; quod editores Quintiliani non notarunt.' Ernesti.

CAP. LXV. 1'Male Lamb. compositio.' Schutz.-2 Lamb. totamque illam ætatem.

NOTE

* Dochmius [Dochimus] Sentiunt nonnulli pro dochimo reponendum dochmium, unde doxμaïnèv μéтpov dicitur, metrum dochmio pede constans.

• Ut numerus non quæsitus] Cujus exempla non pauca vel ipsi, qui nu. meros minime consectari solent, his

torici suppeditabunt. Nam ubi malos præmia sequuntur, haud facile quisquam gratuito bonus est....Nam ubi cupido divitiarum invasit, neque disciplina, neque artes bonæ, neque ingenium ullum satis pollet.' Sallustius in fragmentis.

nitas inest, ut sequatur numerus necessario.

b

Nam cum

aut par pari refertur, aut contrarium contrario opponitur,a aut, quæ similiter cadunt verba, verbis comparantur ; quicquid ita concluditur, plerumque fit ut numerose cadat: quo de genere cum exemplis supra diximus, ut hæc quoque copia facultatem afferat, non semper eodem modo desinendi: nec tamen hæc ita sunt arcta et astricta, ut ea, cum velimus, laxare nequeamus. Multum interest, utrum numerosa sit, id est, similis numerorum, an plane e numeris constet oratio:" alterum si fit, intolerabile vitium est; alterum nisi fit, dissipata, et inculta, et fluens est oratio."

LXVI. 221. Sed quoniam non modo non frequenter, verum etiam raro in veris causis, aut forensibus,' cir

• Figuræ orationis sunt quatuor per se numerosæ ; par pari relatum, contraria, similiter cadentia, similiter desinentia.

Illæ numerose scribendi leges non adeo strictæ sunt, ut ab iis aliquando discedere non liceat.

* Utrum aurium judicio belle cadat, quasi numeris esset illigata, an revera instar versus numeris sit astricta.

Si plane constet numeris, intolerabile vitium erit, quia tota oratio non soluta sed stricta numeris fiet: si negligantur omnino numeri, tota erit dissoluta ac dissipata dictio.

[ocr errors]
[ocr errors]

NOTÆ

2 Cum aut par pari refertur] Ut in Sextiana 139. At vero qui horum impetus et conatus represserunt: qui auctoritate, qui fide, qui constantia, qui magnitudine avimi, consiliis audacium restiterunt: ii graves, ii prineipes, ii daces, ii auctores hujus dig nitatis atque imperii semper habiti sunt.'

* Aut contrarium contrario opponitur] Sane hac Demosthenis periodo Olynthiaca II. aptius nihil, nihil venustius: * Et ille quidem Philippus quo pluribus fortiter gestis sese ipse superavit, eo admirabilior apud omnes habetur. Vos autem quanto deterius quam par erat reip. consuluistis, tanto turpior infamiæ nota vobis inusta est.'

b Quæ similiter cadunt] Similiter cadunt, quæ iisdem sive casibus no minum, sive verborum temporibus

terminantur: similiter desinunt, quæ simili sono clauduntur. Cum autem quæ ita se habent membra, solent plerumque invicem connecti, hinc periodi et numerosa nascitur oratio.

c Nec tamen hæc ita sunt arcta] Nimiæ superstitionis fuerit his et aliis, quæ de singulis numerorum pedibus disserunt rhetores, ita scrupulose adhærere, ut ab iis vel latum unguem discedere religioni ducas. Dubium utrum in bis negligentia, an solici tudo, sit pejor. Ut omnes syllabarum numeros aucupati fuerint Isocrates et Theopompus, constat a Demosthene et Cicerone modice fu isse observatos, præsertim concitatis in motibus, in quibus aures demulcere intempestivum est. Nescio quo mentis impetu effundebant omnia, et usu edocti cavebant ne quid aut lon

cumscripte numeroseque dicendum est; sequi videtur, ut videamus, quæ sint illa, quæ supra dixi incisa, quæ membra. Hæc enim in veris causis maximam partem orationis obtinent. Constat enim ille ambitus et plena comprehensio e quatuor fere partibus, quæ membra dicimus, ut et aures impleat, et ne brevior sit, quam satis sit, neque longior: quanquam utrumque nonnunquam, vel potius sæpe accidit, ut aut citius insistendum sit, aut longius procedendum, ne brevitas defraudasse aures videatur, neve longitudo obtudisse. Sed habeo mediocritatis rationem: nec enim loquor de versu, et est liberior aliquanto oratio. 222. E quatuor igitur, quasi hexametrorum instar versuum quod sit, constat fere plena comprehensio. His igitur singulis versibus quasi nodi apparent continuationis,

[blocks in formation]

CAP. LXVI. 1 Schutz. malit et forensibus.-2 Neve brevior sit, neque longior Victor.-3 Lamb. suspicabatur quæ sint.-4 His singulis Lamb.

NOTE

gitudine obtunderet, aut brevitate defraudaret auditorem. Quorsum igitur, inquies, tam multa de pedibus ac numeris disserit Tullius? Cum totius artis oratoriæ arcana revelanda suscepisset, nihil eorum, opinor, quæ veteres illi rhetores attigerant, indictum relinquere voluit.

