Page images
PDF
EPUB

b

consulatu meo)' aut exponenda narratio, quæ plus dignitatis desiderat, quam doloris (ut in quarto accusationis * de Ennensi Cerere, de Segestana Diana, de Syracusarum situ diximus). Sæpe etiam in amplificanda re, concessu omnium funditur numerose et volubiliter oratio. Id nos fortasse non perfecimus, conati quidem sæpissime sumus: quod plurimis locis perorationes nostræ, voluisse nos, atque animo contendisse, declarant. Id autem tum valet, cum is, qui audit, ab oratore jam obsessus est, ac tenetur. Non enim id agit, ut insidietur et observet: sed jam favet, processumque vult, dicendique vim admirans non inquirit, quod reprehendat. 211. Hæc autem forma' retinenda non diu est, nec dico in peroratione, quam ipse includit, sed in orationis reliquis partibus: nam cum sis his locis usus, quibus ostendi licere, transferenda tota dictio est ad illa, quæ nescio cur, cum Græci xóμμaτa et

8

a Auditor ab oratore captus, non ejus reprehensioni intentus est ; non eum observat, sed eum libenter audit, vult ultra procedat, &c. • Quam ipse orator sponte stringit.

Numerosa oratio.

admonitus videat.' Ernesti. Ita etiam Schutz. et Orell. aut in s. ceteri.4 Videtur esse legendum desideret.' Orell.-5 Quod mihi suspectum est de vitio; nam male convenit principio, Id nos, &c. Puto esse delendum. Si abessent media, voluisse nos, atque animo contendisse, locum haberet.' Ernesti. Sed vid. Matthiæ Misc. Crit. 11. 3. p. 85.-6 Non enim tum id agit Schutz. Mox, ut insidiantem observet Crat. et Camer. ut insidiatorem observet Lamb. 'Utrique sine causa.' Orell. Paulo post, non acquirit unus Oxon. et edd. vett. unde Ernesti conj. non anquirit.-7 Clausulam quam ipse includit delendam censebat Lamb. quam ipsam cludit Gulielm. conj. quæ ipsam claudit conj. Orell. quæ, i. e. peroratio; ipsam, i. e. eam formam. Schutz. de conjectura sua edidit quam ipse finis includit. Ego totum membrum non intelligo.'

[ocr errors]

NOTE

In senatu de consulatu meo] An oratione prima in Servilium Rullum, an aliqua alia quæ perierit?

■ Quarto accusationis] Libro in Verrem, de signis. 'Qui accessistis Ennam,' &c. 109.

a De Ennensi Cerere] De simulacro Cereris Ennensis. Enna Siciliæ mediterranea urbs. Hodie castellum

b Segestana Diana] Signum Dianæ positum Segestæ, de quo Tullius pluribus lib. IV. in Verrem 74. Segesta porro sive Egesta Siciliæ urbs. Hodie Barbara a Fazello, Conterranea ab Aretio vocatur.

• De Syracusarum situ] Vide lib. IV. in Verrem § 117.

d Ut insidietur] Legit Lambinus,

Anna vel Castro Joanni Fazello dici- ut insidiatorem observet. tur..

xλ«* nominent, nos non recte incisa et membra dicamus. Neque enim esse possunt, rebus ignotis, nota nomina: sed cum verba, aut suavitatis, aut inopiæ causa, transferre soleamus, in omnibus hoc fit artibus, ut, cum id appellandum sit, quod, propter rerum ignorationem ipsarum, nullum habuerit ante nomen, necessitas cogat aut novum facere verbum, aut a simili mutuari.

LXIII. 212. Quo autem pacto deceat incise membratimve dici, jam videbimus: nunc, quot modis mutentur comprehensiones conclusionesque, dicendum est. Fluit omnino numerus a primo tum' incitatius brevitate pedum,' tum proceritate tardius: cursum contentiones magis requirunt; expositiones rerum, tarditatem. Insistit autem ambitus modis pluribus, e quibus unum est secuta Asia

2

d Numerosa orationis ambitus et conclusio.

e Ab initio periodi numerus est celerior syllabis brevibus, tardior longis adhibitis: numeris celerioribus in contentione, lentioribus in narratione utendum. Clauditur periodus plurimis pedibus.

Ernesti. Locus corruptus.' Orell.-8 Lamb. his in locis.-9 Ed. Venet. cum appellandum sit, probante Ernestio.

