Page images
PDF
EPUB
[blocks in formation]

878 J7 H47 √.1-2

!

AEQUO ET ERUDITO LECTORI

CAROLUS BERTHOLDUS HEINRICHIUS

CAROLI FRID. FILIUS

S.

Biennium fere est, quum Carolus Fridericus Heinrichius, Pater meus longe desideratissimus, nobis et litteris praematura eriperetur morte. Nam si aut aetas aut firma corporis constitutio aut animi denique vigor et alacritas ullam de vita ad longam senectutem perducenda spem sinebant concipere, ea quidem omnia in Patre meo talia fuerunt, ut diu etiam docturus litteras ac veteri disciplinae philologicae severitate instituturus studiosam iuventutem videretur. Nec paullum faciebat ad augendam doloris acerbitatem, quod, qui noverant viri acutissimi industriam, studia, labores, eorumque tam pauca ad communem utilitatem emissa doluerant, nunc paene eversam putarent spem, unquam curarum vigiliarumque istarum se fructus percepturos esse. Talis

metus

per me ut vanus atque inanis redderetur, et quae ad edendum parata viderentur, mox in publicum prodirent, cum officium in litteras hortabatur, tum pietas carissimo debita Parenti. Itaque oculos intendebam

« PreviousContinue »