Page images
PDF
EPUB
[blocks in formation]

M. TULLII CICERONIS

AD MARCUM BRUTUM

ORATOR.

ARGUMENTUM.

Hujus libri summum consilium hoc est, ut perfecti ab omnibus partibus et absoluti oratoris species quædam et forma effingatur, quam intuens futurus orator, ad perfectam eloquentiam conformare orationem possit. Summa autem totius disputationis huc redit, ut orator perfectus is sit, qui tria illa dicendi genera ita habeat in potestate, ut parva submisse, modica temperate, magna graviter dicere possit. Vid. c. 29. Hanc disputationem ita instruxit, ut posito tanquam fundamento eloquentiæ philosophiæ studio, c. 3. 4. primo de tribus dicendi generibus agat, eaque occasione verum Atticum dicendi genus hoc esse aiat, quod omnia apte possit eloqui, non aridum illud et jejunum, quod quidam consectarentur, c. 5-9. deinde vero tria oratori videnda ostendat, quid, quo loco, et quomodo dicat, quorum primum in inventione, alterum in dispositione, tertium in elocutione versetur, c. 10—18. ac summam eloquentiæ vim in elocutione positam doceat, quæ tum quidem perfecta sit, cum sit ad docendum, delectandum, flectendum accommodata, h. e. tribus illis generibus commode utatur, cujusmodi elocutio quibus quasi signis agnoscatur et judicetur, fuse persequitur c. 19-38. Tandem ipsa forma ac charac. ter orationis traditur, et de verborum sententiarumque luminibus c. 39. 40. ac tandem de collocatione verborum c. 44. sqq. agat. Ea autem cernitur, vel cum extrema cum primis apte cohærent et enuntiantur suavis. simis vocibus; vel cum forma ipsa concinnitasque verborum conficit orbem suum; vel tertio cum periodi apte numeroseque cadunt. Itaque tandem agitur de numero, cujus origo c. 52. causa c. 53. natura c. 53. sqq. et usus c. 61. sqq. declaratur.

Delph. et Var. Clas.

Cicero.

4 X

с

I. 1. [p. 197.] UTRUM difficilius aut majus' esset negare tibi sæpius idem roganti, an efficere id, quod rogares, diu multumque, Brute, dubitavi. Nam et negare ei, quem unice diligerem, cuique me carissimum esse sentirem, præsertim et justa petenti, et præclara cupienti, durum admodum mihi videbatur : et suscipere tantam rem, quantam non modo facultate consequi difficile esset, sed etiam cogitatione complecti; vix arbitrabar esse ejus,' qui vereretur reprehensionem doctorum atque prudentium. 2. Quid enim est majus, quam, cum tanta sit inter oratores bonos dissimilitudo, judicare, quæ sit optima species, et quasi figura dicendi? Quod quoniam me sæpius rogas, aggrediar, non tam perficiendi spe, quam experiundi voluntate.3 Malo enim, cum studio tuo sim obsecutus, desiderari a te prudentiam meam, quam, si id non fecerim, benevolentiam." 3. Quæris igitur, idque jam sæpius, quod eloquentiæ genus probem maxime, et quale mihi videatur illud, cui 4 nihil addi possit, quod ego summum et perfectissimum judicem. In quo vereor, ne, si id, quod vis, effecero, eumque oratorem, quem quæris, expressero, tardem studia multorum, qui desperatione debilitati, experiri nolint,'s quod se assequi posse diffidant. 4. Sed par est omnes omnia experiri, qui res magnas et magno opere expetendas concupiverunt. Quodsi quem aut natura sua, aut illa præstantis ingenii vis forte deficiet, aut minus instructus

• Propter meam in te benevolentiam. Propter operis difficultatem.

c. Jure suo.

d Malo videri tibi minus prudens cum fecero id quod rogas, quam minus amicus, si non fecero. f Convenit.

[ocr errors]

Animum non applicabunt ad eloquentiam quam, &c.

CAP. I. 1 Lamb. ejus esse. Mox, atque prudentum Nor.-2 Quid est enim al. ap. Orell.-3 Lamb. et Orell, perficiendi s. q. experiendi voluntate; codd. aliquot, item Crat. Manut. Schutz. perficiundi... experiundi voluntate; Nor. perficiendi... experiundi voluntate. Sed cur uno fere loco antiquior scriptura retineretur, exputare non potni.' Orell-4 Codd. aliquot et Nor. qui, i. e. quoi.-5 Ita e conjectura sua Ernesti; experiri nolent Nor. experiri id nolent codd. aliquot, Ald. Junt. Crat. Manut. Lamb. Grut. Schutz. experiri id nolint Guelf. 2. et Schutz. in ed. maj.-6' Lamb. concupivere ; sed hoc historicorum

с

8 a

erit magnarum artium disciplinis; teneat tamen eum cursum, quem poterit. Prima enim sequentem, honestum est in secundis tertiisque consistere. Nam in poëtis, non Homero soli locus est, (ut de Græcis loquar) aut Archilocho, aut Sophocli, aut Pindaro: © sed horum vel secundis, vel etiam infra secundos. 5. Nec vero Aristotelem in philosophia deterruit a scribendo amplitudo Platonis : nec ipse Aristoteles admirabili quadam scientia, et copia, ceterorum studia restinxit. II. Nec solum ab optimis studiis excellentes viri deterriti1 non sunt, sed ne opifices quidem se artibus suis removerunt, qui aut Jalysi, quem Rhodi

‹ Qui ad primum locum aspirat, cum dignitate in secundo et tertio consistere potest.

est.' Orell.-7 Schutz. minus si instructius, non monito lectore.-8 An in poëtis, Nor. Junt. Non enim in poëtis Homero Crat.