CAP. LXIII. 1 Lamb. a primo cum, &c.-2 Lamb. ambitus pedibus pluri

NOTE

• Κόμματα et κ@λα] Κῶλον, mem brum, et kóμμa, incisum, nonnisi longitudine differre sentit Hermogenes de Inventione lib. IV. Periodus sententiam comprehendit, in qua prota sis est, et apodosis, ut supra diximus, Quæ autem sententia est uniusmodi, simplex, nec in se reflexa, si ultra versns heroici longitudinem progrediatur, Hermogeni membrum dicitur, ut illud Ciceronis Philippica 11. § 53. 'Omnino nulla causa justa cuiquam esse potest contra patriam arma capiendi.' Quæ brevius concluditur sententia, appellatur incisum; ut, Furor arma ministrat.' 'Trahit sua qnemque voluptas.' Membratim dixit Cicero lib. 1. in Verrem § 208. 'Placent vobis hominum mores? placet ita geri magistratus ut geruntur?

placet socios sic tractari, ut per hæc tempora tractatos videtis? cur hæc a me opera consumitur? quid sedetis? cur non in media oratione consurgitis, atque disceditis? vultis autem istorum audacias ac libidines aliqua ex parte resecare? desinite dubitare utrum sit utilius propter multos improbos uni parcere, an unius improbi supplicio multorum improbitatem coërcere.' Idem incise dicit pro Roscio Amerino § 74.

fTum incitatius brevitate pedum] Id præcipue patet in versibus. Quid his Virgilii numeris incitatius? Inde ubi clara dedit sonitum tuba, finibus omnes Haud mora prosiluere suis, ferit æthera clamor.' His autem quid tardius? Belli ferratos rupit Saturnia postes.'

h

maxime, qui dichoreus vocatur, cum duo extremi chorei sunt, id est, e singulis longis et brevibus: explanandum est enim, quod ab aliis iidem pedes aliis nominantur vocabulis. 213. Dichoreus non est ille quidem sua sponte vitiosus in clausulis; sed in orationis numero nihil est tam vitiosum, quam si semper est idem. Cadit autem per se ille ipse præclare: quo etiam satietas formidanda est magis. [p. 218.] Me stante C. Carbo, C. F. tribunus plebis, in concione dixit his verbis, O Marce Druse, patrem appello.' Hæc quidem duo binis pedibus incisim : dein membratim, 'tu dicere solebas, sacram, esse rempublicam.' 214. Hæc item membra ternis. Post ambitus,' 4' quicumque eam violavissent, ab omnibus esse ei pœnas persolutas:' dichoreus: nihil enim ad rem, extrema illa longa sit, an brevis: deinde, 'Patris dictum sapiens, temeritas filii comprobavit.' Hoc dichoreo tantus clamor concionis excitatus est, ut admirabile esset. Quæro, id numerus effecerit? verborum ordinem immuta: fac sic,

Interpretandum est quid sit pes choreus. iSequitur deinde periodus.

nonne

5

Ternis pedibus efferuntur.

bus.-3 Lamb. membratim ternis.-4 Deinde item membratim quaternis: post clausula ambitus Lamb. Mox, idem Lamb. persolutas. Persolutas, dichoreus. -5Edd. Mediol. et Lips. numne. Scribendum est annon, aut effecit, quod magis placet.' Ernesti.-6 Manus docta in ed. Lips. correxit, v. ordine immutato fac sic: non male. Sed illa incisa huic loco bene conveniunt.' Idem.

NOTE

* Dichoreus] Vox ex duobus tro- pello' duplex spondeus, vel iambus chæis sive choreis composita; ut,' dimicare,'' temperavit,' &c.

h Quo etiam satietas] Optima quæque, ut superioribus libris eleganter probavit Tullius, nisi varietate temperentur, fastidiis adhærescunt.

C. Carbo] C. Papirius Carbo, de quo jam in Bruto, tribunatum plebis gessit anno U. C. 663. ante Christum

91.

Hæc quidem duo] Nempe verba O Marce Druse,' et patrem appello,' exprimuntur incisim duobus pedibus. O Marce' antibacchius est, 'Druse' choreus: patrem ap

et choreus.

Hæc item membra ternis] Horum membrorum, 'Tu dicere solebas,' et 'sacram esse rempublicam,' primum quidem continet spondeum, tribrachyn, et spondeum; alteram autem, si nulla fiat elisio, constat ex anapæ. sto, iambo, et dactylo.

1 Dichoreus] Qui hoc vocabulo 'persolutas' habetur; neque enim refert ultima syllaba longa sit an brevis. Ex Terentiano Mauro ut versus, sic, Commataque hoc ipsum juris habere volunt.'

m

Comprobavit filii temeritas:' jam nihil erit, etsi temeritas' ex tribus brevibus, et longa est: quem; Aristoteles ut optimum probat; a quo dissentio. 215. At eadem verba, eadem sententia. Animo istuc satis est, auribus non satis. Sed id crebrius fieri' non oportet. Primum enim numerus agnoscitur: deinde satiat: postea cognita facilitate contemnitur. LXIV. Sed sunt clausulæ plures, quæ numerose et jucunde cadant: nam et creticus, qui est e longa, et brevi, et longa, et ejus æqualis pæon," qui spatio par est, syllaba longior, quam commodissime putatur in solutam orationem illigari, cum sit duplex: nam aut e longa, et tribus brevibus, qui numerus in primo viget, jacet in extremo; aut e totidem brevibus, et longa, in quem optime cadere censent veteres: P ego non plane rejicio, sed alios antepono. 216. Ne spondeus quidem'

Pedem pæonem.

At dices eadem sunt verba, idem sensus. Esto sane: istud satis est menti ad intelligendum, non satis auribus ad probandum.

Ejusmodi dichoreos adhibere.

