Page images
PDF
EPUB

Q. HORATII FLACCI

O P E RA

EX RECENSIONE NOVISSIMA

Jo. C. ORELLII,

ACCURANTE GUL. BARRACK, A.M.,

SCHOLÆ GRAMMATICÆ ABERDONENSIS RECTORE.

LONDINI:

GUL. ALLAN ET SOC.
STATIONERS' HALL COURT, PATERNOSTER ROW,

M.DCCC.LXIV.

[blocks in formation]
[ocr errors][merged small][merged small]

AD LECTOREM.

In hac editione Horatii operum, prius Oxonii edita, textum J. C. Orellii secuti sumus. Variæ lectiones,

nullis ullius momenti omissis, ad imam paginam depositæ sunt.

Vitam Horatii eandem, quæ in editione priore data est, præfiximus. Conspectum temporum, quibus Horatius opera scripsit, ex Frankii Fastis Horatianis, et Indicem Metrorum Horatianorum ex editione Gulielmi Dillenburger transcripsimus. Index Carminum Initialis, Nominumque Propriorum, ex editione Orelliana desumptus, idem est atque antea. Hanc editionem multo accuratiorem et scholis et Horatium admirantibus gratam utilemque fore speramus.

Aberdoniæ,

XII. KAL. AP.

M.DCCC.LXIV.

Q. HORATII FLACCI VITA.

Q. HORATIUS Flaccus, cujus omnia quæ cum æqualibus suis ipse communicare voluit poemata ad nos pervenerunt, L. Aurelio Cotta L. Manlio Torquato coss. a. d. VI. Id. Dec. anni DCLXXXIX p. u. c. natus est Venusiæ, Romana colonia in Apulia sita. Et ipsi quidem poetæ quæcunque de ejus natura, moribus, omnis vitæ conditionibus nobis innotuerunt ita debemus, ut vel tria quæ habuit nomina, patriam urbem, annum mensemque natalem in poëmatis deposita habeamus neque ad vitæ narrationem quæ Suetonii nomen fert sæpe confugere aut debeamus aut possimus. Patre usus est libertino, mater quæ fuerit nescimus, quum nusquam ejus ne nomen quidem nominetur; ut propter egregiam filii in patrem pietatem recte nobis videamur inde efficere, filio etiam infante morti eam succubuisse. Neque fratris aut sororis reperitur nomen, ut unus parentum filius fuisse videatur. Quare pater, qui pauper agello” (Sat. I. 6, 71. Carm. II. 20, 6.

macro

« PreviousContinue »