CAP. II. 1 Cod. habet exterriti; Schutz. conj. deducti, improbante Orell. Mox, non delendum censebat Ernesti. Paulo post, se ab artibus

NOTE

• Nam in poëtis] Homerus poëtaram heroicorum facile princeps est. Neque continuo Hesiodus, Callimachus, Orphens, et Apollonius, &c. lande sua caruerunt. Euripides et Sophocles in tragico carmine principatum tenent; Eschylus cum dignitate subsequitur. In lyricis excellunt Pindarus et Archilochus: nec mediocriter Anacreon, Simonides, Stesichorus, et alii celebrantur. Ceterum quæ de Homero, Sophocle, et ceteris, cum oratoribus ac poëtis, tum philosophis, supra diximus, con. sulantur.

b Archilocho] Hic fuit ex insula Paro oriundus, poëtarum petulantissimus olim dictus; cujus carmina propter obscœnam maledicendi libertatem a Lacedæmoniis olim proscripta sunt. De eo sic Horatius in Arte: 'Archilochum proprio rabies armavit iambo.' Floruit Olymp. 23. teste Cyrillo lib. 1. contra Julianum, annis ante Christum 688. Eum refert Eusebius

ad Olymp. 33. annos ante Christum 648. 'Summa in Archilocho vis elocutionis, cum validæ, tum breves vi. brantesque sententiæ, plurimum sanguinis atque nervorum: adeo ut videatur quibusdam, quod quoquain minor est, materiæ esse, non ingenii virium.' Fabius x. 1.

e Pindaro] Poëta Thebis oriundo. Hic, teste Quintil. x. 1. 'Novem lyricorum longe princeps, spiritus mag. nificentia, sententiis, figuris, beatissima rerum verborumque copia, et velut eloquentiæ quodam flumine : propter quæ Horatius eum merito credit nemini imitabilem.' Obiit an nos natus 66. aut secundum alios SO. Olympiade 86. annos ante Christum 486. In ejus Vita.

d Ceterorum] Theophrasti et aliorum quorum opera passim recensentur a Diogene Laërtio.

e

Jalysi] Quod Protogenis statuarii simulacrum fuit, an, ut nobis vi detur, Jalysi, qui urbem in insula

2

h

vidimus, non potuerunt, aut Coæ Veneris pulchritudinem imitari. Nec simulacro Jovis Olympii, aut Doryphori statua deterriti, reliqui minus experti sunt, quid efficere, aut quo progredi possent: quorum tanta multitudo fuit, tanta in suo cujusque genere laus, ut, cum summa miraremur, inferiora tamen probaremus. 6. In oratoribus vero, 3 Græcis quidem, admirabile est, quantum inter omnes unus excellat. Attamen,+ cum esset Demosthenes, multi oratores magni et clari fuerunt, et antea fuerant, nec postea defecerunt. Quare non est, cur eorum, qui se studio eloquentiæ dediderunt," spes infringatur, aut languescat industria. Nam neque illud ipsum, quod est optimum, desperandum est; et in præstantibus rebus magna sunt ea, quæ sunt optimis proxima. 7. Atque ego in summo oratore fingendo talem informabo, qualis fortasse nemo fuit. Non enim quæro, quis fuerit, sed quid sit illud, quo nihil possit esse præstantius: 7 quod in perpetuitate dicendi non sæpe, atque haud scio an unquam, j in aliqua autem parte elu

6

[ocr errors]

Lamb.-2 Nor, miremur.-3 In oratoribus autem Guelf. 2. vero delet Schutz. auctore Goerenzio; uncis inclusit Orell. Actutum, Græcis quiddam Manut.

Ac tamen Guelf. 2. 3. Schutz. et Orell. Attamen ceteri codd. et edd.5 Guelf. 2. et Schutz. qui studio eloquentiæ se dediderunt. Mox, aut spes Lamb. -6 Nor. præsentibus.-7 Guelf. 2. 3. esse possit præstantius.—8 'Ita omnes, NOTE

Rhodo cognominem condidit? an venatoris? an Satyri? quod alii opinan tur: an Bacchi? ut ex Suida colligit Strebæus. De hac Jalysi imagine vide Gell. lib. xv. cap. ult.

f Coa Veneris]' Apelles inchoaverat aliam Venerem Cois, superaturns etiam suam illam priorem. Invidit mors peracta parte, nec qui succederet operi ad præscripta lineamenta inventus est.'. Plinius xxxv. 10. Coa Venus est imago Veneris depicta in Co, quæ nobilissima Ægæi maris insula Stancon vocatur, auctore Bellonio; vel Lango, ut eam appellat Sophianus.

g Simulacro Jovis Olympii] Quod opus præstantissimum ex ebore con

[blocks in formation]
« PreviousContinue »