7 Animo istud Schutz.

NOTE

TM Creticus] Pes amphimacer seu Creticus, cujus inventio tribuitur Cretensibus, ex longa, brevi, et longa, ut, ‘maximos,' 'audiunt,' &c. spatio temporum non syllabarum numero pæonem æquat. Cretico jucunde terminatur periodus. In Miloniana § 1. Hæc novi judicii nova forma terret oculos, qui, quocumque inciderint, veterem consuetudinem fori et pristinum morem judiciorum minime vident.'

n Paon] Hic a Cicerone duplex, ab aliis quadruplex statuitur; ex tribus brevibus et una longa constat, hoc ordine, ut primus habeat primam longam, secundus secundam, tertius tertiam, quartus quartam.

• Qui numerus] Primus pæon viget in principio, ut 11. in Catilinam, 'Tandem aliquando, Quirites, L. Catilinam furentem audacia,' &c. Idem languet in fine, neque enim breves Delph. et Var. Clas.

gravitatem orationis tueri satis possunt; ut in declamatione quæ inscribitur Apes Pauperis: Quid prodest? sic quoque me latentem invenit invidia.' Si tamen hic jacet oratio, certe ab eo vitio non satis cavit Tullius, qui pluribus in locis periodum hoc pede terminavit, ut 11. in Catilinam § 4. 'Quem quidem ego hostem, Quirites, quam vehementer foris esse timendum putem, licet hinc intelligatis, quod illud etiam moleste fero, quod ex urbe parum comitatus exie. rit.'

P Veteres] Inter quos princeps est Aristoteles, qui hoc tradit lib. 1. Rhetoricorum.

a Ego non plane rejicio] Nec vero cuiquam videatur vitiosus hic numerus: A sapientia plurimum dissidet temeritas.'

Ne spondeus quidem] Frequentissima passim occurrunt exempla, ut Cicero.

5 E

"2

funditus est repudiandus: etsi, quod' est e longis duabus, hebetior videtur et tardior; habet tamen stabilem quendam, et non expertem dignitatis gradum: in incisionibus ' vero multo magis, et in membris: 2 paucitatem enim pedum 3 gravitatis suæ tarditate compensat. Sed hos cum in clausulis pedes nomino, non loquor de uno pede extremo : adjungo (quod minimum sit) proximum superiorem,+ sæpe etiam tertium. 217. Ne iambus quidem, qui est e brevi et longa; aut par choreo, qui habet tres breves, sed spatio par, non syllabis; aut etiam dactylus,' qui est e longa et duabus brevibus, si est proximus a postremo, parum volubiliter pervenit ad extremum, si est extremus choreus,

TM Cum incisim et membratim dicimus, multo magis laudatur adhibitus spondeus.

CAP. LXIV. 1 Lamb. etsi enim, quod.-2 'Recte monet anonymus legen. dum quam in membris, quorum plures sunt pedes.' Lallem.-3 Lamb. in marg. ed. 1584. paucitatem enim syllabarum; in ed. 1566. syllabarum enim paucitatem. Actutum, tarditatis suæ gravitate suspicabatur Schutz.-4 'Scribendum de more Ciceronis et ex Latinitate vera, proxime superiorem.' Ernesti. Contra usum Ciceronis.' Orell.-5 Ita Nor. Ald. Junt. Crat. Grut. aut

[ocr errors]

NOTÆ

Verrina ultima § 1. Nemini video dubium esse, judices, quin apertissime C. Verres in Sicilia sacra profanaque omnia et privatim et publice spoliarit, versatusque sit, sine ulla non modo religione, verum etiam dissimulatione in omni genere furandi atque prædandi. Sed quædam mibi magnifica et præclara ejus defensio ostenditur : cui quemadmodum resistam, multo mihi ante, judices, providendum.'

• In incisionibus, &c.] Exemplum hoc esto ex Verrina 11. § 31. Non sunt hodie Sextiles: hora nona convenire cœpistis: hunc diem jam ne numerant quidem. Decem dies sunt ante ludos votivos, quos Cn. Pompeius facturus est: hi ludi dies quindecim auferent: deinde continuo Romani consequentur.'

Dactylus] Tradit hic Tullius dactylo et spondeo periodum volubiliter

finiri: qui congruit hæc præceptio cum iis quæ superius dixit, et in Partitione Oratoria § 72. expressis verbis ait, orationem circumscribendam esse numerose, non ad similitudinem versunm?' Qui convenit cum præcepto Quintiliani 1x. 4. 'Ne dactylus quidem spondeo bene præponitur, quia finem versus damnamus in fine orationis? Mihi quidem vitiosa tum videtur conclusio, quæ fit duabus vocibus, quarum vel altera sit dactylus, altera spondeus; ut, Gaudia pelle;' vel altera sit choreus, altera bacchius; ut, 'Pelle timorem :' sic enim vulgo desinunt hexametri verAt si unico vocabulo comprehendantur et dactylus et spondeus, numerose claudet periodum, ut patet ex lib. 1. in Verrem § 33. Cum in tantis incommodis aratorum injuriisque decumanorum, nullum ex isto præclaro edicto, non modo factum,

[ocr errors]
[ocr errors]
« PreviousContinue »