E quatuor fere partibus] Quadru plex vulgo periodus esse dicitur. Prima ex mente quidem Aristotelis, a quo dissentit Tullius qui nullam nisi compositam admittit, est simplex, quæ unico membro constans perfectam complectitur sententiam; ut, 'Levat dolorem communis quasi legis et humanæ conditionis recordatio,' Cicero ad Fam. VI. 6. Altera est bipertita. Pro Roscio Comodo § 2. 'Quemadmodum turpe est scribere quod non debeatur; sic improbum est non referre quod debeas.' Tertia tripertita. Pro lege Manilia § 33.

'Tantamne unius hominis incredibilis ac divina virtus tam brevi tempore lucem afferre reip. potuit, ut vos, qui modo ante ostium Tiberinum classem hostium videbatis, ii nunc nullam intra Oceani ostium prædonum navem esse audiatis?' Quarta quadripertita; ut in exordio ejusdem orationis: 'Quanquam mihi semper frequens conspectus vester multo jucundissimus, hic autem locus ad agendum amplissimus, ad dicendum or. natissimus est visus, Quirites: tamen hoc aditu laudis, qui semper optimo cuique maxime patuit, non mea voluntas, sed meæ vitæ rationes ab ineunte ætate susceptæ prohibnerunt.' Sunt et aliæ periodi quæ nonnunquam ad quinque, sex, et plura etiam membra excurrunt: at cavendum ne propter longitudinem mente vix comprehendi possint.

e Quasi nodi] Conficitur periodus

66

с

5

quos in ambitu conjungimus. Sin membratim volumus dicere, insistimus: idque cum opus est, ab isto cursu invidioso' facile nos et sæpe disjungimus. [p. 219.] Sed nihil tam debet esse numerosum, quam hoc, quod minime apparet, et valet plurimum. Ex hoc genere illud est Crassi, 'Missos faciant patronos: ipsi prodeant.' Nisi intervallo dixisset, ipsi prodeant,' sensisset profecto effugisse senarium: omnino melius caderet, 'prodeant ipsi.' 223. Sed de genere nunc disputo. Cur clandestinis consiliis nos oppugnant?' cur de perfugis nostris copias comparant contra nos?' Prima sunt illa duo, quæ xóμuaтa Græci vocant, nos incisa dicimus: deinde tertium, xãλov illi, nos membrum. Sequitur non longa: ex duobus enim versibus, id est, membris, perfecta comprehensio est, et in spondeos cadit: et Crassus quidem sic plerumque dicebat: idque

a Cursum orationis interrumpimus.

Qui oratorem in invidiam adducit.

8

c Non inducant patronos, veniant ipsi.

4 Nisi sustinuisset spiritum post hanc vocem, patronos.'

• Cur contra nos eorum auxilio utuntur qui nostras partes deseruerunt?

[ocr errors]

5 Idem Lamb. nolumus. Fortasse legendum, quos in ambitu conjungimus; sin membratim volumus dicere, incidimus. Itaque cum opus est,' &c. Schutz. -6 Vulgo dixisses; quod est ab errore operarum, temere servatum. Illud et res postulat, et habent edd. vett. etiam Aldus, Lips. Gryph. et cod. Vit.' Ernesti. Mox, pro effugisse, Lamb. habet effluxisse; al. in marg. ed. 1581. excidisse, vel se effudisse.-7 Hic primum membrum compre. hensionis quæ sequitur cur . . . contra nos interciderit necesse est. Ut nunc est Kλov illa verba faciunt, non periodum bimembrem.' Schutz. Le Clerc contra membrum excidisse putat post v. disputo. Mox, de perfugiis edd. antiquiss. Vulgatum est ap. Quintil. 1x. 4.-8 Sequitur non longa (ex duobus enim versibus, id est, membris perfecta est) comprehensio, et, &c. Lamb. Sequitur comprehensio non longa (ex duobus enim versibus, id est, membris perfecta est) et, &c. Schutz.

NOTE

beneficio particularum quæ pendentem ab initio ad finem orationis sensum efficiunt: sunt autem illæ particalæ quibus quasi nodis membra periodi connectuntur, plerumque sex: vel pugnantes, ut 'quanquam,' 'tamen,' &c. vel augentes, ut non solum,'' sed etiam,' 'cum enim,' 'tum vero,' &c. vel relativæ, 'quemadmodum ita,'' quantum,' 'tantum,' &c. vel causales, 'quoniam,' 'quia,' &c.

vel conjunctivæ, 'et, et,' &c. vel disjunctivæ 'sive, sive,' 'aut, ant,' &c.

De genere nunc disputo] De mem. bris et incisis generatim dico, quibus constent pedibus examinare non va

cat.

8 Prima illa duo] Prima illa duo, nempe 'Missos faciant patronos,' et ipsi prodeant' sunt: tertium illud, 'Cur clandestinis consiliis nos oppugnant?' est membrum: sequitur bre

« PreviousContinue »